| At rex Scytharum, cuius tum ultra Ta- | 7.7.1.1 |
| naim imperium erat, ratus eam urbem, quam in | |
| ripa amnis Macedones condiderant, suis impo- | |
| sitam esse cervicibus, fratrem, Carthasim no- | |
| mine, cum magna equitum manu misit ad di- | 5 |
| ruendam eam proculque amne submovendas | |
| Macedonum copias. | |
| Bactrianos Tanais ab Scy- | 2.1 |
| this, quos Europaeos vocant, dividit; idem | |
| Asiam et Europam finis interfluit. | |
| Ceterum | 3.1 |
| Scytharum gens haud procul Thracia sita ab | |
| oriente ad septentrionem se vertit, Sarmata- | |
| rumque, ut quidam credidere, non finitima, sed | |
| pars est. | 5 |
| Recta deinde regione saltum ultra Is- | 4.1 |
| trum iacentem colit; ultima Asiae, qua Bactra | |
| sunt, stringit. Habitant, quae septentrioni pro- | |
| piora sunt; profundae inde silvae vastaeque | |
| solitudines excipiunt. Rursus quae Tanain et | 5 |
| Bactra spectant, humano cultu haud disparia | |
| sunt primis. | |
| Cum hac gente non provisum bel- | 5.1 |
| lum Alexander gesturus, cum in conspectu eius | |
| obequitaret hostis, adhuc aeger ex vulnere, | |
| praecipue voce deficiens, quam et modicus cibus | |
| et cervicis extenuabat dolor, amicos in consi- | 5 |
| lium advocari iubet. | |
| Terrebat eum non hostis, | 6.1 |
| sed iniquitas temporis. Bactriani defecerant, | |
| Scythae etiam lacessebant: ipse non insistere in | |
| terra, non equo vehi, non docere, non hortari | |
| suos poterat. | 5 |
| Ancipiti periculo implicitus deos | 7.1 |
| quoque incusans querebatur se iacere segnem, | |
| cuius velocitatem nemo antea valuisset effu- | |
| gere: vix suos credere non simulari valetudinem. | |
| Ita, qui post Dareum victum hariolos et vates | 8.1 |
| consulere desierat, rursus ad superstitionem, hu- | |
| manarum mentium ludibria revolutus Aristan- | |
| drum, cui credulitatem suam addixerat, explo- | |
| rare eventum rerum sacrificiis iubet. Mos erat | 5 |
| haruspicibus exta sine rege spectare et, quae | |
| portenderentur, referre. | |
| Inter haec rex, dum | 9.1 |
| fibris pecudum explorantur eventus latentium | |
| rerum, propius ipsum considere [deinde] ami- | |
| cos iubet, ne contentione vocis cicatricem infir- | |
| mam adhuc rumperet. Hephaestio, Craterus et | 5 |
| Erigyius erant cum custodibus in tabernaculum | |
| admissi. | |
| "Discrimen" inquit "me occupavit | 10.1 |
| meliore hostium quam meo tempore; sed neces- | |
| sitas ante rationem est, maxime in bello, quo | |
| raro permittitur tempora eligere. | |
| Defecere | 11.1 |
| Bactriani, in quorum cervicibus stamus, et, | |
| quantum in nobis animi sit, alieno Marte expe- | |
| riuntur. Haud dubia fortuna: si omiserimus | |
| Scythas ultro arma inferentes, contempti ad | 5 |
| illos, qui defecerunt, revertemur; | |
| si vero Ta- | 12.1 |
| naim transierimus et ubique invictos esse nos | |
| Scytharum pernicie ac sanguine ostenderimus, | |
| quis dubitabit parere etiam Europae victori- | |
| bus? | 5 |
| Fallitur, qui terminos gloriae nostrae me- | 13.1 |
| titur spatio, quod transituri sumus. Unus amnis | |
| interfluit: quem si traicimus, in Europam arma | |
| proferimus. | |
| Et quanti aestimandum est, dum | 14.1 |
| Asiam subigimus, in alio quodammodo orbe tro- | |
| paea statuere et, quae tam longo intervallo | |
| natura videtur diremisse, una victoria subito | |
| committere? | 5 |
| At, hercule, si paulum cessaveri- | 15.1 |
| mus, in tergis nostris Scythae haerebunt. An | |
| soli sumus, qui flumina transnare possumus? | |
| Multa in nosmetipsos reccident, quibus adhuc | |
| vicimus. | 5 |
| Fortuna belli artem victos quoque | 16.1 |
| docet. Utribus amnem traiciendi exemplum fe- | |
| cimus nuper: hoc, ut Scythae imitari nesciant, | |
| Bactriani docebunt. | |
| Praeterea unus gentis | 17.1 |
| huius exercitus adhuc venit, ceteri expectantur. | |
| Ita bellum vitando alemus et, quod inferre pos- | |
| sumus, accipere cogemur. | |
| Manifesta est con- | 18.1 |
| silii mei ratio. Sed an permissuri sint mihi Ma- | |
| cedones animo uti meo, dubito, quia, ex quo hoc | |
| vulnus accepi, non equo vectus sum, non pedi- | |
| bus ingressus. | 5 |
| Sed si me sequi vultis, valeo, | 19.1 |
| amici. Satis virium est ad toleranda ista; aut, | |
