Ceterum ingentia animi bona, illam
|
5.7.1.1
|
indolem, qua omnes reges antecessit, illam in
|
|
subeundis periculis constantiam, in rebus mo-
|
|
liendis efficiendisque velocitatem, in deditos
|
|
fidem, in captivos clementiam, in voluptatibus
|
5
|
permissis quoque et usitatis temperantiam, haud
|
|
tolerabili vini cupiditate foedavit.
|
|
Hoste et
|
2.1
|
aemulo regni reparante cum maxime bellum,
|
|
nuper subactis, quos vicerat, novumque impe-
|
|
rium aspernantibus de die inibat convivia, qui-
|
|
bus feminae intererant, non quidem quas vio-
|
5
|
lari nefas esset, quippe paelices licentius, quam
|
|
decebat, cum armato vivere adsuetae.
|
|
Ex his
|
3.1
|
una, Thais, et ipsa temulenta, maximam apud
|
|
omnes Graecos initurum gratiam adfirmat, si
|
|
regiam Persarum iussisset incendi: expectare
|
|
hoc eos, quorum urbes barbari delessent.
|
5
|
Ebrio
|
4.1
|
scorto de tanta re ferente sententiam unus, alter,
|
|
et ipsi mero onerati, adsentiuntur. Rex quoque
|
|
avidior fuit quam patientior: "Quin igitur ul-
|
|
ciscimur Graeciam et urbi faces subdimus?"
|
5
|
Omnes incaluerant mero: itaque surgunt temu-
|
5.1
|
lenti ad incendendam urbem, cui armati peper-
|
|
cerant. Primus rex ignem regiae iniecit, tum
|
|
convivae et ministri paelicesque. Multa cedro
|
|
aedificata erat regia, quae celeriter igne con-
|
5
|
cepto late fudit incendium.
|
|
Quod ubi exer-
|
6.1
|
citus, qui haud procul urbe tendebat, conspexit,
|
|
fortuitum ratus ad opem ferendam concurrit.
|
|
Sed ut ad vestibulum regiae ventum est, vident
|
7.1
|
regem ipsum adhuc aggerentem faces. Omissa
|
|
igitur, quam portaverant, aqua ipsi aridam
|
|
materiem in incendium iacere coeperunt.
|
|
Hunc exitum habuit regia totius Orientis,
|
8.1
|
unde tot gentes antea iura petebant, patria tot
|
|
regum, unicus quondam Graeciae terror, molita
|
|
M navium classem et exercitus, quibus Europa
|
|
inundata est, contabulato mari molibus perfos-
|
5
|
sisque montibus, in quorum specus fretum im-
|
|
missum est.
|
|
Ac ne tam longa quidem aetate,
|
9.1
|
quae excidium eius secuta est, resurrexit. Alias
|
|
urbes, quas habuere Macedonum reges, nunc
|
|
habent Parthi: huius vestigium non inveniretur,
|
|
nisi Araxes amnis ostenderet. Haud procul moe-
|
5
|
nibus fluxerat: inde urbem fuisse XX stadiis
|
|
distantem credunt magis quam sciunt accolae.
|
|
Pudebat Macedones tam praeclaram urbem a
|
10.1
|
comissabundo rege deletam esse. Itaque res in
|
|
serium versa est, et imperaverunt sibi, ut cre-
|
|
derent illo potissimum modo fuisse delendam.
|
|
Ipsum, ut primum gravato ebrietate mentem
|
11.1
|
quies reddidit, paenituisse constat et dixisse
|
|
maiores poenas Graecis Persas daturos fuisse, si
|
|
ipsum in solio regiaque Xerxis conspicere coacti
|
|
essent.
|
5
|
Postero die Lycio, itineris, quo Persi-
|
12.1
|
dem intraverat, duci, XXX talenta dono dedit.
|
|
Hinc in regionem Mediae transiit, ubi sup-
|
|
plementum novorum e Cilicia militum occur-
|
|
rit: peditum erant V milia, equites M; utrisque
|
5
|
Platon Atheniensis praeerat. His copiis auctus
|
|
Dareum persequi statuit.
|
|