| Et cetera quidem pacaverat rex. Una | 7.11.1.1 |
| erat petra, quam Arimazes Sogdianus cum | |
| XXX milibus armatorum obtinebat alimentis | |
| ante congestis, quae tantae multitudini vel per | |
| biennium suppeterent. | 5 |
| Petra in altitudinem | 2.1 |
| XXX eminet stadia, circuitu C et L complecti- | |
| tur; undique abscisa et abrupta semita peran- | |
| gusta aditur. | |
| In medio altitudinis spatio habet | 3.1 |
| specum, cuius os artum et obscurum est; paula- | |
| tim deinde ulteriora panduntur, ultima etiam | |
| altos recessus habent. Fontes per totum fere | |
| specum manant, e quibus conlatae aquae per | 5 |
| prona montis flumen emittunt. | |
| Rex loci diffi- | 4.1 |
| cultate spectata statuerat inde abire; cupido | |
| deinde incessit animo naturam quoque fatigan- | |
| di. | |
| Prius tamen quam fortunam obsidionis ex- | 5.1 |
| periretur, Cophen—Artabazi hic filius erat— | |
| misit ad barbaros, qui suaderet, ut dederent | |
| rupem. Arimazes loco fretus superbe multa re- | |
| spondit; ad ultimum, an Alexander etiam vola- | 5 |
| re posset, interrogat. | |
| Quae nuntiata regi sic ac- | 6.1 |
| cendere animum, ut adhibitis, cum quibus con- | |
| sultare erat solitus, indicaret insolentiam bar- | |
| bari eludentis ipsos, quia pinnas non haberent; | |
| se autem proxima nocte effecturum, ut crede- | 5 |
| ret Macedones etiam volare. | |
| "CCC" inquit | 7.1 |
| "pernicissimos iuvenes ex suis quisque copiis | |
| perducite ad me, qui per calles et paene invias | |
| rupes domi pecora agere consueverant." | |
| Illi | 8.1 |
| praestantes et levitate corporum et ardore ani- | |
| morum strenue adducunt. Quos intuens rex | |
| "Vobiscum," inquit "o iuvenes et mei aequa- | |
| les, urbium invictarum ante me munimenta | 5 |
| superavi, montium iuga perenni nive obruta | |
| emensus sum, angustias Ciliciae intravi, Indiae | |
| sine lassitudine vim frigoris sum perpessus. Et | |
| mei documenta vobis dedi et vestra habeo. | |
| Pe- | 9.1 |
| tra, quam videtis, unum aditum habet, quem | |
| barbari obsident, cetera neglegunt: nullae vigi- | |
| liae sunt, nisi quae castra nostra spectant. | |
| In- | 10.1 |
| venietis viam, si sollerter rimati fueritis aditus | |
| ferentes ad cacumen. Nihil tam alte natura con- | |
| stituit, quo virtus non possit eniti. Experiendo, | |
| quae ceteri desperaverint, Asiam habemus in | 5 |
| potestate. | |
| Evadite in cacumen; quod cum ce- | 11.1 |
| peritis, candidis velis signum mihi dabitis, ego | |
| copiis admotis hostem in nos a vobis convertam. | |
| Praemium erit ei, qui primus occupaverit ver- | 12.1 |
| ticem, talenta X; uno minus accipiet, qui proxi- | |
| mus ei venerit, eademque ad decem homines | |
| servabitur portio. Certum autem habeo vos non | |
| tam liberalitatem intueri meam quam volun- | 5 |
| tatem." | |
| His animis regem audierunt, ut iam | 13.1 |
| cepisse verticem viderentur; dimissique ferreos | |
| cuneos, quos inter saxa defigerent, validosque | |
| funes parabant. | |
| Rex circumvectus petram, | 14.1 |
| qua minime asper ac praeruptus aditus vide- | |
| batur, secunda vigilia, quod bene verteret, in- | |
| gredi iubet. Illi alimentis in biduum sumptis | |
| gladiis modo atque hastis armati subire coepe- | 5 |
| runt. | |
| Ac primo pedibus ingressi sunt; deinde, | 15.1 |
| ut in praerupta perventum est, alii manibus | |
| eminentia saxa complexi levavere semet, alii | |
| adiectis funium laqueis evasere, quidam, cum | |
| cuneos inter saxa defigerent, gradus subdidere, | 5 |
| quis insisterent. Diem inter metum laborem- | |
