| At Bessus Alexandri celeritate perter- | 7.4.1.1 |
| ritus dis patriis sacrificio rite facto, sicut illis | |
| gentibus mos est, cum amicis ducibusque copia- | |
| rum inter epulas de bello consultabat. | |
| Graves | 2.1 |
| mero suas vires extollere, hostium nunc teme- | |
| ritatem, nunc paucitatem spernere incipiunt. | |
| Praecipue Bessus ferox verbis et parto per | 3.1 |
| scelus regno superbus ac vix potens mentis di- | |
| cere orditur socordia Darei crevisse hostium | |
| famam. | |
| Occurrisse enim in Ciliciae angustissi- | 4.1 |
| mis faucibus, cum retrocedendo posset perdu- | |
| cere incautos in loca naturae situ tuta, tot flu- | |
| minibus obiectis, tot montium latebris, inter | |
| quas deprehensus hostis ne fugae quidem, ne- | 5 |
| dum resistendi occasionem fuerit habiturus. | |
| Sibi placere in Sogdianos recedere: Oxum am- | 5.1 |
| nem velut murum obiecturum hosti, dum ex | |
| finitimis gentibus valida auxilia concurrerent. | |
| Venturos autem Chorasmios et Dahas Sacas- | 6.1 |
| que et Indos et ultra Tanain amnem colentes | |
| Scythas; quorum neminem adeo humilem esse, | |
| ut humeri eius non possent Macedonis militis | |
| verticem aequare. | 5 |
| Conclamant temulenti unam | 7.1 |
| hanc sententiam salubrem esse, et Bessus cir- | |
| cumferri merum largius iubet debellaturus super | |
| mensam Alexandrum. | |
| Erat in eo convivio Co- | 8.1 |
| bares, natione Medus, sed magicae artis—si | |
| modo ars est, non vanissimi cuiusque ludibrium | |
| —magis professione quam scientia celeber, alio- | |
| qui moderatus et probus. | 5 |
| Is cum praefatus | 9.1 |
| esset scire servo utilius esse parere dicto quam | |
| adferre consilium, cum illos, qui pareant, idem | |
| quod ceteros maneat, qui vero suadeant, pro- | |
| prium sibi periculum <contrabant, Bessus cum | 5 |
| dicere iussit intrepidum,> poculum etiam, quod | |
| habebat in manu, tradidit. | |
| Quo accepto Co- | 10.1 |
| bares "Natura" inquit "mortalium hoc quo- | |
| que nomine prava et sinistra dici potest, quod | |
| in suo quisque negotio hebetior est quam in | |
| alieno. | 5 |
| Turbida sunt consilia eorum, qui sibi | 11.1 |
| suadent. Obstat metus, alias cupiditas, non- | |
| numquam naturalis eorum, quae excogitaveris, | |
| amor; nam in te superbia non cadit. Expertus | |
| es utique, quod ipse reppereris, aut solum aut | 5 |
| optimum ducere. | |
| Magnum onus sustines ca- | 12.1 |
| pite, regium insigne; hoc aut moderate perfe- | |
| rendum est aut, quod abominor, in te ruet. Con- | |
| silio, non impetu opus est." | |
| Adicit deinde, | 13.1 |
| quod apud Bactrianos vulgo usurpabant, canem | |
| timidum vehementius latrare quam mordere, | |
| altissima quaeque flumina minimo sono labi. | |
| Quae inserui, ut, qualiscumque inter barbaros | 5 |
| potuit esse prudentia, traderetur. | |
| [In] His | 14.1 |
| audientium expectationem suspenderat. Tum | |
| consilium aperit utilius Besso quam gratius. "In | |
| vestibulo" inquit "regiae tuae velocissimus | |
| consistit rex. Ante ille agmen quam tu mensam | 5 |
| istam movebis. | |
| Nunc ab Tanai exercitum ac- | 15.1 |
| cerses et armis flumina oppones. Scilicet, qua | |
| tu fugiturus es, hostis sequi non potest! Iter | |
| utrique commune est, victori tutius. Licet stre- | |
| nuum metum putes esse, velocior tamen spes | 5 |
| est. | |
| Quin validioris occupas gratiam dedisque | 16.1 |
| te, utcumque cesserit, meliorem fortunam dedi- | |
| tus quam hostis habiturus? | |
| Alienum habes | 17.1 |
| regnum, quo facilius eo careas. Incipies forsitan | |
| iustus esse rex, cum ipse fecerit, qui tibi et dare | |
| potest regnum et eripere. | |
| Consilium habes | 18.1 |
| fidele, quod diutius exequi supervacuum est. | |
| Nobilis equus umbra quoque virgae regitur, | |
| ignavus ne calcari quidem concitari potest." | |
| Bessus et ingenio et multo mero ferox adeo | 19.1 |
| exarsit, ut vix ab amicis, quo minus occideret | |
| eum,—nam strinxerat quoque acinacem—con- | |
| tineretur. Certe convivio prosiluit haudqua- | |
| quam potens mentis. Cobares inter tumultum | 5 |
| elapsus ad Alexandrum transfugit. | |
| VIII milia Bactrianorum habebat armata | 20.1 |
| Bessus. Quae quamdiu propter caeli intempe- | |
| riem Indiam potius Macedonas petituros credi- | |
| derant, oboedienter imperata fecerunt; post- | |
| quam adventare Alexandrum compertum est, | 5 |
| in suos quisque vicos dilapsi Bessum relique- | |
| runt. | |
| Ille cum clientium manu, qui non muta- | 21.1 |
| verant fidem, Oxo amne superato exustisque | |
| navigiis, quibus transierat, ne isdem hostis ute- | |
| retur, novas copias in Sogdianis contrahebat. | |
