| Mitigato animo eius rex quartis castris | 5.3.1.1 |
| pervenit ad Tigrim fluvium; Pasitigrim incolae | |
| vocant. Oritur in montibus Uxiorum, et per L | |
| stadia silvestribus ripis praeceps inter saxa de- | |
| volvitur. | 5 |
| Accipiunt deinde eum campi, quos | 2.1 |
| clementiore alveo praeterit, iam navium pa- | |
| tiens. DC sunt stadia mollioris soli, per quod | |
| leni tractu aquarum Persico mari se insinuat. | |
| Amne superato cum VIIII milibus peditum et | 3.1 |
| Agrianis sagittariisque <et> Graeorum mercenna- | |
| riorum tribus milibus, additis mille Thracum, | |
| in regionem Uxiorum pervenit. Finitima Susis | |
| est et in primam Persidem excurrit artum inter | 5 |
| se et Susianos aditum relinquens. | |
| Medates erat | 4.1 |
| regionis praefectus, haud sane temporum ho- | |
| mo: quippe ultima pro fide experiri decreverat. | |
| Sed periti locorum Alexandrum docent occul- | 5.1 |
| tum iter esse per calles et aversum ab urbe: si | |
| paucos misisset leviter armatos, super capita | |
| hostium evasuros. | |
| Cum consilium placuisset, | 6.1 |
| idem itinerum fuerunt duces. M et D mercede | |
| conducti et Agriani fere M Tauroni praefecto | |
| dati ac post solis occasum iter ingredi iussi. | |
| Ipse tertia vigilia castris motis circa lucis or- | 7.1 |
| tum superat angustias caesaque materia crati- | |
| bus et pluteis faciundis, ut, qui turres admove- | |
| rent, extra teli iactum essent, urbem obsidere | |
| coepit. | 5 |
| Praerupta erant omnia saxis et cotibus | 8.1 |
| impedita. Multis ergo vulneribus depulsi, ut | |
| quibus non cum hoste solum sed etiam cum loco | |
| dimicandum esset, subibant tamen, | |
| quia rex | 9.1 |
| inter primos constiterat interrogans, tot urbium | |
| victores an erubescerent haerere in obsidione | |
| castelli exigui et ignobilis, simul admonens * * * | |
| inter haec eminus petebatur; quem testudine | 5 |
| obiecta milites—ut decederet, perpellere ne- | |
| quierant—tuebantur. | |
| Tandem Tauron super | 10.1 |
| arcem urbis se cum suo agmine ostendit; ad | |
| cuius conspectum et hostium animi labare et | |
| Macedones acrius proelium inire coeperunt. | |
| Anceps oppidanos malum urgebat, nec sisti | 11.1 |
| vis hostium poterat. Paucis ad moriendum, plu- | |
| ribus ad fugam animus fuit, magna pars in | |
| arcem concessit. Inde XXX oratoribus missis | |
| ad deprecandum triste responsum a rege reddi- | 5 |
| tur non esse veniae locum. | |
| Itaque supplicio- | 12.1 |
| rum quoque metu perculsi ad Sisigambim, Da- | |
| rei matrem, occulto itinere ignotoque hostibus | |
| mittunt, qui peterent, ut ipsa regem mitigaret, | |
| haud ignari parentis eam loco diligi colique. Et | 5 |
| Medates sororis eius filiam secum matrimonio | |
| iunxerat, Dareum propinqua cognatione con- | |
| tingens. | |
| Diu Sisigambis supplicum precibus | 13.1 |
| repugnavit abnuens deprecationem pro illis | |
| [non] convenire fortunae, in qua esset, adicit- | |
| que metuere sese, ne victoris indulgentiam fati- | |
| garet, saepiusque cogitare captivam esse se quam | 5 |
| reginam fuisse. | |
| Ad ultimum victa litteris Alex- | 14.1 |
| andrum ita deprecata est, ut ipsum excusaret, | |
| quod deprecaretur: petere se, ut illis quoque, si | |
| minus, sibi ignosceret; pro necessario ac propin- | |
| quo suo, iam non hoste, sed supplice, tantum | 5 |
| vitam precari. | |
| Moderationem clementiamque | 15.1 |
| regis, quae tunc fuit, vel una haec res possit | |
| ostendere: non Medati modo ignovit, sed omnes | |
| et deditos et captivos [et] libertate atque immu- | |
| nitate donavit, urbem reliquit intactam, agros | 5 |
| sine tributo colere permisit. A victore Dareo | |
| plura mater non impetrasset. | |
| Uxiorum dein gentem subactam Susiano- | 16.1 |
| rum satrapae contribuit divisisque cum Parme- | |
| nione copiis illum campestri itinere procedere | |
| iubet, ipse cum expedito agmine iugum mon- | |
| tium cepit, quorum perpetuum dorsum in Per- | 5 |
| sidem excurrit. | |
| Omni hac regione vastata ter- | 17.1 |
| tio die Persidem, quinto angustias, quas illi | |
| Susidas pylas vocant, intrat. Ariobarzanes has | |
| cum XXV milibus peditum occupaverat, rupes | |
| praeruptas et undique abscisas, in quarum cacu- | 5 |
| minibus extra teli iactum barbari stabant de | |
| industria quieti et paventibus similes, donec in | |
| artissimas fauces penetraret agmen. | |
| Quod ubi | 18.1 |
| contemptu sui pergere vident, tum vero ingentis | |
| magnitudinis saxa per montium prona devol- | |
| vunt, quae incussa saepius subiacentibus petris | |
| maiore vi incidebant nec singulos modo sed ag- | 5 |
| mina proterebant. | |
| Fundis quoque excussi lapi- | 19.1 |
| des et sagittae undique ingerebantur. Nec id | |
| miserrimum fortibus viris erat, sed quod inulti, | |
| quod ferarum ritu veluti in fovea deprehensi | |
| caederentur. | 5 |
| Ira igitur in rabiem versa emi- | 20.1 |
| nentia saxa complexi, ut ad hostem perveni- | |
| rent, alius alium levantes conabantur ascen- | |
| dere: ea ipsa multorum simul manibus convolsa | |
| in eos, qui commoverant, reccidebant. | 5 |
| Nec | 21.1 |
| stare ergo poterant nec niti, ne testudine qui- | |
| dem protegi, cum tantae molis onera propelle- | |
| rent barbari. Regem non dolor modo sed etiam | |
| pudor temere in illas angustias coniecti exer- | 5 |
| citus angebat. | |
| Invictus ante eam diem fuerat | 22.1 |
| nihil frustra ausus: impune Ciliciae fauces in- | |
| traverat, mare quoque novum in Pamphyliam | |
| iter aperuerat; tunc haesitabat deprehensa feli- | |
| citas, | 5 |
| nec aliud remedium erat quam reverti, | 23.1 |
| qua venerat. Itaque signo receptui dato den- | |
| satis ordinibus scutisque super capita consertis | |
| retro evadere ex angustiis iubet. XXX fuere | |
| stadia, quae remensi sunt. | 5 |