| Alexander audito Dareum movisse ab | 5.13.1.1 |
| Ecbatanis, omisso itinere, quod petebat, in Me- | |
| diam, fugientem insequi pergit strenue. | |
| Tabas | 2.1 |
| —oppidum est in Paraetacene ultima—per- | |
| venit: ibi transfugae nuntiant praecipitem fuga | |
| Bactra petere Dareum. | |
| Certiora deinde cog- | 3.1 |
| noscit ex Bagistane Babylonio: <non> equidem | |
| vinctum regem, sed in periculo esse aut mortis | |
| aut vinculorum adfirmabat. | |
| Rex ducibus con- | 4.1 |
| vocatis "Maximum" inquit "opus, sed labor | |
| brevissimus superest. Dareus haud procul de- | |
| stitutus a suis aut oppressus. In illo corpore po- | |
| sita est nostra victoria, et tanta res celeritatis | 5 |
| est praemium." | |
| Omnes pariter conclamant | 5.1 |
| paratos ipsos sequi: nec labori nec periculo par- | |
| ceret. Igitur raptim agmen cursus magis quam | |
| itineris modo ducit, ne nocturna quidem quiete | |
| diurnum laborem relaxante. | 5 |
| Itaque D stadia | 6.1 |
| processit, perventumque erat in vicum, in quo | |
| Dareum Bessus comprehenderat. | |
| Ibi Melon, | 7.1 |
| Darei interpres, excipitur: corpore aeger non | |
| potuerat agmen adsequi et deprehensus celeri- | |
| tate regis transfugam se esse simulabat. Ex hoc | |
| acta cognoscit. | 5 |
| Sed fatigatis necessaria quies | 8.1 |
| erat. Itaque delectis equitum VI milibus CCC, | |
| quos dimachas appellabant, adiungit. Dorso hi | |
| graviora arma portabant, ceterum equis vehe- | |
| bantur; cum res locusque posceret, pedestris | 5 |
| acies erat. | |
| Haec agentem Alexandrum adeunt Orsilos | 9.1 |
| et Mithracenes: Bessi parricidium exosi trans- | |
| fugerant nuntiabantque stadia D abesse Persas, | |
| ipsos brevius iter monstraturos. | |
| Gratus regi | 10.1 |
| adventus transfugarum fuit. Itaque prima ves- | |
| pera ducibus isdem cum expedita equitum manu | |
| monstratam viam ingreditur phalange, quan- | |
| tum festinare posset, sequi iussa. Ipse quadrato | 5 |
| agmine incedens ita cursum regebat, ut primi | |
| coniungi ultimis possent. | |
| CCC stadia proces- | 11.1 |
| serant, cum occurrit Brochubelus, Mazaei filius, | |
| Syriae quondam praetor. Is quoque transfuga | |
| nuntiabat Bessum haud amplius quam CC sta- | |
| dia abesse; exercitum, utpote <qui nihil> praeca- | 5 |
| veret, incompositum inordinatumque proce- | |
| dere. Hyrcaniam videri petituros. Si festinaret | |
| sequi palantes, superventurum. Dareum adhuc | |
| vivere. | |
| Strenuo alioqui cupiditatem conse- | 12.1 |
| quendi transfuga iniecerat. Itaque calcaribus | |
| subditis effuso cursu eunt. Iamque fremitus | |
| hostium iter ingredientium exaudiebatur, sed | |
| prospectum ademerat pulveris nubes. Paulisper | 5 |
| ergo inhibuit cursum, donec consideret pulvis. | |
| Iamque conspecti a barbaris erant et abeun- | 13.1 |
| tium agmen conspexerant nequaquam futuri pa- | |
| res, si Besso tantum animi fuisset ad proelium, | |
| quantum ad parricidium fuerat. Namque et nu- | |
| mero barbari praestabant et robore; ad hoc re- | 5 |
| fecti cum fatigatis certamen inituri erant. | |
| Sed | 14.1 |
| nomen Alexandri et fama, maximum in bello | |
| utique momentum, pavidos in fugam avertit. | |
| Bessus vero et ceteri facinoris eius participes | 15.1 |
| vehiculum Darei adsecuti coeperunt hortari | |
| eum, conscenderet equum et se hosti fuga eri- | |
| peret. | |
| Ille deos ultores adesse testatur et Alex- | 16.1 |
| andri fidem implorans negat se parricidas velle | |
| comitari. Tum vero ira quoque accensi tela coi- | |
| ciunt in regem multisque confossum vulneribus | |
| relinquunt. | 5 |
| Iumenta quoque, ne longius prose- | 17.1 |
| qui possent, convulnerant duobus servis, qui | |
| regem comitabantur, occisis. | |
| Hoc edito faci- | 18.1 |
| nore, ut vestigia fugae spargerent, Nabarzanes | |
| Hyrcaniam, Bessus Bactra paucis equitum co- | |
| mitantibus petebant. Barbari ducibus destituti, | |
| qua quemque aut spes ducebat aut pavor, dissi- | 5 |
| pabantur; D tantum equites congregaverant se | |
| incerti adhuc, resistere melius esset an fugere. | |
| Alexander hostium trepidatione comperta Ni- | 19.1 |
| canorem cum equitum parte ad inhibendam | |
| fugam emittit, ipse cum ceteris sequitur. Tria | |
| ferme milia resistentia occisa sunt, reliquum | |
| agmen pecudum more intactum agebatur iuben- | 5 |
| te rege, ut caedibus abstineretur. | |
| Nemo cap- | 20.1 |
| tivorum erat, qui monstrare Darei vehiculum | |
| posset: singula, ut quaeque prenderent, scruta- | |
| bantur, nec tamen ullum vestigium fugae regis | |
| extabat. | 5 |
| Festinantem Alexandrum vix III mi- | 21.1 |
| lia equitum persecuta sunt. At in eos, qui len- | |
| tius sequebantur, incidebant universa fugien- | |
| tium agmina. | |
| Vix credibile dictu, plures cap- | 22.1 |
| tivi quam qui caperent erant: adeo omnem | |
| sensum territis fortuna penitus excusserat, ut | |
| nec hostium paucitatem nec multitudinem suam | |
| satis cernerent. | 5 |
| Interim iumenta, quae Dareum vehebant, | 23.1 |
| nullo regente decesserant militari via et errore | |
| delata per quattuor stadia in quadam valle con- | |
| stiterant aestu simulque vulneribus fatigata. | |
| Haud procul erat fons, ad quem monstratum | 24.1 |
| a peritis Polystratus Macedo siti maceratus | |
| accessit, ac dum galea haustam aquam sorbet, | |
| tela iumentorum deficientium corporibus infixa | |
| conspexit. | 5 |
| Miratusque confossa potius quam | 25.1 |
| abacta esse, semivivi hominis * * * |