| si iam adest vitae meae finis, in quo tandem | |
| opere melius extinguar?" | |
| Haec quassa adhuc | 20.1 |
| voce subdeficiens vix proximis exaudientibus | |
| dixerat, cum omnes a tam praecipiti consilio | |
| regem deterrere coeperunt, | |
| Erigyius maxime, | 21.1 |
| qui, haud sane auctoritate proficiens apud ob- | |
| stinatum animum, superstitionem, cuius potens | |
| non erat rex, incutere temptavit dicendo deos | |
| quoque obstare consilio magnumque periculum, | 5 |
| si flumen transisset, ostendi. | |
| Intranti Erigyio | 22.1 |
| tabernaculum regis Aristander occurrerat tris- | |
| tia exta fuisse significans: haec ex vate com- | |
| perta Erigyius nuntiabat. | |
| Quo inhibito Alex- | 23.1 |
| ander non ira solum sed etiam pudore confusus, | |
| quod superstitio, quam celaverat, detegebatur, | |
| Aristandrum vocari iubet. | |
| Qui ut venit, in- | 24.1 |
| tuens eum "Non rex," inquit "sed privatus, | |
| [sum] sacrificium ut faceres, mandavi: quid eo | |
| portenderetur, cur apud alium quam apud me | |
| professus es? Erigyius arcana mea et secreta te | 5 |
| prodente cognovit: quem certum, mehercule, | |
| habeo extorum interprete uti metu suo. | |
| Tibi | 25.1 |
| autem, qui † saepius quam potest, denuntio, ipsi | |
| mihi indices, quid extis cognoveris, ne possis | |
| infitiari dixisse, quae dixeris." | |
| Ille exanguis | 26.1 |
| attonitoque similis stabat per metum etiam voce | |
| suppressa, tandemque eodem metu stimulante, | |
| ne regis expectationem moraretur, "Magni" | |
| inquit "laboris, non inriti discrimen instare | 5 |
| praedixi, | |
| nec me ars mea quam benevolentia | 27.1 |
| perturbat. Infirmitatem valetudinis tuae video | |
| et, quantum in uno te sit, scio. Vereor, ne prae- | |
| senti fortunae tuae sufficere non possis." | |
| Rex | 28.1 |
| iussit eum confidere felicitati suae: ad alia <aliis>, | |
| sibi ad gloriam concedere deos. | |
| Consultanti | 29.1 |
| inde cum isdem, quonam modo flumen transi- | |
| rent, supervenit Aristander non alias laetiora | |
| exta vidisse se adfirmans, utique prioribus longe | |
| diversa: tum sollicitudinis causas apparuisse, | 5 |
| nunc prorsus egregie litatum esse. | |
| Ceterum, quae subinde nuntiata sunt regi, | 30.1 |
| continuae felicitati rerum eius imposuerant la- | |
| bem. | |
| Menedemum, ut supra dictum est, mise- | 31.1 |
| rat ad obsidendum Spitamenen, Bactrianae de- | |
| fectionis auctorem. Qui comperto hostis ad- | |
| ventu, ne muris urbis includeretur, simul fretus | |
| excipi posse, qua venturum sciebat, consedit | 5 |
| occultus. | |
| Silvestre iter aptum insidiis tegendis | 32.1 |
| erat: ibi Dahas condidit. Equi binos armatos | |
| vehunt, quorum invicem singuli repente desi- | |
| liunt, equestris pugnae ordinem turbant. | |
| Equo- | 33.1 |
| rum velocitati par est hominum pernicitas. Hos | |
| Spitamenes saltum circumire iussos pariter et a | |
| lateribus et a fronte et a tergo hosti ostendit. | |
| Menedemus undique inclusus, ne numero qui- | 34.1 |
| dem par, diu tamen resistit clamitans nihil aliud | |
| superesse locorum fraude deceptis quam hones- | |
| tae mortis solacium ex hostium caede. | |
| Ipsum | 35.1 |
| praevalens equus vehebat, quo saepius in cu- | |
| neos barbarorum effusis habenis evectus magna | |
| strage eos fuderat. | |
| Sed cum unum omnes pe- | 36.1 |
| terent, multis vulneribus exanguis Hypsidem | |
| quendam ex amicis hortatus est, ut in equum | |
| suum escenderet et se fuga eriperet. Haec agen- | |
| tem anima defecit, corpusque ex equo defluxit | 5 |
| in terram. | |
| Hypsides poterat quidem effugere, | 37.1 |
| sed amisso amico mori statuit. Una erat cura, | |
| ne inultus occideret: itaque subditis calcaribus | |
| equo in medios hostis se immisit et memorabili | |
| edita pugna obrutus telis est. | 5 |
| Quod ubi videre, | 38.1 |
| qui caedi supererant, tumulum paulo quam | |
| cetera editiorem capiunt; quos Spitamenes fame | |
| in deditionem subacturus obsedit. | |
| Cecidere eo | 39.1 |
| proelio peditum II milia, CCC equites. Quam | |
| cladem Alexander sollerti consilio texit, morte | |
| denuntiata iis, qui ex proelio advenerant, si acta | |
| vulgassent. | 5 |