| Igitur Bactrianorum regione Artabazo | 7.5.1.1 |
| tradita sarcinas et impedimenta ibi cum praesi- | |
| dio relinquit, ipse cum expedito agmine loca | |
| deserta Sogdianorum intrat nocturno itinere | |
| exercitum ducens. | 5 |
| Aquarum, ut ante dictum | 2.1 |
| est, penuria prius desperatione quam desiderio | |
| bibendi sitim accendit. Per CCCC stadia ne mo- | |
| dicus quidem humor existit. | |
| Harenas vapor | 3.1 |
| aestivi solis accendit; quae ubi flagrare coepe- | |
| runt, haud secus quam continenti incendio cunc- | |
| ta torrentur. | |
| Caligo deinde immodico terrae | 4.1 |
| fervore excitata lucem tegit, camporumque non | |
| alia quam vasti et profundi aequoris species | |
| est. | |
| Nocturnum iter tolerabile videbatur, quia | 5.1 |
| rore et matutino frigore corpora levabantur. | |
| Ceterum cum ipsa luce aestus oritur, omnem- | |
| que naturalem absorbet humorem siccitas; ora | |
| visceraque penitus uruntur. | 5 |
| Itaque primum | 6.1 |
| animi, deinde corpora deficere coeperunt. Pige- | |
| bat et consistere et progredi. | |
| Pauci a peritis re- | 7.1 |
| gionis admoniti praepararant aquam; haec pau- | |
| lisper repressit sitim, deinde crescente aestu rur- | |
| sus desiderium humoris accensum est. Ergo quic- | |
| quid vini oleique erat [hominibus] ingerebatur, | 5 |
| tantaque dulcedo bibendi fuit, ut in posterum | |
| sitis non timeretur. | |
| Graves deinde avide hausto | 8.1 |
| humore non sustinere arma, non ingredi pote- | |
| rant, et feliciores videbantur, quos aqua defe- | |
| cerat, cum ipsi sine modo infusam vomitu coge- | |
| rentur egerere. | 5 |
| Anxium regem tantis malis cir- | 9.1 |
| cumfusi amici ut meminisset orabant animi sui | |
| magnitudinem unicum remedium deficientis | |
| exercitus esse, | |
| cum ex iis, qui praecesserant ad | 10.1 |
| capiendum locum castris, duo occurrunt utribus | |
| aquam gestantes, ut filiis suis, quos in eodem | |
| agmine esse et aegre pati sitim non ignorabant, | |
| succurrerent. | 5 |
| Qui cum in regem incidissent, | 11.1 |
| alter ex his utre resoluto vas, quod simul fere- | |
| bat, implet porrigens regi. Ille accipit; percon- | |
| tatus, quibus aquam portarent, filiis ferre cog- | |
| noscit. | 5 |
| Tunc poculo pleno, sicut oblatum est, | 12.1 |
| reddito "Nec solus" inquit "bibere sustineo | |
| nec tam exiguum dividere omnibus possum. Vos | |
| currite et liberis vestris, quod propter illos attu- | |
| listis, date." | 5 |
| Tandem ad flumen Oxum ipse pervenit pri- | 13.1 |
| ma fere vespera, sed exercitus magna pars non | |
| potuerat consequi. In edito monte ignes iubet | |
| fieri, ut ii, qui aegre sequebantur, haud procul | |
| castris ipsos abesse cognoscerent; | 5 |
| eos autem, | 14.1 |
| qui primi agminis erant, mature cibo ac potione | |
| firmatos implere alios utres, alios vasa, quibus- | |
| cumque aqua portari posset, iussit ac suis opem | |
| ferre. | 5 |
| Sed qui intemperantius hauserant, in- | 15.1 |
| tercluso spiritu extincti sunt, multoque maior | |
| horum numerus fuit, quam ullo amiserat proe- | |
| lio. | |
| At ille thoracem adhuc indutus nec aut | 16.1 |
| cibo refectus aut potu, qua veniebat exercitus, | |
| constitit nec ante ad curandum corpus recessit, | |
| quam praeterierant, qui agmen <claudebant>, to- | |
| tamque eam noctem cum magno animi motu | 5 |
