| Ceterum cum animo disparem vul- | 7.8.1.1 |
| tum diutius ferre non posset, in tabernaculum | |
| super ripam fluminis de industria locatum se- | |
| cessit. | |
| Ibi sine arbitris singula animi consulta | 2.1 |
| pensando noctem vigiliis extraxit saepe pellibus | |
| tabernaculi adlevatis, ut conspiceret hostium | |
| ignes, e quibus coniectare poterat, quanta homi- | |
| num multitudo esset. | 5 |
| Iamque lux adpetebat, | 3.1 |
| cum thoracem indutus procedit ad milites, tum | |
| primum post vulnus proxime acceptum. | |
| Tanta | 4.1 |
| erat apud eos veneratio regis, ut facile periculi, | |
| quod horrebant, cogitationem praesentia eius | |
| excuteret. | |
| Laeti ergo et manantibus gaudio la- | 5.1 |
| crimis consalutant eum et, quod ante recusa- | |
| verant bellum, feroces deposcunt. | |
| Ille se rati- | 6.1 |
| bus equitem phalangemque transportaturum | |
| esse pronuntiat; super utres iubet nare levius | |
| armatos. | |
| Plura nec dici res desideravit nec rex | 7.1 |
| dicere per valetudinem potuit. Ceterum tanta | |
| alacritate militum rates iunctae sunt, ut intra | |
| triduum ad XII milia effecta sint. | |
| Iamque ad | 8.1 |
| transeundum omnia aptaverant, cum legati | |
| Scytharum XX more gentis per castra equis | |
| vecti nuntiari iubent regi velle ipsos ad eum | |
| mandata perferre. | 5 |
| Admissi in tabernaculum | 9.1 |
| iussique considere in vultu regis defixerant ocu- | |
| los; credo, quia magnitudine corporis animum | |
| aestimantibus modicus habitus haudquaquam | |
| famae par videbatur. | 5 |
| Scythis autem non ut | 10.1 |
| ceteris barbaris rudis et inconditus sensus est: | |
| quidam eorum sapientiam quoque capere di- | |
| cuntur, quantamcumque gens capit semper ar- | |
| mata. | 5 |
| Sic, quae locutos esse apud regem me- | 11.1 |
| moriae proditum est, abhorrent forsitan mori- | |
| bus nostris et tempora et ingenia cultiora sor- | |
| titis. Sed ut possit oratio eorum sperni, tamen | |
| fides nostra non debet; quae, utcumque sunt | 5 |
| tradita, incorrupta perferemus. | |
| Igitur unum | 12.1 |
| ex his maximum natu locutum accepimus: "Si | |
| di habitum corporis tui aviditati animi parem | |
| esse voluissent, orbis te non caperet: altera manu | |
| Orientem, altera Occidentem contingeres, et hoc | 5 |
| adsecutus scire velles, ubi tanti numinis fulgor | |
| conderetur. Sic quoque concupiscis, quae non | |
| capis. | |
| Ab Europa petis Asiam, ex Asia transis | 13.1 |
| in Europam; deinde, si humanum genus omne | |
| superaveris, cum silvis et nivibus et fluminibus | |
| ferisque bestiis gesturus es bellum. | |
| Quid? tu | 14.1 |
| ignoras arbores magnas diu crescere, una hora | |
| extirpari? Stultus est, qui fructus earum spec- | |
| tat, altitudinem non metitur. Vide, ne, dum ad | |
| cacumen pervenire contendis, cum ipsis ramis, | 5 |
| quos comprehenderis, decidas. | |
| Leo quoque ali- | 15.1 |
| quando minimarum avium pabulum fuit, et fer- | |
| rum robigo consumit. Nihil tam firmum est, cui | |
| periculum non sit etiam ab invalido. | |
| Quid | 16.1 |
| nobis tecum est? Numquam terram tuam atti- | |
| gimus. Quis sis, unde venias, licetne ignorare in | |
| vastis silvis viventibus? Nec servire ulli possu- | |
| mus nec imperare desideramus. | 5 |
| Dona nobis | 17.1 |
