| Rex eodem loco, quo hostium copias | 5.5.1.1 |
| fuderat, castra communit. Quamquam enim | |
| undique fugati hostes victoriam concesserant, | |
| tamen praealtae praecipitesque fossae pluribus | |
| locis obiectae abruperant iter, sensimque et | 5 |
| caute progrediundum erat iam non hostium sed | |
| locorum fraude suspecta. | |
| Procedenti ei litterae | 2.1 |
| redduntur a Tiridate, custode pecuniae regiae, | |
| indicantes eos, qui in urbe essent, audito eius | |
| adventu diripere velle thesauros: properaret oc- | |
| cupare thesauros dimissos; expeditum iter esse, | 5 |
| quamquam Araxes amnis interfluat. | |
| Nullam | 3.1 |
| virtutem regis iustius quam celeritatem lauda- | |
| verim: relictis pedestribus copiis tota nocte <vec- | |
| tus> cum equitibus itineris tanto spatio fatigatis | |
| ad Araxen prima luce pervenit. | 5 |
| Vici erant in | 4.1 |
| propinquo, quibus dirutis pontem ex materia | |
| eorum subditis saxis strenue induxit. | |
| Iamque haud procul urbe erant, cum mise- | 5.1 |
| rabile agmen, inter pauca fortunae exempla me- | |
| morandum, regi occurrit. Captivi erant Graeci | |
| ad IIII milia fere; quos Persae vario supplicio- | |
| rum modo adfecerant. | 5 |
| Alios pedibus, quosdam | 6.1 |
| manibus auribusque amputatis inustisque bar- | |
| bararum litterarum notis in longum sui ludi- | |
| brium reservaverant; et cum se quoque alienae | |
| dicionis esse cernerent, volentes regi occurrere | 5 |
| non prohibuerant. | |
| Invisitata simulacra, non | 7.1 |
| homines videbantur, nec quicquam in illis prae- | |
| ter vocem poterat agnosci. Plures igitur lacri- | |
| mas commovere, quam profuderant ipsi: quip- | |
| pe in tam multiplici variaque fortuna singulo- | 5 |
| rum intuentibus similes quidem, sed tamen | |
| dispares poenas, quis maxime miserabilis esset, | |
| liquere non poterat. | |
| Ut vero Iovem illi tan- | 8.1 |
| dem, Graeciae ultorem, aperuisse oculos con- | |
| clamavere, omnes pari supplicio adfecti sibi | |
| videbantur. Rex abstersis, quas profuderat, la- | |
| crimis bonum habere animum iubet, visuros | 5 |
| urbes suas coniugesque, et castra inde duo ab | |
| urbe stadia communit. | |
| Graeci excesserant vallo | 9.1 |
| deliberaturi, quid potissimum a rege peterent; | |
| cumque aliis sedem in Asia rogare, aliis reverti | |
| domos placeret, Euctemon Cymaeus ita locutus | |
| ad eos fertur: | 5 |
| "Ii, qui modo etiam ad opem | 10.1 |
| petendam ex tenebris et carcere procedere eru- | |
| buimus, ut nunc est, supplicia nostra—quorum | |
| nos pudeat magis an paeniteat, incertum est— | |
| ostentare Graeciae velut laetum spectaculum | 5 |
| cupimus. | |
| Atqui optime miserias ferunt, qui | 11.1 |
| abscondunt, nec ulla tam familiaris est infelici- | |
| bus patria quam solitudo et status prioris obli- | |
| vio. Nam qui multum in suorum misericordia | |
| ponunt, ignorant, quam celeriter lacrimae in- | 5 |
| arescant. | |
| Nemo fideliter diligit, quem fas- | 12.1 |
| tidit: nam et calamitas querula est et superba | |
| felicitas. Ita suam quisque fortunam in consilio | |
| habet, cum de aliena deliberat. Nisi mutuo mi- | |
| seri essemus, olim alius alii potuissemus esse | 5 |
| fastidio: quid mirum est fortunatos semper pa- | |
| rem quaerere? | |
| Obsecro vos, olim vita defuncti | 13.1 |
| quaeramus locum, in quo haec semesa obru- | |
| amus. Grati prorsus coniugibus, quas iuvenes | |
| duximus, revertemur! Liberi in flore et aetatis | |
| et rerum agnoscent patres ergastuli detrimenta! | 5 |
| Et quota pars nostrum tot obire terras potest? | 14.1 |
| Procul Europa in ultima Orientis relegati, | |
| senes, debiles, maiore membrorum parte mul- | |
| cati tolerabimus scilicet, quae armatos et vic- | |
| tores fatigarunt! | 5 |
| Coniuges deinde, quas captis | 15.1 |
| fors et necessitas unicum solacium adplicuit, | |
| parvosque liberos trahimus nobiscum an relin- | |
| quimus? | |
| Cum his venientes nemo agnoscere | 16.1 |
| volet: relinquemus ergo extemplo praesentium | |
| pignora, cum incertum sit, an visuri simus illa, | |
| quae petimus? Inter hos latendum est, qui nos | |
| miseros nosse coeperunt." Haec Euctemon. | 5 |
| Contra Theaetetus Atheniensis orsus est dice- | 17.1 |
| re: Neminem pium habitu corporis suos aesti- | |
| maturum, utique saevitia hostis, non natura | |
| calamitosos. Dignum esse omni malo, qui eru- | |
| besceret fortuito: tristem enim de mortalitate | 5 |
| ferre sententiam et desperare misericordiam, | |
| quia ipse alteri denegaturus sit. | |
| Deos, quod | 18.1 |
| ipsi numquam optare ausi forent, offerre: pa- | |
| triam, coniuges, liberos et quicquid homines vel | |
| vita aestimant vel morte redimunt. | |
| Quin illi | 19.1 |
| ex hoc carcere erumperent? alium domi esse | |
| caeli haustum, alium lucis aspectum. Mores, | |
| sacra, linguae commercium etiam a barbaris ex- | |
| peti, quae ingenita ipsi omissuri sint sua sponte, | 5 |
| non ob aliud tam calamitosi, quam quod illis | |
| carere coacti essent. | |
| Se certe rediturum ad | 20.1 |
| penates et in patriam tantoque beneficio regis | |
| usurum: si quos contubernii liberorumque, quos | |
| servitus coegisset agnoscere, amor detineret, re- | |
| linquerent, quibus nihil patria carius est. | 5 |
| Pau- | 21.1 |
| ci huius sententiae fuere, ceteros consuetudo na- | |
| tura potior vicit. Consenserunt petendum esse a | |
| rege, ut aliquam ipsis attribueret sedem. | |
| C ad | 22.1 |
| hoc electi sunt. Quos Alexander ratus, quod | |
| ipse praestare cogitabat, petituros, "Iumenta" | |
| inquit "adsignari, quae vos veherent, et singu- | |
| lis vestrum milia denarium dari iussi. Cum | 5 |
| redieritis in Graeciam, praestabo, ne qui statum | |
| suum, si haec calamitas absit, vestro credat esse | |
| meliorem." | |
| Illi obortis lacrimis terram in- | 23.1 |
| tuebantur nec aut erigere vultus aut loqui aude- | |
| bant; tandem rege tristitiae causam exigente | |
| Euctemon similia iis, quae in consilio dixerat, | |
| respondit. | 5 |
| Atque ille non fortunae solum | 24.1 |
| eorum sed etiam paenitentiae miseretur: terna | |
| milia denarium singulis dari iussit; denae vestes | |
| adiectae sunt et armenta cum pecoribus ac fru- | |
| mento data, ut coli serique attributus iis ager | 5 |
| posset. |