Contra rex fortuna sua et consiliis
|
7.9.1.1
|
eorum se usurum esse respondet: nam et for-
|
|
tunam, cui confidat, et consilium suadentium,
|
|
ne quid temere et audacter faciat, secuturum.
|
|
Dimissisque legatis in praeparatas rates exer-
|
2.1
|
citum imposuit. In proris clipeatos locaverat
|
|
iussos in genua subsidere, quo tutiores essent
|
|
adversus ictus sagittarum.
|
|
Post hos, qui tor-
|
3.1
|
menta intenderent, stabant et ab utroque latere
|
|
et a fronte circumdati armatis. Reliqui, qui post
|
|
tormenta constiterant, remigem lorica <non> in-
|
|
dutum scutorum testudine armati protegebant.
|
5
|
Idem ordo in illis quoque ratibus, quae equitem
|
4.1
|
vehebant, servatus est. Maior pars a puppe nan-
|
|
tes equos loris trahebat. At illos, quos utres sar-
|
|
mento repleti vehebant, obiectae rates tueban-
|
|
tur.
|
5
|
Ipse rex cum delectis primus ratem solvit
|
5.1
|
et in ripam dirigi iussit. Cui Scythae admotos
|
|
ordines equitum in primo ripae margine oppo-
|
|
nunt, ut ne adplicari quidem terrae rates pos-
|
|
sent.
|
5
|
Ceterum praeter hanc speciem ripis prae-
|
6.1
|
sidentis exercitus ingens navigantes terror in-
|
|
vaserat: namque cursum gubernatores, cum
|
|
obliquo flumine impellerentur, regere non pote-
|
|
rant, vacillantesque milites et, ne excuterentur,
|
5
|
solliciti nautarum ministeria turbaverant.
|
|
Ne
|
7.1
|
tela quidem conati nisu vibrare poterant, cum
|
|
prior standi sine periculo quam hostem inces-
|
|
sendi cura esset. Tormenta saluti fuerunt, qui-
|
|
bus in confertos ac temere se offerentes haud
|
5
|
frustra excussa sunt tela.
|
|
Barbari quoque in-
|
8.1
|
gentem vim sagittarum infudere ratibus, vixque
|
|
ullum fuit scutum, quod non pluribus simul spi-
|
|
culis perforaretur.
|
|
Iamque terrae rates adpli-
|
9.1
|
cabantur, cum acies clipeata consurgit et hastas
|
|
certo ictu, utpote libero nisu, mittit e ratibus.
|
|
Et ut territos recipientesque equos videre, ala-
|
|
cres mutua adhortatione in terram desilire, tur-
|
5
|
batis acriter pedem inferre coeperunt.
|
|
Equi-
|
10.1
|
tum deinde turmae, quae frenatos habebant
|
|
equos, perfregere barbarorum aciem. Interim
|
|
ceteri agmine dimicantium tecti aptavere se
|
|
pugnae.
|
5
|
Ipse rex, quod vigoris aegro adhuc
|
11.1
|
corpori deerat, animi firmitate supplebat. Vox
|
|
adhortantis non poterat audiri nondum bene
|
|
obducta cicatrice cervicis, sed dimicantem
|
|
cuncti videbant.
|
5
|
Itaque ipsi quidem ducum
|
12.1
|
fungebantur officio, aliusque alium adhortati
|
|
in hostem salutis immemores ruere coeperunt.
|
|
Tum vero non ora, non arma, non clamorem
|
13.1
|
hostium barbari tolerare potuerunt omnesque
|
|
effusis habenis—namque equestris acies erat—
|
|
capessunt fugam. Quos rex, quamquam vexa-
|
|
tionem invalidi corporis pati non poterat,
|
5
|
per LXXX tamen stadia insequi perseveravit.
|
|
Iamque linquente animo suis praecepit, ut,
|
14.1
|
donec lucis aliquid superesset, fugientium tergis
|
|
inhaererent; ipse exhaustis etiam animi viribus
|
|
in castra se recepit <ibique diei> reliquum substi-
|
|
tit.
|
5
|
Transierant iam Liberi Patris terminos,
|
15.1
|
quorum monumenta lapides erant crebris inter-
|
|
vallis dispositi arboresque procerae, quarum sti-
|
|
pites hedera contexerat.
|
|
Sed Macedonas ira
|
16.1
|
longius provexit: quippe media fere nocte in
|
|
castra redierunt multis interfectis, pluribus cap-
|
|
tis, equosque M et DCCC abegere. Ceciderunt
|
|
autem Macedonum equites LX, pedites C fere,
|
5
|
M saucii fuerunt.
|
|
Haec expeditio deficientem magna ex parte
|
17.1
|
Asiam fama tam opportunae victoriae domuit.
|
|
Invictos Scythas esse crediderant; quibus frac-
|
|
tis nullam gentem Macedonum armis parem
|
|
fore confitebantur. Itaque Sacae misere legatos,
|
5
|
qui pollicerentur gentem imperata facturam.
|
|
Moverat eos regis non virtus magis quam cle-
|
18.1
|
mentia in devictos Scythas: quippe captivos
|
|
omnes sine pretio remiserat, ut fidem faceret
|
|
sibi cum ferocissimis gentium de fortitudine,
|
|
non de ira fuisse certamen.
|
5
|
Benigne igitur ex-
|
19.1
|
ceptis Sacarum legatis comitem Elpinicon dedit,
|
|
adhuc admodum iuvenem, aetatis flore conci-
|
|
liatum sibi, qui cum specie corporis aequaret
|
|
Hephaestionem, ei lepore haud sane virili par
|
5
|
non erat.
|
|
Ipse Cratero cum maiore parte exer-
|
20.1
|
citus modicis itineribus sequi iusso ad Mara-
|
|
canda urbem <contendit>, ex qua Spitamenes
|
|
comperto eius adventu Bactra perfugerat.
|
|
Ita-
|
21.1
|
que quadriduo rex longum itineris spatium
|
|
emensus pervenerat in eum locum, in quo Me-
|
|
nedemo duce duo milia peditum et CCC equites
|
|
amiserat. Horum ossa tumulo contegi iussit et
|
5
|
inferias more patrio dedit.
|
|
Iam Craterus cum
|
22.1
|
phalange subsequi iussus ad regem pervenerat.
|
|
Itaque, ut omnes, qui defecerant, pariter belli
|
|
clade premerentur, copias dividit urique agros
|
|
et interfici puberes iubet.
|
5
|