| data sunt, ne Scytharum gentem ignores, iugum | |
| boum et aratrum, sagitta, hasta, patera. His | |
| utimur et cum amicis et adversus inimicos. | |
| Fruges amicis damus boum labore quaesitas, | 18.1 |
| patera cum isdem vinum dis libamus; inimicos | |
| sagitta eminus, hasta comminus petimus. Sic | |
| Syriae regem et postea Persarum Medorumque | |
| superavimus, patuitque nobis iter usque in | 5 |
| Aegyptum. | |
| At tu, qui te gloriaris ad latrones | 19.1 |
| persequendos venire, omnium gentium, quas | |
| adisti, latro es. Lydiam cepisti, Syriam occu- | |
| pasti, Persidem tenes, Bactrianos habes in potes- | |
| tate, Indos petisti: iam etiam ad pecora nostra | 5 |
| avaras et insatiabiles manus porrigis. | |
| Quid | 20.1 |
| tibi divitiis opus est, quae esurire te cogunt? | |
| Primus omnium satietate parasti famem, ut, | |
| quo plura haberes, acrius, quae non habes, cupe- | |
| res. | 5 |
| Non succurrit tibi, quam diu circum Bac- | 21.1 |
| tra haereas? Dum illos subigis, Sogdiani bellare | |
| coeperunt: bellum tibi ex victoria nascitur. | |
| Nam ut maior fortiorque sis quam quisquam, | |
| tamen alienigenam dominum pati nemo vult. | 5 |
| Transi modo Tanain: scies, quam late pateant, | 22.1 |
| numquam tamen consequeris Scythas. Pauper- | |
| tas nostra velocior erit quam exercitus tuus, qui | |
| praedam tot nationum vehit. Rursus, cum pro- | |
| cul abesse nos credes, videbis in tuis castris. | 5 |
| Eadem enim velocitate et sequimur et fugimus. | |
| Scytharum solitudines Graecis etiam prover- | 23.1 |
| biis audio eludi; at nos deserta et humano cultu | |
| vacua magis quam urbes et opulentos agros se- | |
| quimur. | |
| Proinde fortunam tuam pressis mani- | 24.1 |
| bus tene: lubrica est nec invita teneri potest. | |
| Salubre consilium sequens quam praesens tem- | |
| pus ostendit melius: impone felicitati tuae fre- | |
| nos, facilius illam reges. | 5 |
| Nostri sine pedibus | 25.1 |
| dicunt esse Fortunam, quae manus et pinnas | |
| tantum habet: cum manus porrigit, pinnas quo- | |
| que comprehende. | |
| Denique, si deus es, tribuere | 26.1 |
| mortalibus beneficia debes, non sua eripere; sin | |
| autem homo es, id quod es, semper esse te cogita. | |
| Stultum est eorum meminisse, propter quae tui | |
| obliviscaris. | 5 |
| Quibus bellum non intuleris, bonis | 27.1 |
| amicis poteris uti. Nam et firmissima est inter | |
| pares amicitia, et videntur pares, qui non fece- | |
| runt inter se periculum virium. | |
| Quos viceris, | 28.1 |
| amicos tibi esse cave credas: inter dominum et | |
| servum nulla amicitia est; etiam in pace belli | |
| tamen iura servantur. | |
| Iurando gratiam Scy- | 29.1 |
| thas sancire ne credideris: colendo fidem iurant. | |
| Graecorum ista cautio est, qui pacta consignant | |
| et deos invocant; nos religionem in ipsa fide | |
| ponimus: qui non reverentur homines, fallunt | 5 |
| deos. Nec tibi amico opus est, de cuius benevo- | |
| lentia dubites. | |
| Ceterum nos et Asiae et Euro- | 30.1 |
| pae custodes habebis: Bactra, nisi dividat Ta- | |
| nais, contingimus, ultra Tanain [et] usque ad | |
| Thraciam colimus, Thraciae Macedoniam con- | |
| iunctam esse fama fert. Utrique imperio tuo | 5 |
| finitimos hostes an amicos velis esse, consi- | |
| dera." Haec barbarus. |