| Postero die convocatos duces copiarum | 5.6.1.1 |
| docet nullam infestiorem urbem Graecis esse | |
| quam regiam veterum Persidis regum: hinc illa | |
| immensa agmina infusa, hinc Dareum prius, | |
| dein Xerxem Europae impium intulisse bellum: | 5 |
| excidio illius parentandum esse maioribus. | |
| Iam- | 2.1 |
| que barbari deserto oppido, qua quemque metus | |
| agebat, diffugerant, cum rex phalangem nihil | |
| cunctatus inducit. Multas urbes refertas opu- | |
| lentia regia partim expugnaverat partim in | 5 |
| fidem acceperat, sed urbis huius divitiae vicere | |
| praeterita. | |
| In hanc totius Persidis opes con- | 3.1 |
| gesserant barbari: aurum argentumque cumu- | |
| latum erat, vestis ingens modus, supellex non | |
| ad usum sed ad ostentationem luxus comparata. | |
| Itaque inter ipsos victores ferro dimicabatur: | 4.1 |
| pro hoste erat, qui pretiosiorem occupaverat | |
| praedam, et cum omnia, quae reperiebant, ca- | |
| pere non possent, iam res non occupabantur, | |
| sed aestimabantur. | 5 |
| Lacerabant regias vestes ad | 5.1 |
| se quisque partem trahentes, dolabris pretiosae | |
| artis vasa caedebant, nihil neque intactum erat | |
| neque integrum ferebatur, abrupta simulacro- | |
| rum membra, ut quisque avellerat, trahebat. | 5 |
| Neque avaritia solum sed etiam crudelitas | 6.1 |
| in capta urbe grassata est: auro argentoque | |
| onusti vilia captivorum corpora trucidabant, | |
| passimque obvii caedebantur, quos antea pre- | |
| tium sui miserabilis fecerat. | 5 |
| Multi ergo hostium | 7.1 |
| manus voluntaria morte occupaverunt, pretio- | |
| sissima vestium induti e muris semetipsos cum | |
| coniugibus ac liberis in praeceps iacientes. Qui- | |
| dam ignes, quod paulo post facturus hostis vide- | 5 |
| batur, subiecerant aedibus, ut cum suis vivi | |
| cremarentur. | |
| Tandem suos rex corporibus et | 8.1 |
| cultu feminarum abstinere iussit. Ingens cap- | |
| tivae pecuniae modus traditur, prope ut fidem | |
| excedat. | |
| Ceterum aut de aliis quoque dubita- | 9.1 |
| bimus aut credemus in huius urbis gaza fuisse | |
| C et XX <milia> talentum. Ad quae vehenda— | |
| namque ad usus belli secum portare decreverat | |
| —iumenta et camelos et a Susis et a Babylone | 5 |
| contrahi iussit. | |
| Accessere ad hanc pecuniae | 10.1 |
| summam captis Parsagadis sex milia talentum. | |
| Cyrus Parsagada urbem condiderat, quam | |
| Alexandro praefectus eius Gobares tradidit. | |
| Rex arcem Persepolis tribus milibus Ma- | 11.1 |
| cedonum praesidio relictis Nicarchiden tueri | |
| iubet. Tiridati quoque, qui gazam tradiderat, | |
| servatus est honos, quem apud Dareum habu- | |
| erat. Magnaque exercitus parte et impedimentis | 5 |
| ibi relictis Parmeniona Craterumque praefecit. | |
| Ipse cum mille equitibus peditumque expedita | 12.1 |
| manu interiorem Persidis regionem sub ipsum | |
| Vergiliarum sidus petiit multisque imbribus et | |
| prope intolerabili tempestate vexatus procedere | |
| tamen, quo intenderat, perseveravit. | 5 |
| Ventum | 13.1 |
| erat ad iter perpetuis obsitum nivibus, quas fri- | |
| goris vis gelu adstrinxerat, locorumque squalor | |
| et solitudines inviae fatigatum militem terre- | |
| bant humanarum rerum terminos se videre cre- | 5 |
| dentem. Omnia vasta atque sine ullo humani | |
| cultus vestigio attoniti intuebantur et, ante- | |
| quam lux quoque et caelum ipsos deficerent, | |
| reverti iubebant. | |
| Rex castigare territos super- | 14.1 |
| sedit, ceterum ipse equo desiluit pedesque per | |
| nives et concretam glaciem ingredi coepit. Eru- | |
| buerunt non sequi primum amici, deinde co- | |
| piarum duces, ad ultimum milites. Primusque | 5 |
| rex dolabra glaciem perfringens iter sibi fecit; | |
| exemplum regis ceteri imitati sunt. | |
| Tandem | 15.1 |
| propemodum invias silvas emensi humani cul- | |
| tus rara vestigia et passim errantes pecorum | |
| greges repperere. Et incolae, qui sparsis tuguriis | |
| habitabant, cum se callibus inviis saeptos esse | 5 |
| credidissent, ut conspexere hostium agmen, in- | |
| terfectis, qui comitari fugientes non poterant, | |
| devios montes et nivibus obsitos petiverunt. | |
| Inde per conloquia captivorum paulatim feri- | 16.1 |
| tate mitigata tradidere se regi, nec in deditos | |
| gravius consultum. | |
| Vastatis inde agris Persidis vicisque com- | 17.1 |
| pluribus redactis in potestatem ventum est in | |
| Mardorum gentem bellicosam et multum a cete- | |
| ris Persis cultu vitae abhorrentem. Specus in | |
| montibus fodiunt, in quos seque ac coniuges et | 5 |
| liberos condunt; pecorum aut ferarum carne | |
| vescuntur. | |
| Ne feminis quidem pro naturae | 18.1 |
| habitu molliora ingenia sunt: comae prominent | |
| hirtae, vestis super genua est, funda vinciunt | |
| frontem: hoc et ornamentum capitis et telum | |
| est. | 5 |
| Sed hanc quoque gentem idem fortunae | 19.1 |
| impetus domuit. Itaque tricesimo die, postquam | |
| a Persepoli profectus erat, eodem redit. | |
| Dona | 20.1 |
| deinde amicis ceterisque pro cuiusque merito | |
| dedit: propemodum omnia, quae in ea urbe | |
| ceperat, distributa. |