| perpetuis vigiliis egit. | |
| Nec postero die laetior | 17.1 |
| erat, quia nec navigia habebat nec pons erigi | |
| poterat, circum amnem nudo <solo> et materia | |
| maxime sterili. Consilium igitur, quod unum | |
| necessitas subiecerat, init: utres quam plurimos | 5 |
| stramentis refertos dividit. | |
| His incubantes | 18.1 |
| transnavere amnem, quique primi transierant, | |
| in statione erant, dum traicerent ceteri. Hoc | |
| modo sexto demum die in ulteriore ripa totum | |
| exercitum exposuit. | 5 |
| Iamque ad persequendum Bessum statuerat | 19.1 |
| progredi, cum ea, quae in Sogdianis erant, cog- | |
| noscit. Spitamenes erat inter omnes amicos | |
| praecipuo honore cultus a Besso, sed nullis meri- | |
| tis perfidia mitigari potest; | 5 |
| quae tamen iam | 20.1 |
| minus in eo invisa esse poterat, quia nihil ulli | |
| nefastum in Bessum, interfectorem regis sui, | |
| videbatur. Titulus facinori speciosus praefere- | |
| batur, vindicta Darei; sed fortunam, non scelus | 5 |
| oderat Bessi. | |
| Namque ut Alexandrum flumen | 21.1 |
| Oxum superasse cognovit, Dataphernem et Ca- | |
| tanen, quibus a Besso maxima fides habebatur, | |
| in societatem cogitatae rei adsciscit. Illi promp- | |
| tius adnuunt quam rogabantur, adsumptisque | 5 |
| VIII fortissimis iuvenibus talem dolum inten- | |
| dunt. | |
| Spitamenes pergit ad Bessum et remotis | 22.1 |
| arbitris comperisse ait se insidiari ei Datapher- | |
| nen et Catanen, ut vivum Alexandro traderent, | |
| agitantes; a semet occupatos esse, vinctos teneri. | |
| Bessus tanto merito, ut credebat, obligatus | 23.1 |
| partim gratias agit, partim avidus explendi | |
| supplicii adduci eos iubet. | |
| Illi manibus sua | 24.1 |
| sponte religatis a participibus consilii traheban- | |
| tur. Quos Bessus truci vultu intuens consurgit | |
| manibus non temperaturus. Atque illi simula- | |
| tione omissa circumsistunt eum et frustra re- | 5 |
| pugnantem vinciunt derepto ex capite regni in- | |
| signi lacerataque veste, quam e spoliis occisi | |
| regis induerat. | |
| Ille deos sui sceleris ultores | 25.1 |
| adesse confessus adiecit non Dareo iniquos fuis- | |
| se, quem sic ulciscerentur, sed Alexandro pro- | |
| pitios esse, cuius victoriam semper etiam hostes | |
| adiuvissent. | 5 |
| Multitudo an vindicatura Bes- | 26.1 |
| sum fuerit, incertum est, nisi illi, qui vinxerant, | |
| iussu Alexandri fecisse ipsos ementiti dubios | |
| adhuc animi terruissent. In equum impositum | |
| Alexandro tradituri ducunt. | 5 |
| Inter haec rex, quibus matura erat missio, | 27.1 |
| electis nongentis fere bina talenta equiti dedit, | |
| pediti terna denarium milia, monitosque, ut | |
| liberos generarent, remisit domum. Ceteris gra- | |
| tiae actae, quod ad reliqua belli navaturos | 5 |
| operam pollicebantur. | |
| [Tum Bessus perduci- | 28.1 |
| tur.] | |
| Perventum erat ad parvulum oppidum. | |
| Branchidae eius incolae erant. Mileto quondam | |
| iussu Xerxis, cum e Graecia rediret, transierant | 5 |
| et in ea sede constiterant, quia templum, quod | |
| Didymeon appellatur, in gratiam Xerxis vio- | |
| laverant. | |
| Mores patrii nondum exoleverant; | 29.1 |
| sed iam bilingues erant, paulatim a domestico | |
| externo sermone degeneres. Magno igitur gau- | |
| dio regem excipiunt urbem seque dedentes. Ille | |
