| Interea Macedones ad petendum pabu- | 7.6.1.1 |
| lum incomposito agmine egressi a barbaris, qui | |
| de proximis montibus decurrerunt, opprimun- | |
| tur, pluresque capti sunt quam occisi; | |
| barbari | 2.1 |
| autem captivos prae se agentes rursus in mon- | |
| tem recesserunt. XX milia latronum erant; fun- | |
| dis sagittisque pugnam invadunt. | |
| Quos dum | 3.1 |
| obsidet rex, inter promptissimos dimicans sa- | |
| gitta ictus est, quae in medio crure fixa relique- | |
| rat spiculum. | |
| Illum quidem maesti et attoniti | 4.1 |
| Macedones in castra referebant, sed nec barba- | |
| ros fefellit subductus ex acie: quippe ex edito | |
| monte cuncta prospexerant. | |
| Itaque postero die | 5.1 |
| misere legatos ad regem, quos ille protinus iussit | |
| admitti solutisque fasciis magnitudinem vulne- | |
| ris dissimulans crus barbaris ostendit. | |
| Illi iussi | 6.1 |
| considere adfirmant non Macedonas quam ip- | |
| sos tristiores fuisse cognito vulnere ipsius; cuius | |
| si auctorem repperissent, dedituros fuisse: cum | |
| dis enim pugnare sacrilegos tantum. | 5 |
| Ceterum | 7.1 |
| se gentem in fidem dedere superatos vulnere | |
| illius. Rex fide data et captivis receptis gentem | |
| in deditionem accepit. | |
| Castris inde motis lec- | 8.1 |
| tica militari ferebatur, quam pro se quisque | |
| eques pedesque subire certabant. Equites, cum | |
| quibus rex proelia inire solitus erat, sui muneris | |
| id esse censebant; pedites contra, cum saucios | 5 |
| commilitones ipsi gestare adsuevissent, eripi sibi | |
| proprium officium tum potissimum, cum rex | |
| gestandus esset, querebantur. | |
| Rex in tanto | 9.1 |
| utriusque partis certamine et sibi difficilem et | |
| praeteritis gravem electionem futuram ratus in- | |
| vicem subire eos iussit. | |
| Hinc quarto die ad urbem Maracanda per- | 10.1 |
| ventum est—LXX stadia murus urbis amplec- | |
| titur; arx <hinc> * * * , illinc cingitur muro—ac prae- | |
| sidio urbis relicto proximos vicos depopulatur | |
| atque urit. | 5 |
| Legati deinde Abiorum Scytharum super- | 11.1 |
| veniunt, liberi, ex quo decesserat Cyrus, tum | |
| imperata facturi. Iustissimos barbarorum con- | |
| stabat: armis abstinebant, nisi lacessiti; liber- | |
| tatis modico et aequali usu principibus humi- | 5 |
| liores pares fecerant. | |
| Hos benigne adlocutus | 12.1 |
| ad eos Scythas, qui Europam incolunt, Derdam | |
| quendam misit ex amicis, qui denuntiaret his, | |
| ne Tanain amnem [regionis] iniussu regis trans- | |
| irent. Eidem mandatum, ut contemplaretur | 5 |
| locorum situm et illos quoque Scythas, qui super | |
| Bosphorum colunt, viseret. | |
| Condendae urbi | 13.1 |
| sedem super ripam Tanais elegerat, claustrum | |
| et iam perdomitorum et quot deinde adire | |
| decreverat. Sed consilium distulit Sogdiano- | |
| rum nuntiata defectio, quae Bactrianos quoque | 5 |
| traxit. | |
| VII milia equitum erant, quorum auc- | 14.1 |
| toritatem ceteri sequebantur. Alexander Spita- | |
| menen et Catanen, a quibus ei traditus erat Bes- | |
| sus, haud dubius, quin eorum opera redigi pos- | |
| sent in potestatem, [coercendo] qui novaverant | 5 |
| res, iussit accersi. | |
| At illi, defectionis, ad quam | 15.1 |
| coercendam evocabantur, auctores, vulgaverant | |
| fama Bactrianos equites a rege omnes, ut occi- | |
| derentur, accersi, idque imperatum ipsis; non | |
| sustinuisse tamen exequi, ne inexpiabile in po- | 5 |