| que consumpserunt. | |
| Per aspera enisis duriora | 16.1 |
| restabant, et crescere altitudo petrae videba- | |
| tur. Illa vero miserabilis erat facies, cum ii, | |
| quos instabilis gradus fefellerat, ex praecipiti | |
| devolverentur: mox eadem in se patienda alieni | 5 |
| casus ostendebat exemplum. | |
| Per has tamen | 17.1 |
| difficultates enituntur in verticem montis, om- | |
| nes fatigatione continuati laboris adfecti, qui- | |
| dam mulcati parte membrorum, pariterque eos | |
| et nox et somnus oppressit. | 5 |
| Stratis passim cor- | 18.1 |
| poribus in inviis et asperis saxorum periculi in- | |
| stantis obliti in lucem quieverunt; tandemque, | |
| velut ex alto sopore excitati, occultas subiec- | |
| tasque ipsis valles rimantes, ignari, in qua parte | 5 |
| petrae tanta vis hostium condita esset, fumum | |
| specu infra se ipsos evolutum notaverunt. | |
| Ex | 19.1 |
| quo intellectum illam hostium latebram esse. | |
| Itaque hastis imposuere, quod convenerat sig- | |
| num; totoque e numero II et XXX in ascensu | |
| interisse adgnoscunt. | 5 |
| Rex non cupidine magis | 20.1 |
| potiundi loci quam vice eorum, quos ad tam | |
| manifestum periculum miserat, sollicitus toto | |
| die cacumina montis intuens restitit; noctu | |
| demum, cum obscuritas conspectum oculorum | 5 |
| ademisset, ad curandum corpus recessit. | |
| Pos- | 21.1 |
| tero die nondum satis clara luce primus vela, | |
| signum capti verticis, conspexit. Sed, ne falle- | |
| retur acies, dubitare cogebat varietas caeli, nunc | |
| internitente lucis fulgore <nunc> condito. Ve- | 5 |
| rum ut liquidior lux apparuit caelo, dubitatio | |
| exempta est; | |
| vocatumque Cophen, per quem | 22.1 |
| barbarorum animos temptaverat, mittit ad eos, | |
| qui moneret, nunc saltem salubrius consilium | |
| inirent; sin autem fiducia loci perseverarent, | |
| ostendi a tergo iussit, qui ceperant verticem. | 5 |
| Cophes admissus suadere coepit Arimazi pe- | 23.1 |
| tram tradere gratiam regis inituro, si tantas res | |
| molientem in unius rupis obsidione haerere non | |
| coegisset. Ille ferocius superbiusque quam antea | |
| locutus abire Cophen iubet. | 5 |
| At is prensum | 24.1 |
| manu barbarum rogat, ut secum extra specum | |
| prodeat. Quo impetrato iuvenes in cacumine | |
| ostendit <et> eius superbiae haud immerito inlu- | |
| dens pinnas habere ait milites Alexandri. | 5 |
| Iam- | 25.1 |
| que <e> Macedonum castris signorum concentus et | |
| totius exercitus clamor audiebatur. Ea res, sicut | |
| pleraque belli vana et inania, barbaros ad dedi- | |
| tionem traxit: quippe occupati metu paucita- | 5 |
| tem eorum, qui a tergo erant, aestimare non | |
| poterant. | |
| Itaque Cophen—nam trepidantes | 26.1 |
| reliquerat—strenue revocant et cum eo XXX | |
| principes mittunt, qui petram tradant et, ut in- | |
| columibus abire liceat, paciscantur. | |
| Ille quam- | 27.1 |
| quam verebatur, ne conspecta iuvenum pauci- | |
| tate deturbarent eos barbari, tamen et fortunae | |
| suae confisus et Arimazi superbiae <infensus> | |
| nullam se condicionem deditionis accipere re- | 5 |
| spondit. | |
| Arimazes desperatis magis quam per- | 28.1 |
| ditis rebus cum propinquis nobilissimisque gen- | |
| tis suae descendit in castra; quos omnis verberi- | |
| bus adfectos sub ipsis radicibus petrae crucibus | |
| iussit adfigi. | 5 |
| Multitudo deditorum incolis no- | 29.1 |
| varum urbium cum pecunia capta dono data | |
| est, Artabazus in petrae regionisque, quae ad- | |
| posita esset ei, tutela relictus. |