| Contra rex fortuna sua et consiliis | 7.9.1.1 |
| eorum se usurum esse respondet: nam et for- | |
| tunam, cui confidat, et consilium suadentium, | |
| ne quid temere et audacter faciat, secuturum. | |
| Dimissisque legatis in praeparatas rates exer- | 2.1 |
| citum imposuit. In proris clipeatos locaverat | |
| iussos in genua subsidere, quo tutiores essent | |
| adversus ictus sagittarum. | |
| Post hos, qui tor- | 3.1 |
| menta intenderent, stabant et ab utroque latere | |
| et a fronte circumdati armatis. Reliqui, qui post | |
| tormenta constiterant, remigem lorica <non> in- | |
| dutum scutorum testudine armati protegebant. | 5 |
| Idem ordo in illis quoque ratibus, quae equitem | 4.1 |
| vehebant, servatus est. Maior pars a puppe nan- | |
| tes equos loris trahebat. At illos, quos utres sar- | |
| mento repleti vehebant, obiectae rates tueban- | |
| tur. | 5 |
| Ipse rex cum delectis primus ratem solvit | 5.1 |
| et in ripam dirigi iussit. Cui Scythae admotos | |
| ordines equitum in primo ripae margine oppo- | |
| nunt, ut ne adplicari quidem terrae rates pos- | |
| sent. | 5 |
| Ceterum praeter hanc speciem ripis prae- | 6.1 |
| sidentis exercitus ingens navigantes terror in- | |
| vaserat: namque cursum gubernatores, cum | |
| obliquo flumine impellerentur, regere non pote- | |
| rant, vacillantesque milites et, ne excuterentur, | 5 |
| solliciti nautarum ministeria turbaverant. | |
| Ne | 7.1 |
| tela quidem conati nisu vibrare poterant, cum | |
| prior standi sine periculo quam hostem inces- | |
| sendi cura esset. Tormenta saluti fuerunt, qui- | |
| bus in confertos ac temere se offerentes haud | 5 |
| frustra excussa sunt tela. | |
| Barbari quoque in- | 8.1 |
| gentem vim sagittarum infudere ratibus, vixque | |
| ullum fuit scutum, quod non pluribus simul spi- | |
| culis perforaretur. | |
| Iamque terrae rates adpli- | 9.1 |
| cabantur, cum acies clipeata consurgit et hastas | |
| certo ictu, utpote libero nisu, mittit e ratibus. | |
| Et ut territos recipientesque equos videre, ala- | |
| cres mutua adhortatione in terram desilire, tur- | 5 |
| batis acriter pedem inferre coeperunt. | |
| Equi- | 10.1 |
| tum deinde turmae, quae frenatos habebant | |
| equos, perfregere barbarorum aciem. Interim | |
| ceteri agmine dimicantium tecti aptavere se | |
| pugnae. | 5 |
| Ipse rex, quod vigoris aegro adhuc | 11.1 |
| corpori deerat, animi firmitate supplebat. Vox | |
| adhortantis non poterat audiri nondum bene | |
| obducta cicatrice cervicis, sed dimicantem | |
| cuncti videbant. | 5 |
| Itaque ipsi quidem ducum | 12.1 |
| fungebantur officio, aliusque alium adhortati | |
| in hostem salutis immemores ruere coeperunt. | |
| Tum vero non ora, non arma, non clamorem | 13.1 |
| hostium barbari tolerare potuerunt omnesque | |
| effusis habenis—namque equestris acies erat— | |
| capessunt fugam. Quos rex, quamquam vexa- | |
| tionem invalidi corporis pati non poterat, | 5 |
| per LXXX tamen stadia insequi perseveravit. | |
| Iamque linquente animo suis praecepit, ut, | 14.1 |
| donec lucis aliquid superesset, fugientium tergis | |
| inhaererent; ipse exhaustis etiam animi viribus | |
| in castra se recepit <ibique diei> reliquum substi- | |
| tit. | 5 |
| Transierant iam Liberi Patris terminos, | 15.1 |
| quorum monumenta lapides erant crebris inter- | |
| vallis dispositi arboresque procerae, quarum sti- | |
| pites hedera contexerat. | |
| Sed Macedonas ira | 16.1 |
| longius provexit: quippe media fere nocte in | |
| castra redierunt multis interfectis, pluribus cap- | |
| tis, equosque M et DCCC abegere. Ceciderunt | |
| autem Macedonum equites LX, pedites C fere, | 5 |
| M saucii fuerunt. | |
| Haec expeditio deficientem magna ex parte | 17.1 |
| Asiam fama tam opportunae victoriae domuit. | |
| Invictos Scythas esse crediderant; quibus frac- | |
| tis nullam gentem Macedonum armis parem | |
| fore confitebantur. Itaque Sacae misere legatos, | 5 |
| qui pollicerentur gentem imperata facturam. | |
| Moverat eos regis non virtus magis quam cle- | 18.1 |
| mentia in devictos Scythas: quippe captivos | |
| omnes sine pretio remiserat, ut fidem faceret | |
| sibi cum ferocissimis gentium de fortitudine, | |
| non de ira fuisse certamen. | 5 |
| Benigne igitur ex- | 19.1 |
| ceptis Sacarum legatis comitem Elpinicon dedit, | |
| adhuc admodum iuvenem, aetatis flore conci- | |
| liatum sibi, qui cum specie corporis aequaret | |
| Hephaestionem, ei lepore haud sane virili par | 5 |
| non erat. | |
| Ipse Cratero cum maiore parte exer- | 20.1 |
| citus modicis itineribus sequi iusso ad Mara- | |
| canda urbem <contendit>, ex qua Spitamenes | |
| comperto eius adventu Bactra perfugerat. | |
| Ita- | 21.1 |
| que quadriduo rex longum itineris spatium | |
| emensus pervenerat in eum locum, in quo Me- | |
| nedemo duce duo milia peditum et CCC equites | |
| amiserat. Horum ossa tumulo contegi iussit et | 5 |
| inferias more patrio dedit. | |
| Iam Craterus cum | 22.1 |
| phalange subsequi iussus ad regem pervenerat. | |
| Itaque, ut omnes, qui defecerant, pariter belli | |
| clade premerentur, copias dividit urique agros | |
| et interfici puberes iubet. | 5 |