| Alexander Caucasum quidem, ut supra dic- | 22.1 |
| tum est, transierat, sed inopia frumenti quoque | |
| prope ad famem ventum erat. | |
| Suco ex sesama | 23.1 |
| expresso haud secus quam oleo artus perungue- | |
| bant. Sed huius suci ducenis quadragenis dena- | |
| riis amphorae singulae, mellis denariis trecenis | |
| nonagenis, trecenis vini aestimabantur; tritici | 5 |
| nihil aut admodum exiguum reperiebatur. | |
| Si- | 24.1 |
| ros vocabant barbari <specus,> quos ita sollerter | |
| abscondunt, ut, nisi qui defoderunt, invenire | |
| non possint; in his conditae fruges erant. In | |
| quarum penuria milites fluviatili pisce et her- | 5 |
| bis sustinebantur. | |
| Iamque haec ipsa alimenta | 25.1 |
| defecerant, cum iumenta, quibus onera porta- | |
| bant, caedere iussi sunt; horum carne, dum in | |
| Bactrianos perventum, traxere vitam. | |
| Bactrianae terrae multiplex et varia natura | 26.1 |
| est. Alibi multa arbor et vitis largos mitesque | |
| fructus alit. Solum pingue crebri fontes rigant; | |
| quae mitiora sunt, frumento conseruntur, cetera | |
| armentorum pabulo cedunt. | 5 |
| Magnam deinde | 27.1 |
| partem eiusdem terrae steriles harenae tenent: | |
| squalida siccitate regio non hominem, non fru- | |
| gem alit; cum vero venti a Pontico mari spirant, | |
| quicquid sabuli in campis iacet, converrunt. | 5 |
| Quod ubi cumulatum est, magnorum collium | |
| procul species est, omniaque pristini itineris | |
| vestigia intereunt. | |
| Itaque qui transeunt cam- | 28.1 |
| pos, navigantium modo noctu sidera observant, | |
| ad quorum cursum iter dirigunt, et propemo- | |
| dum clarior est noctis umbra quam lux. | |
| Ergo | 29.1 |
| interdiu invia est regio, quia nec vestigium, | |
| quod sequantur, inveniunt et nitor siderum ca- | |
| ligine absconditur. Ceterum si quos ille ventus, | |
| qui a mari exoritur, deprehendit, harena obruit. | 5 |
| Sed qua mitior terra est, ingens hominum | 30.1 |
| equorumque multitudo gignitur; itaque Bac- | |
| triani equites XXX milia expleverant. | |
| Ipsa | 31.1 |
| Bactra, regionis eius caput, sita sunt sub monte | |
| Parapamiso. Bactrus amnis praeterit moenia; is | |
| urbi et regioni dedit nomen. | |
| Hic regi stativa habenti nuntiatur ex Grae- | 32.1 |
| cia Peloponnesiorum Laconumque defectio— | |
| nondum enim victi erant, cum proficiscerentur | |
| tumultus eius principia nuntiaturi—et alius | |
| praesens terror adfertur, Scythas, qui ultra Ta- | 5 |
| naim amnem colunt, adventare Besso ferentes | |
| opem. Eodem tempore, quae in gente Ariorum | |
| Caranus et Erigyius gesserant, perferuntur. | |
| Commissum erat proelium inter Macedonas | |
| Ariosque. | 10 |
| Transfuga Satibarzanes barbaris | 33.1 |
| praeerat; qui cum pugnam segnem utrimque | |
| aequis viribus stare vidisset, in primos ordines | |
| adequitavit demptaque galea inhibitis, qui tela | |
| iaciebant, si quis viritim dimicare vellet, pro- | 5 |
| vocavit ad pugnam: nudum se caput in certa- | |
| mine habiturum. | |
| Non tulit ferociam barbari | 34.1 |
| <Erigyius> [dux illius exercitus], gravis quidem | |
| aetate, sed et animi et corporis robore nulli iuve- | |
| num postferendus. Is galea dempta canitiem | |
| ostentans "Venit" inquit "dies, quo aut vic- | 5 |
| toria aut morte honestissima, quales amicos et | |
| milites Alexander habeat, ostendam." | |
| Nec | 35.1 |
| plura elocutus equum in hostem egit. Crederes | |
| imperatum, ut acies utraeque tela cohiberent: | |
| protinus certe recesserunt dato libero spatio, in- | |
| tenti in eventum non duorum modo, sed etiam | 5 |
| suae sortis, quippe alienum discrimen secuturi. | |
| Prior barbarus emisit hastam, quam Erigyius | 36.1 |
| modica capitis declinatione vitavit atque ipse | |
| infestam sarisam equo calcaribus concitato in | |
| medio barbari gutture ita fixit, ut per cervicem | |
| emineret. | 5 |
| Praecipitatus ex equo barbarus ad- | 37.1 |
| huc tamen repugnabat. Sed ille extractam e vul- | |
| nere hastam rursus in os dirigit. Satibarzanes | |
| manu complexus, quo maturius interiret, ictum | |
| hostis adiuvit. | 5 |
| Et barbari duce amisso, quem | 38.1 |
| magis necessitate quam sponte secuti erant, tunc | |
| haud immemores meritorum Alexandri arma | |
| Erigyio tradunt. | |
| Rex his quidem laetus, de | 39.1 |
| Spartanis haudquaquam securus, magno tamen | |
| animo defectum eorum tulit, dicens non ante | |
| ausos consilia nudare, quam ipsum ad fines In- | |
| diae pervenisse cognossent. | 5 |
| Ipse Bessum per- | 40.1 |
| sequens copias movit; cui Erigyius barbari ca- | |
| put, opimum belli decus, praeferens occurrit. |