| pulares facinus admitterent. Non magis Alex- | |
| andri saevitiam quam Bessi parricidium ferre | |
| potuisse. Itaque sua sponte iam motos metu | |
| poenae haud difficulter ad arma concitaverunt. | |
| Alexander transfugarum defectione comperta | 16.1 |
| Craterum obsidere Cyropolim iubet, ipse aliam | |
| urbem regionis eiusdem corona capit, signoque, | |
| ut puberes interficerentur, dato reliqui in prae- | |
| dam cessere victoris. Urbs diruta est, ut ceteri | 5 |
| cladis eius exemplo continerentur. | |
| Memaceni, | 17.1 |
| valida gens, obsidionem non ut honestiorem | |
| modo sed etiam ut tutiorem ferre decreverant. | |
| Ad quorum pertinaciam mitigandam rex L | |
| equites praemisit, qui clementiam ipsius in de- | 5 |
| ditos simulque inexorabilem animum in devic- | |
| tos ostenderent. | |
| Illi nec de fide nec de poten- | 18.1 |
| tia regis ipsos dubitare respondent equitesque | |
| tendere extra munimenta urbis iubent; hospita- | |
| liter deinde exceptos gravesque epulis et somno | |
| intempesta nocte adorti interfecerunt. | 5 |
| Alex- | 19.1 |
| ander haud secus quam par erat motus urbem | |
| corona circumdedit, munitiorem, quam ut pri- | |
| mo impetu capi posset. Itaque Meleagrum et | |
| Perdiccan in obsidionem iungit, <ipse proficis- | 5 |
| citur ad Craterum> Cyropolim, ut ante dictum | |
| est, obsidentem. | |
| Statuerat autem parcere urbi | 20.1 |
| conditae a Cyro: quippe non alium gentium | |
| illarum magis admiratus est quam hunc regem | |
| et Samiramin, quos et magnitudine animi et | |
| claritate rerum longe emicuisse credebat. | 5 |
| Ce- | 21.1 |
| terum pertinacia oppidanorum iram eius accen- | |
| dit; itaque captam urbem diripi iussit. Deleta | |
| ea Memacenis haud iniuria infestus ad Melea- | |
| grum et Perdiccam redit. | 5 |
| Sed non alia urbs | 22.1 |
| fortius obsidionem tulit: quippe et militum | |
| promptissimi cecidere et ipse rex ad ultimum | |
| periculum venit. Namque cervix eius saxo ita | |
| icta est, ut oculis caligine offusa conlaberetur, | 5 |
| ne mentis quidem compos; exercitus certe velut | |
| erepto [in] eo ingemuit. | |
| Sed invictus adversus | 23.1 |
| ea, quae ceteros terrent, nondum percurato vul- | |
| nere acrius obsidioni institit naturalem celeri- | |
| tatem ira concitante. Cuniculo ergo suffossa | |
| moenia ingens nudavere spatium, per quod in- | 5 |
| rupit, victorque urbem dirui iussit. | |
| Hinc Menedemum cum tribus milibus pedi- | 24.1 |
| tum et DCCC equitibus ad urbem Maracanda | |
| misit. Spitamenes transfuga praesidio Macedo- | |
| num inde deiecto muris urbis eius incluserat se, | |
| haud oppidanis consilium defectionis adpro- | 5 |
| bantibus; sequi tamen videbantur, quia prohi- | |
| bere non poterant. | |
| Interim Alexander ad Ta- | 25.1 |
| nain amnem redit et, quantum soli occupaverat | |
| castris, muro circumdedit: LX stadiorum urbis | |
| murus fuit. Hanc quoque urbem Alexandream | |
| appellari iussit. | 5 |
| Opus tanta celeritate perfec- | 26.1 |
| tum est, ut XVII die, quam munimenta exci- | |
| tata erant, tecta quoque urbis absolverentur. | |
| Ingens militum certamen inter ipsos fuerat, ut | |
| suum quisque munus—nam divisum erat—pri- | 5 |
| mus ostenderet. | |
| Incolae novae urbi dati cap- | 27.1 |
| tivi, quos reddito pretio dominis liberavit. Quo- | |
| rum posteri nunc quoque non apud eos tam | |
| longa aetate propter memoriam Alexandri exo- | |
| leverunt. | 5 |