| At Bessus occidendi protinus regis im- | 5.12.1.1 |
| petum ceperat. Sed veritus, ne gratiam Alexan- | |
| dri, nisi vivum eum tradidisset, inire non pos- | |
| set, dilato in proximam noctem sceleris consilio | |
| agere gratias incipit, quod perfidi hominis in- | 5 |
| sidias iam Alexandri opes spectantis prudenter | |
| cauteque vitasset: donum eum hosti laturum | |
| fuisse regis caput. | |
| Nec mirari hominem mer- | 2.1 |
| cede conductum omnia habere venalia: sine pig- | |
| nore, sine lare, terrarum orbis exulem, ancipi- | |
| tem hostem ad nutum licentium circumferri. | |
| Purganti deinde se deosque patrios testes fi- | 3.1 |
| dei suae invocanti Dareus vultu adsentiebatur, | |
| haud dubius, quin vera deferrentur a Graecis; | |
| sed eo rerum ventum erat, ut tam periculosum | |
| esset non credere suis quam decipi. | 5 |
| XXX mi- | 4.1 |
| lia erant, quorum inclinata in scelus levitas | |
| timebatur, IIII milia Patron habebat. Quibus | |
| si credidisset salutem suam damnata popula- | |
| rium fide, parricidio excusationem videbat of- | 5 |
| ferri. Itaque praeoptabat immerito quam iure | |
| violari. | |
| Besso tamen insidiarum consilium pur- | 5.1 |
| ganti respondit Alexandri sibi non minus iusti- | |
| tiam quam virtutem esse perspectam. Falli eos, | |
| qui proditionis ab eo praemium expectent: vio- | |
| latae fidei neminem acriorem fore vindicem | 5 |
| ultoremque. | |
| Iamque nox adpetebat, cum Per- | 6.1 |
| sae more solito armis positis ad necessaria ex | |
| proximo vico ferenda discurrunt. At Bactriani, | |
| ut imperatum a Besso erat, armati stabant. | |
| In- | 7.1 |
| ter haec Dareus Artabazum acciri iubet, expo- | |
| sitisque, quae Patron detulerat, haud dubitare | |
| Artabazus, quin transeundum esset in castra | |
| Graecorum: Persas quoque periculo vulgato | 5 |
| secuturos. | |
| Destinatus sorti suae et iam nullius | 8.1 |
| salubris consilii patiens unicam in illa fortuna | |
| opem Artabazum, ultimum illud visurus, am- | |
| plectitur perfususque mutuis lacrimis inhaeren- | |
| tem sibi avelli iubet; capite deinde velato, ne | 5 |
| inter gemitus digredientem velut a rogo intuere- | |
| tur, in humum pronum corpus abiecit. | |
| Tum | 9.1 |
| vero custodiae eius adsueti, quos regis salutem | |
| vel periculis vitae tueri oportebat, dilapsi sunt, | |
| tot armatis, quos iam adventare credebant, | |
| haud rati se futuros pares. Ingens ergo in taber- | 5 |
| naculo solitudo erat paucis spadonibus, quia, | |
| quo discederent, non habebant, circumstanti- | |
| bus regem. | |
| At ille remotis arbitris diu aliud | 10.1 |
| atque aliud consilium animo volutabat. Iamque | |
| solitudinem, quam paulo ante pro solacio peti- | |
| verat, perosus Bubacen vocari iubet. | |
| Quem | 11.1 |
| intuens "Ite," inquit "consulite vobis ad ulti- | |
| mum regi vestro, ut decebat, fide exhibita; ego | |
| hic legem fati mei expecto. Forsitan mireris, | |
| quod vitam non finiam: alieno scelere quam | 5 |
| meo mori malo." | |
| Post hanc vocem spado | 12.1 |
| gemitu non tabernaculum modo sed etiam cas- | |
| tra complevit. Inrupere deinde alii laceratisque | |
| vestibus lugubri et barbaro ululatu regem de- | |
| plorare coeperunt. | 5 |
| Persae ad illos clamore | 13.1 |
| perlato attoniti metu nec arma capere, ne in | |
| Bactrianos inciderent, nec quiescere audebant, | |
| ne impie deserere regem viderentur. | |
| Varius ac | 14.1 |
| dissonus clamor sine duce ac sine imperio totis | |
| castris referebatur. Besso et Nabarzani nuntia- | |
| verant sui regem a semetipso interemptum esse: | |
| planctus eos deceperat. | 5 |
| Itaque citatis equis | 15.1 |
| advolant sequentibus, quos ad ministerium sce- | |
| leris delegerant, et cum tabernaculum intras- | |
| sent, quia regem vivere spadones indicabant, | |
| comprehendi vincirique iusserunt. | 5 |
| Rex curru | 16.1 |
| paulo ante vectus et deorum [auspiciis] a suis | |
| honoribus cultus nulla externa ope admota cap- | |
| tivus servorum suorum in sordidum vehiculum | |
| [pellibus undique contectus] imponitur. | 5 |
| Pe- | 17.1 |
| cunia regis et supellex quasi belli iure diripitur, | |
| onustique praeda per scelus ultimum parta fu- | |
| gam intendunt. | |
| Artabazus cum iis, qui im- | 18.1 |
| perio parebant, Graecisque militibus Parthie- | |
| nen petebat omnia tutiora parricidarum con- | |
| tuitu ratus. | |
| Persae promissis Bessi onerati, | 19.1 |
| maxime quia nemo alius erat, quem sequeren- | |
| tur, coniunxere se Bactrianis agmen eorum ter- | |
| tio adsecuti die. | |
| Ne tamen honos regi non | 20.1 |
| haberetur, aureis compedibus Dareum vinciunt, | |
| nova ludibria subinde excogitante fortuna. Et | |
| ne forte cultu regio posset agnosci, sordidis pel- | |
| libus vehiculum intexerant; ignoti iumenta age- | 5 |
| bant. Ne percontantibus in agmine monstrari | |
| posset, custodes procul sequebantur. |