| Milesios, qui apud ipsum militarent, convocari | 5 |
| iubet. | |
| Vetus odium Milesii gerebant in Bran- | 30.1 |
| chidarum gentem. Proditis ergo, sive iniuriae | |
| sive originis meminisse mallent, liberum de | |
| Branchidis permittit arbitrium. | |
| Variantibus | 31.1 |
| deinde sententiis se ipsum consideraturum, quid | |
| optimum factu esset, ostendit. Postero die oc- | |
| currentibus Branchidis secum procedere iubet, | |
| cumque ad urbem ventum esset, ipse cum expe- | 5 |
| dita manu portam intrat, | |
| phalanx moenia | 32.1 |
| oppidi circumire iussa et dato signo diripere | |
| urbem, proditorum receptaculum, ipsosque ad | |
| unum caedere. | |
| Illi inermes passim trucidan- | 33.1 |
| tur, nec aut commercio linguae aut supplicum | |
| velamentis precibusque inhiberi crudelitas pot- | |
| est. Tandem, ut deicerent fundamenta muro- | |
| rum, ab imo moliuntur, ne quod urbis vesti- | 5 |
| gium extaret. | |
| Nemora quoque <et> lucos sacros | 34.1 |
| non caedunt modo, sed etiam extirpant, ut vasta | |
| solitudo et sterilis humus excisis etiam radicibus | |
| linqueretur. | |
| Quae si in ipsos proditionis auc- | 35.1 |
| tores excogitata essent, iusta ultio esse, non cru- | |
| delitas videretur; nunc culpam maiorum pos- | |
| teri luere, qui ne viderant quidem Miletum, ideo | |
| et Xerxi non potuerant prodere. | 5 |
| Inde processit ad Tanain amnem. Quo per | 36.1 |
| ductus est Bessus non vinctus modo sed etiam | |
| omni velamento corporis spoliatus. Spitamenes | |
| eum tenebat collo inserta catena, tam barbaris | |
| quam Macedonibus gratum spectaculum. | 5 |
| Tum | 37.1 |
| Spitamenes "Et te" inquit "et Dareum, reges | |
| meos, ultus interfectorem domini sui adduxi eo | |
| modo captum, cuius ipse fecit exemplum. Ape- | |
| riat ad hoc spectaculum oculos Dareus! Existat | 5 |
| ab inferis, qui illo supplicio indignus fuit et hoc | |
| solacio dignus est!" | |
| Alexander multum | 38.1 |
| conlaudato Spitamene conversus ad Bessum | |
| "Cuius" inquit "ferae rabies occupavit ani- | |
| mum tuum, cum regem de te optime meritum | |
| prius vincire, deinde occidere sustinuisti? Sed | 5 |
| huius parricidii mercedem falso regis nomine | |
| persolvisti tibi." | |
| Ille facinus purgare non | 39.1 |
| ausus regis titulum se usurpare dixit, ut gentem | |
| suam tradere ipsi posset; qui si cessasset, alium | |
| fuisse regnum occupaturum. | |
| Et Alexander | 40.1 |
| Oxathren, fratrem Darei, quem inter corporis | |
| custodes habebat, propius iussit accedere tra- | |
| dique Bessum ei, ut cruci adfixum mutilatis | |
| auribus naribusque sagittis configerent barbari | 5 |
| adservarentque corpus, ut ne aves quidem con- | |
| tingerent. | |
| Oxathres cetera sibi curae fore pol- | 41.1 |
| licetur, aves non ab alio quam a Catane posse | |
| prohiberi adicit eximiam eius artem cupiens os- | |
| tendere; namque adeo certo ictu destinata ferie- | |
| bat, ut aves quoque exciperet. | 5 |
| Nunc forsitan | 42.1 |
| sagittarum tam celebri usu minus admirabilis | |
| videri ars haec possit, tum ingens visentibus | |
| miraculum magnoque honori Catani fuit. | |
| Do- | 43.1 |
| na deinde omnibus, qui Bessum adduxerant, | |
| data sunt. Ceterum supplicium eius distulit, ut | |
| eo loco, in quo Dareum ipse occiderat, neca- | |
| retur. | 5 |