| Haec dicente Dareo praesentis periculi | 5.9.1.1 |
| species omnium simul corda animosque horrore | |
| perstrinxerat, nec aut consilium suppetebat aut | |
| vox, cum Artabazus, vetustissimus amicorum, | |
| quem hospitem fuisse Philippi supra diximus, | 5 |
| "Nos vero" inquit "pretiosissimam vestem | |
| induti armisque, quanto maximo cultu possu- | |
| mus, adornati regem in aciem sequemur, ea qui- | |
| dem mente, ut victoriam speremus, mortem non | |
| recusemus." | 10 |
| Adsensu excepere ceteri hanc vo- | 2.1 |
| cem, sed Nabarzanes, qui in eodem consilio | |
| erat, cum Besso inauditi antea facinoris socie- | |
| tate inita regem suum per milites, quibus ambo | |
| praeerant, comprehendere et vincire decreve- | 5 |
| rant, ea mente, ut, si Alexander ipsos insecutus | |
| foret, tradito rege vivo inirent gratiam victoris, | |
| magno profecto cepisse Dareum aestimaturi, | |
| sin autem eum effugere potuissent, interfecto | |
| Dareo regnum ipsi occuparent bellumque reno- | 10 |
| varent. | |
| Hoc parricidium cum diu volutassent, | 3.1 |
| Nabarzanes aditum nefariae spei praeparans | |
| "Scio me" inquit "sententiam esse dicturum | |
| prima specie haudquaquam auribus tuis gra- | |
| tam; sed medici quoque graviores morbos aspe- | 5 |
| ris remediis curant, et gubernator, ubi naufra- | |
| gium timet, iactura, quicquid servari potest, | |
| redimit. | |
| Ego tamen, non ut damnum quidem | 4.1 |
| facias, suadeo, sed ut te ac regnum tuum salu- | |
| bri ratione conserves. Dis adversis bellum inî- | |
| mus, et pertinax fortuna Persas urgere non desi- | |
| nit: novis initiis et ominibus opus est. Auspi- | 5 |
| cium et imperium interim alii trade, qui tam | |
| diu rex appelletur, donec Asia decedat hostis, | |
| victor deinde regnum tibi reddat. | |
| Hoc autem | 5.1 |
| brevi futurum ratio promittit: Bactra intacta | |
| sunt, Indi et Sacae in tua potestate; tot popu- | |
| los, tot exercitus, tot equitum peditumque mi- | |
| lia, ad <res> renovandas vires paratas, habes, ut | 5 |
| maior belli moles supersit quam exhausta sit. | |
| Quid ruimus beluarum ritu in perniciem non | 6.1 |
| necessariam? Fortium virorum est magis mor- | |
| tem contemnere quam odisse vitam. | |
| Saepe tae- | 7.1 |
| dio laboris ad vilitatem sui compelluntur igna- | |
| vi; at nihil virtus inexpertum omittit. Itaque | |
| ultimum omnium mors est, ad quam non pigre | |
| ire satis est. | 5 |
| Proinde si Bactra, quod tutissi- | 8.1 |
| mum receptaculum est, petimus, praefectum | |
| regionis eius Bessum regem <constituamus> tem- | |
| poris gratia; <rebus> compositis iusto regi tibi | |
| fiducia<rium> restituet imperium." | 5 |
| Haud mirum est Dareum non temperasse | 9.1 |
| animo, quamquam, tam impiae voci quantum | |
| nefas <sub>esset, latebat. Itaque "Pessimum" in- | |
| quit "mancipium, repperisti exoptatum tibi | |
| tempus, quo parricidium aperires?" strictoque | 5 |
| acinace interfecturus eum videbatur, | |
| ni pro- | 10.1 |
| pere Bessus Bactrianique, <quasi> deprecarentur, | |
| tristium specie, ceterum, si perseveraret, vinctu- | |
| ri circumstetissent. | |
| Nabarzanes interim elap- | 11.1 |
| sus, mox et Bessus consecutus: copias, quibus | |
| praeerant, a cetero exercitu secedere iubent se- | |
| cretum inituri consilium. | |
| Artabazus conve- | 12.1 |
| nientem praesenti fortunae sententiam orsus | |
| mitigare Dareum temporum identidem admo- | |
| nens coepit: ferret aequo animo qualiumcum- | |
| que, suorum tamen vel stultitiam vel errorem. | 5 |
| Instare [tamen] Alexandrum, gravem, etiamsi | |
| omnes praesto essent: quid futurum, si per- | |
| secuti fugam ipsius alienentur? | |
| Aegre rex | 13.1 |
| paruit Artabazo et, quamquam movere castra | |
| statuerat, turbatis tamen omnium animis eodem | |
| in loco substitit. Sed attonitus maestitia simul | |
| et desperatione tabernaculo se inclusit. | 5 |
| Ergo | 14.1 |
| in castris, quae nullius regebantur imperio, varii | |
| animorum motus erant, nec in commune ut ante | |
| consulebatur. | |
| Dux Graecorum militum Pa- | 15.1 |
| tron arma capere suos iubet paratosque esse ad | |
| exequendum imperium. | |
| Persae secesserant: | 16.1 |
| Bessus cum Bactrianis erat temptabatque Per- | |
| sas abducere, Bactra et intactae regionis opu- | |
| lenta simulque, quae manentibus instarent peri- | |
| cula, ostentans. Persarum omnium eadem fere | 5 |
| fuit vox, nefas esse deseri regem. | |
| Inter haec | 17.1 |
| Artabazus omnibus imperatoriis fungebatur of- | |
| ficiis: ille Persarum tabernacula circumire, hor- | |
| tari, monere nunc singulos nunc universos non | |
| ante destitit, quam satis constaret imperata | 5 |
| facturos. Idem aegre a Dareo impetravit, ut | |
| cibum caperet animumque rebus adverteret. |