| Tum castris undique aperto loco positis | 5.4.1.1 |
| non consultare modo, quid agendum esset, sed | |
| vates quoque adhibere coepit a superstitione | |
| animi. | |
| Sed quid tunc praedicere Aristander, | 2.1 |
| cui [tum] plurimum credebat ex vatibus, pote- | |
| rat? Itaque damnatis intempestivis sacrificiis | |
| peritos locorum convocari iubet: per Mediam | |
| iter ostendebant tutum apertumque. | 5 |
| Sed rex | 3.1 |
| deserere milites insepultos erubescebat ita tra- | |
| dito more, ut vix ullum militiae tam sollemne | |
| esset munus quam humandi suos. Captivos ergo, | |
| quos nuper exceperat, vocari iubet. | 5 |
| Inter quos | 4.1 |
| erat quidam Graecae Persicaeque linguae peri- | |
| tus, qui frustra eum in Persidem montium dor- | |
| so exercitum ducere adfirmat, silvestres esse | |
| calles vix singulis pervios, omnia contegi fron- | 5 |
| dibus, implexosque arborum ramos silvas com- | |
| mittere. | |
| Namque Persis ab altero latere per- | 5.1 |
| petuis montium iugis clauditur. Hoc dorsum, | |
| quod in longitudinem MDC, in latitudinem | |
| CLXX stadia procurrit, a Caucaso monte ad | |
| Rubrum mare pertinet, quaque defecit mons, | 5 |
| aliud munimentum, fretum, obiectum est. | |
| Pla- | 6.1 |
| nities deinde sub radicibus montium spatiosa | |
| procumbit, fertilis terra multisque vicis atque | |
| urbibus frequens. | |
| Araxes amnis per hos cam- | 7.1 |
| pos multorum aquas torrentium evolvit in Me- | |
| dum; Medus [ad mare] ad meridiem versus— | |
| minor amnis eo, quem accepit—evehitur, | |
| gig- | 8.1 |
| nendaeque herbae non alius est aptior, quicquid | |
| adluit floribus vestiens. Platani quoque et po- | |
| puli contegunt ripas, ita ut procul visentibus | |
| continuata videantur montibus nemora ripa- | 5 |
| rum. Quippe obumbratus amnis presso in solum | |
| alveo labitur, imminentque colles, ipsi quoque | |
| frondibus laeti, radices eorum humore subeunte. | |
| Regio non alia tota Asia salubrior habetur: | 9.1 |
| temperat caelum hinc perpetuum iugum opa- | |
| cum et umbrosum, quod aestus levat, illinc | |
| mare adiunctum, quod modico tepore terras | |
| fovet. | 5 |
| His captivus expositis interrogatus a | 10.1 |
| rege, auditune an oculis comperta haberet quae | |
| diceret, pastorem se fuisse et omnes eas calles | |
| percurrisse respondit; bis captum, semel a Per- | |
| sis in Lycia, iterum ab ipso. | 5 |
| Subit animum | 11.1 |
| regis memoria oraculo editae sortis: quippe | |
| consulenti responsum erat ducem in Persidem | |
| ferentis viae Lycium civem fore. | |
| Igitur pro- | 12.1 |
| missis, quanta et praesens necessitas exigebat | |
| et ipsius fortuna capiebat, oneratum armari | |
| iubet Macedonum more et, quod bene verteret, | |
| monstrare iter quamvis arduum et praeceps: | 5 |
| evasurum se esse cum paucis, nisi forte crederet, | |
| qua ipse pecoris causa isset, Alexandrum pro | |
| gloria et perpetua laude ire non posse. | |
| Etiam | 13.1 |
| atque etiam docere captivus, quam difficile iter | |
| esset, maxime armatis. Tum rex "Praedem" | |
| inquit "me accipe neminem eorum, qui sequun- | |
| tur, recusaturum ire, qua duces." | 5 |
| Cratero igi- | 14.1 |
| tur ad custodiam castrorum relicto cum pediti- | |
| bus, quis adsueverat, et iis copiis, quas Meleager | |
| ducebat, et sagittariis equitibus M praecipit, ut | |
| castrorum specie manente plures de industria | 5 |
| ignes fieri imperet, quo magis barbari credant | |
| ipsum regem in castris esse. | |
| Ceterum, si forte | 15.1 |
| Ariobarzanes cognovisset per callium anfractus | |
| intrare et ad occupandum iter suum partem | |
| copiarum temptasset opponere, Craterus eum | |
| inlato terrore retineret ad propius periculum | 5 |
| conversurum agmen; | |
| sin autem ipse hostem | 16.1 |
| fefellisset et saltum occupasset, cum trepidan- | |
| tium barbarorum tumultum exaudisset, perse- | |
| quens tum regem id ipsum iter, quo pridie pulsi | |
| fuerant, ne dubitaret ingredi: quippe vacuum | 5 |
