| Ille iam Ecbatana pervenerat. Caput | 5.8.1.1 |
| Mediae urbs haec: nunc tenent Parthi, eaque | |
| aestiva agentibus sedes est. Adire deinde Bac- | |
| tra decreverat, sed veritus, ne celeritate Alex- | |
| andri occuparetur, consilium iterque mutavit. | 5 |
| Aberat ab eo Alexander stadia MD, sed iam | 2.1 |
| nullum intervallum adversus velocitatem eius | |
| satis longum videbatur. Itaque proelio magis | |
| quam fugae se praeparabat. | |
| XXX milia pedi- | 3.1 |
| tum sequebantur, in quibus Graecorum erant | |
| IIII milia fide erga regem ad ultimum invicta. | |
| Funditorum quoque et sagittariorum manus | 4.1 |
| IIII milia expleverat. Praeter hos III milia et | |
| CCC equites erant, maxime Bactrianorum: | |
| Bessus praeerat, Bactrianae regionis praefectus. | |
| Cum hoc agmine paulum declinavit via mili- | 5.1 |
| tari iussis praecedere lixis impedimentorumque | |
| custodibus. | |
| Consilio deinde advocato "Si cum | 6.1 |
| ignavis" inquit "et pluris qualemcumque vi- | |
| tam honesta morte aestimantibus <me> fortuna | |
| iunxisset, tacerem potius quam frustra verba | |
| consumerem. | 5 |
| Sed maiore, quam vellem, docu- | 7.1 |
| mento et virtutem vestram et fidem expertus | |
| magis etiam coniti debeo, ut dignus talibus | |
| amicis sim, quam dubitare, an vestri similes | |
| adhuc sitis. | 5 |
| Ex tot milibus, quae sub imperio | 8.1 |
| fuerunt meo, bis me victum, bis fugientem | |
| persecuti estis. | |
| Fides vestra et constantia, | 9.1 |
| ut regem me esse credam, facit. Proditores et | |
| transfugae in urbibus meis regnant, non, her- | |
| cule, quia tanto honore digni habentur, sed ut | |
| praemiis eorum vestri sollicitentur animi. Meam | 5 |
| fortunam tamen quam victoris maluistis sequi, | |
| dignissimi, quibus, si ego non possim, dii pro | |
| me gratiam referant. | |
| Et, mehercule, referent. | 10.1 |
| Nulla erit tam surda posteritas, nulla tam in- | |
| grata fama, quae non in caelum vos debitis | |
| laudibus ferat. Itaque etiam si consilium fugae, | |
| a qua multum abhorret animus, agitassem, ves- | 5 |
| tra tamen virtute fretus obviam issem hosti. | |
| Quousque enim in regno exulabo et per fines | 11.1 |
| imperii mei fugiam externum et advenam re- | |
| gem, cum liceat experto belli fortunam aut re- | |
| parare, quae amisi, aut honesta morte defungi? | |
| Nisi forte satius est expectare victoris arbi- | 12.1 |
| trium et Mazaei et Mithrenis exemplo preca- | |
| rium accipere regnum nationis unius—ut iam | |
| malit ille gloriae suae quam irae obsequi. | |
| Nec | 13.1 |
| di siverint, ut hoc decus mei capitis aut demere | |
| mihi quisquam <queat> aut condonare! <Numquam> | |
| hoc imperium vivus amittam, idemque erit reg- | |
| ni mei, qui spiritus, finis. | 5 |
| Si hic animus, si | 14.1 |
| haec lex, nulli non parta libertas est. Nemo e | |
| vobis fastidium Macedonum, nemo vultum su- | |
| perbum ferre cogetur. Sua cuique dextera aut | |
| ultionem tot malorum pariet aut finem. | 5 |
| Equi- | 15.1 |
| dem, quam versabilis fortuna sit, documentum | |
| ipse sum nec immerito mitiores vices eius ex- | |
| pecto. Sed si iusta ac pia bella di aversantur, | |
| fortibus tamen viris licebit honeste mori. | 5 |
| Per | 16.1 |
| ego vos decora maiorum, qui totius Orientis | |
| regna cum memorabili laude tenuerunt, per illos | |
| viros, quibus stipendium Macedonia quondam | |
| tulit, per tot navium classes in Graeciam mis- | 5 |
| sas, per tot tropaea regum oro et obtestor, ut no- | |
| bilitate vestra gentisque dignos spiritus capia- | |
| tis, | |
| ut eadem constantia animorum, qua prae- | 17.1 |
| terita tolerastis, experiamini, quicquid deinde | |
| fors tulerit. Me certe in perpetuum aut victoria | |
| egregia nobilitabit aut pugna." |