| Patron autem, Graecorum dux, prae- | 5.11.1.1 |
| cipit suis, ut arma, quae in sarcinis antea fe- | |
| rebantur, induerent ad omne imperium suum | |
| parati et intenti. | |
| Ipse currum regis sequebatur | 2.1 |
| occasioni imminens adloquendi eum: quippe | |
| Bessi facinus praesenserat. Sed Bessus id ipsum | |
| metuens, custos verius quam comes, a curru non | |
| recedebat. | 5 |
| Diu ergo Patron cunctatus ac sae- | 3.1 |
| pius sermone revocatus, inter fidem timorem- | |
| que haesitans regem intuebatur. | |
| Qui ut tandem | 4.1 |
| advertit oculos, Bubacen spadonem inter proxi- | |
| mos currum sequentem percontari iubet, num- | |
| quid ipsi velit dicere. Patron se vero, sed remo- | |
| tis arbitris loqui velle cum eo respondit iussus- | 5 |
| que propius accedere sine interprete—nam haud | |
| rudis Graecae linguae Dareus erat— | |
| "Rex," | 5.1 |
| inquit "ex L milibus Graecorum supersumus | |
| pauci, omnis fortunae tuae comites et in hoc | |
| tuo statu idem, qui florente te fuimus, quas- | |
| cumque terras elegeris, pro patria et domesticis | 5 |
| rebus petituri. | |
| Secundae adversaeque res tuae | 6.1 |
| copulavere nos tecum. Per hanc fidem invictam | |
| oro et obtestor, in nostris castris tibi taber- | |
| naculum statui, nos corporis tui custodes esse | |
| patiaris. Omisimus Graeciam, nulla Bactra sunt | 5 |
| nobis, spes omnis in te: utinam etiam ceteris | |
| esset! Plura dici non attinet. Custodiam cor- | |
| poris tui externus et alienigena non deposce- | |
| rem, si crederem alium posse praestare." | |
| Bessus | 7.1 |
| quamquam erat Graeci sermonis ignarus, tamen | |
| stimulante conscientia indicium profecto Pa- | |
| tronem detulisse credebat: et interpretes celato | |
| sermone Graeci exempta dubitatio est. Dareus | 5 |
| autem, quantum ex voltu concipi poterat, haud | |
| sane territus percontari Patrona causam consi- | |
| lii, quod adferret, coepit. | |
| Ille non ultra diffe- | 8.1 |
| rendum ratus "Bessus" inquit "et Nabarzanes | |
| insidiantur tibi: in ultimo discrimine et fortu- | |
| nae tuae et vitae hic dies aut parricidis aut tibi | |
| futurus <est> ultimus." | 5 |
| Et Patron quidem egre- | 9.1 |
| giam conservati regis gloriam tulerat. | |
| Eludant | 10.1 |
| [vide] licet, quibus forte temere humana nego- | |
| tia volvi agique persuasum est; <equidem fato | |
| crediderim> nexuque causarum latentium et | |
| multo ante destinatarum suum quemque ordi- | 5 |
| nem immutabili lege percurrere: | |
| Dareus certe | 11.1 |
| respondit, quamquam sibi Graecorum militum | |
| fides nota sit, numquam tamen a popularibus | |
| suis recessurum. Difficilius sibi esse damnare | |
| quam decipi. Quicquid fors tulisset, inter suos | 5 |
| perpeti malle quam transfugam fieri. Sero se | |
| perire, si salvum esse milites sui nollent. | |
| Pa- | 12.1 |
| tron desperata regis salute ad eos, quibus prae- | |
| erat, rediit omnia pro fide experiri paratus. |