| fore hostibus in semet aversis. | |
| Ipse tertia | 17.1 |
| vigilia silenti agmine ac ne tuba quidem dato | |
| signo pergit ad demonstratum iter callium; tri- | |
| dui alimenta portare militem iusserat leviter | |
| armatum. | 5 |
| Sed praeter invias rupes ac praerup- | 18.1 |
| ta saxa vestigium subinde fallentia nix cumu- | |
| lata vento ingredientis fatigabat: quippe velut | |
| in foveas delati hauriebantur et, cum a com- | |
| militonibus adlevarentur, trahebant magis adiu- | 5 |
| vantes quam sequebantur. | |
| Nox quoque et | 19.1 |
| ignota regio ac dux—incertum, an satis fidus— | |
| multiplicabant metum: si custodes fefellisset, | |
| quasi feras bestias ipsos posse deprendi. Ex | |
| unius captivi vel fide vel anima pendere et regis | 5 |
| salutem et suam. | |
| Tandem venere in iugum. A | 20.1 |
| dextra iter ad ipsum Ariobarzanen erat. Hic | |
| Philotam et Coenon cum Amynta et Polyper- | |
| conte expeditam habentes manum relinquit mo- | |
| nitos, ut, quia eques pediti erat mixtus, qua | 5 |
| pinguissimum esset solum et pabuli fertile, sen- | |
| sim procederent; duces erant itineris de captivis | |
| dati. | |
| Ipse cum armigeris et ala, quam agema | 21.1 |
| appellabant, ardua semita, sed longius a sta- | |
| tionibus hostium remota multa cum vexatione | |
| processit. | |
| Medius erat dies et fatigatis neces- | 22.1 |
| saria quies: quippe tantundem itineris super- | |
| erat, quantum emensi erant, sed minus prae- | |
| cipitis atque ardui. | |
| Itaque refectis cibo som- | 23.1 |
| noque militibus secunda vigilia surgit. Et cetera | |
| quidem haud aegre praeterit; ceterum, qua se | |
| montium iugum paulatim ad planiora demittit, | |
| ingens vorago concursu cavata torrentium iter | 5 |
| ruperat. | |
| Ad hoc arborum rami alius alio im- | 24.1 |
| plicati et cohaerentes ut perpetuam obiecerant | |
| saepem. Desperatio igitur ingens, adeo ut vix | |
| lacrimis abstinerent, incesserat. | |
| Praecipue ob- | 25.1 |
| scuritas terrori erat: nam etiam si qua sidera | |
| internitebant, continenti fronde tectae arbores | |
| conspicere prohibebant. Ne aurium quidem | |
| usus supererat silvas quatiente vento, qui con- | 5 |
| currentibus ramis maiorem quam pro flatu | |
| sonum edebat. | |
| Tandem expectata lux omnia, | 26.1 |
| quae terribiliora nox fecerat, minuit: circumiri | |
| brevi spatio poterat eluvies, et sibi quisque dux | |
| itineris coeperat fieri. | |
| Evadunt ergo in editum | 27.1 |
| verticem; ex quo hostium statione conspecta | |
| strenue armati a tergo se ostendunt nihil tale | |
| metuentibus. Quorum pauci, qui congredi ausi | |
| erant, caesi sunt. | 5 |
| Itaque hinc morientium ge- | 28.1 |
| mitus hinc ad suos recurrentium miserabilis | |
| facies integros quoque, antequam discrimen ex- | |
| perirentur, in fugam avertit. | |
| Fremitu deinde | 29.1 |
| in castra, quis Craterus praesidebat, inlato ad | |
| occupandas angustias, in quibus pridie haese- | |
| rant, miles educitur. | |
| Simul et Philotas cum | 30.1 |
| Polyperconte Amyntaque et Coeno diversum | |
| iter ingredi iussus alium terrorem intulit bar- | |
| baris. | |
| Undique ergo Macedonum armis ful- | 31.1 |
| gentibus ancipiti malo oppressi memorabile | |
| tamen proelium edunt. Ut opinor, ignaviam | |
| quoque necessitas acuit, et saepe desperatio spei | |
| causa est. | 5 |
| Nudi complectebantur armatos et | 32.1 |
| ingenti corporum mole secum ad terram de- | |
| trahentes ipsorum telis plerosque fodiebant. | |
| Ariobarzanes tamen XL ferme equitibus et V | 33.1 |
| milibus peditum stipatus per mediam aciem | |
| Macedonum cum multo suorum atque hostium | |
| sanguine erupit, Persepolim urbem, caput regio- | |
| nis, occupare festinans. | 5 |
| Sed a custodibus urbis | 34.1 |
| exclusus consecutis strenue hostibus cum omni- | |
| bus fugae comitibus renovato proelio cecidit. | |
| Craterus quoque raptim agmine acto super- | |
| venit. | 5 |