| At Bessus et Nabarzanes olim agitatum | 5.10.1.1 |
| scelus exequi statuunt regni cupiditate accensi; | |
| Dareo autem incolumi tantas opes sperare non | |
| poterant. | |
| Quippe in illis gentibus regum exi- | 2.1 |
| mia maiestas est: ad nomen quoque barbari con- | |
| veniunt, et pristinae veneratio fortunae sequi- | |
| tur adversam. | |
| Inflabat impios animos regio, | 3.1 |
| cui praeerant, armis virisque et spatio locorum | |
| nulli earum gentium secunda: tertiam partem | |
| Asiae tenet, multitudo iuniorum exercitus, quos | |
| amiserat Dareus, aequabat. | 5 |
| Itaque non illum | 4.1 |
| modo sed etiam Alexandrum spernebant, inde | |
| vires imperii repetituri, si regis potiri contigis- | |
| set. | |
| Diu omnibus cogitatis placuit per milites | 5.1 |
| Bactrianos ad omne obsequium destinatos regem | |
| comprehendere mittique nuntium ad Alexan- | |
| drum, qui indicaret vivum adservari eum; | |
| si, | 6.1 |
| id quod timebant, proditionem aspernatus es- | |
| set, occisuri Dareum et Bactra cum suarum gen- | |
| tium manu petituri. | |
| Ceterum propalam com- | 7.1 |
| prehendi Dareus non poterat tot Persarum mi- | |
| libus laturis opem regi; Graecorum quoque fides | |
| timebatur. | |
| Itaque, quod vi non poterant, frau- | 8.1 |
| de adsequi temptant: paenitentiam secessionis | |
| simulare decreverant et excusare apud regem | |
| consternationem suam. Interim, qui Persas sol- | |
| licitarent, mittuntur. | 5 |
| Hinc spe hinc metu mili- | 9.1 |
| tares animos versant: ruinae rerum subdere | |
| illos capita, in perniciem trahi, cum Bactra | |
| pateant exceptura eos bonis et opulentia, ani- | |
| mis quam concipere non possint. | 5 |
| Haec agitantibus Artabazus supervenit sive | 10.1 |
| regis iussu sive sua sponte adfirmans mitigatum | |
| esse Dareum et eundem illis amicitiae gradum | |
| patere apud regem. | |
| Illi lacrimantes nunc pur- | 11.1 |
| gare se, nunc Artabazum orare, ut causam ip- | |
| sorum tueretur precesque perferret. | |
| Sic perac- | 12.1 |
| ta nocte sub lucis exortum <Bessus> et Nabarza- | |
| nes cum Bactrianis militibus in vestibulo prae- | |
| torii aderant titulum sollemnis officii occulto | |
| sceleri praeferentes. Dareus signo ad eundum | 5 |
| dato currum pristino more conscendit. | |
| Nabar- | 13.1 |
| zanes ceterique parricidae procumbentes humi, | |
| quem paulo post in vinculis habituri erant, sus- | |
| tinuere venerari; lacrimas etiam paenitentiae | |
| indices profuderunt: adeo humanis ingeniis pa- | 5 |
| rata simulatio est! | |
| Preces deinde suppliciter | 14.1 |
| admotae Dareum natura simplicem et mitem | |
| non credere modo, quae adfirmabant, sed flere | |
| etiam coegerunt. | |
| Ac ne tum quidem cogitati | 15.1 |
| sceleris paenituit, cum intuerentur, qualem et | |
| regem et virum fallerent. Ille quidem securus | |
| periculi, quod instabat, Alexandri manus, quas | |
| solas timebat, effugere properabat. | 5 |