LIBER VIII
  Alexander maiore fama quam gloria in 8.1.1.1
dicionem redacta petra, cum propter vagum
hostem spargendae manus essent, in tres partes
divisit exercitum. Hephaestionem uni, Coenon
alteri duces dederat; ipse ceteris praeerat. 5
Sed 2.1
non eadem mens omnibus barbaris fuit: armis
quidam subacti, plures ante certamen imperata
fecerunt, quibus eorum, qui in defectione per-
severaverant, urbes agrosque iussit attribui. 5
At 3.1
exules Bactriani cum DCCC Massagetarum
equitibus proximos vicos vastaverunt. Ad quos
coercendos Attinas, regionis eius praefectus,
CCC equites insidiarum, quae parabantur, ig- 5
narus eduxit.
Namque hostis in silvis—et forte 4.1
campo erant iunctae—armatum militem con-
didit paucis propellentibus pecora, ut improvi-
dum ad insidias praeda perduceret.
Itaque in- 5.1
composito agmine solutisque ordinibus Attinas
praedabundus sequebatur; quem praetergres-
sum silvam, qui in ea consederant, ex improviso
adorti cum omnibus interemerunt. 5
Celeriter ad 6.1
Craterum huius cladis fama perlata est, qui cum
omni equitatu supervenit. Et Massagetae qui-
dem iam refugerant, Dahae M oppressi sunt,
quorum clade totius regionis finita defectio est. 5
Alexander quoque Sogdianis rursus subactis 7.1
Maracanda repetit. Ibi Derdas, quem ad Scy-
thas super Bosphorum colentes miserat, cum
legatis gentis occurrit.
Phrataphernes quoque, 8.1
qui Chorasmiis praeerat, Massagetis et Dahis
regionum confinio adiunctus, miserat, qui fac-
turum imperata pollicerentur.
Scythae pete- 9.1
bant, ut regis sui filiam matrimonio sibi iunge-
ret: si dedignaretur adfinitatem, principes Ma-
cedonum cum primoribus suae gentis conubio
coire pateretur; ipsum [regum] quoque regem 5
venturum ad eum pollicebantur.
Utraque lega- 10.1
tione benigne audita Hephaestionem et Arta-
bazum opperiens stativa habuit. Quibus adiunc-
tis in regionem, quae appellatur Bazaira, per-
venit. 5
  Barbarae opulentiae in illis locis haud ulla 11.1
sunt maiora indicia quam magnis nemoribus sal-
tibusque nobilium ferarum greges clusi.
Spa- 12.1
tiosas ad hoc eligunt silvas, crebris perennium
aquarum fontibus amoenas; muris nemora cin-
guntur turresque habent venantium recepta-
cula. 5
Quattuor continuis aetatibus intactum 13.1
saltum fuisse constabat. Quem Alexander cum
toto exercitu ingressus agitari undique feras ius-
sit.
Inter quas cum leo magnitudinis rarae 14.1
ipsum regem invasurus incurreret, forte Lysi-
machus, qui postea regnavit, proximus Alexan-
dro venabulum obicere ferae coeperat. Quo rex
repulso et abire iusso adiecit tam a semet uno 5
quam a Lysimacho leonem interfici posse.
Ly- 15.1
simachus enim quondam, cum venarentur in
Syria, occiderat quidem eximiae magnitudinis
feram solus, sed laevo humero usque ad ossa
lacerato ad ultimum periculi pervenerat. 5
Id 16.1
ipsum exprobrans ei rex fortius quam locutus
est fecit: nam feram non excepit modo, sed
etiam uno vulnere occidit.
Fabulam, quae 17.1
obiectum leoni a rege Lysimachum temere vul-
gavit, ab eo casu, quem supra diximus, ortam
esse crediderim.
Ceterum Macedones, quam- 18.1
quam prospero eventu defunctus erat Alex-
ander, tamen scivere gentis suae more, ne aut
pedes venaretur aut sine delectis principum at-
que amicorum. 5
Ille IIII milibus ferarum de- 19.1
iectis in eodem saltu cum toto exercitu epulatus
est.
  Inde Maracanda reditum est, acceptaque
aetatis excusatione ab Artabazo provinciam 5
eius destinat Clito.
Hic erat, qui apud Grani- 20.1
cum amnem nudo capite regem dimicantem
clipeo suo texit et Rhosacis manum capiti regis
imminentem gladio amputavit, vetus Philippi
miles multisque bellicis operibus clarus. 5
Hel- 21.1
lanice, quae Alexandrum educaverat, soror eius,
haud secus quam mater a rege diligebatur. Ob
has causas validissimam imperii partem fidei
eius tutelaeque commisit. 5
Iamque iter parare 22.1
in posterum iussus sollemni et tempestivo adhi-
betur convivio. In quo rex cum multo incaluis-
set mero, immodicus aestimator sui celebrare,
quae gesserat, coepit, gravis etiam eorum auri- 5
bus, qui sentiebant vera memorari.
Silentium 23.1
tamen habuere seniores, donec Philippi res orsus
obterere nobilem apud Chaeroneam victoriam
sui operis fuisse iactavit ademptamque sibi ma-
lignitate et invidia patris tantae rei gloriam. 5
Illum quidem seditione inter Macedones mili- 24.1
tes et Graecos mercennarios orta debilitatum
vulnere, quod in ea consternatione acceperat,
iacuisse, non alias quam simulatione mortis
tutiorem; se corpus eius protexisse clipeo suo, 5
ruentesque in illum sua manu occisos.
Quae 25.1
patrem numquam aequo animo esse confessum,
invitum filio debentem salutem suam. Itaque
post expeditionem, quam sine eo fecisset ipse in
Illyrios, victorem scripsisse se patri fusos fuga- 5
tosque hostes nec adfuisse usquam Philippum.
Laude dignos esse non qui Samothracum initia 26.1
viserent, cum Asiam uri vastarique oporteret,
sed eos, qui magnitudine rerum fidem anteces-
sissent.
Haec et his similia laeti audiere iuve- 27.1
nes, ingrata senioribus erant, maxime propter
Philippum, sub quo diutius vixerant,
cum 28.1
Clitus, ne ipse quidem satis sobrius, ad eos, qui
infra ipsum cubabant, conversus Euripidis ret-
tulit carmen, ita ut sonus magis quam sermo
exaudiri posset a rege, 5
quo significabatur male 29.1
instituisse Graecos, quod tropaeis regum dum-
taxat nomina inscriberent: alieno enim san-
guine partam gloriam intercipi. Itaque rex, cum
suspicaretur malignius habitum esse sermonem, 5
percontari proximos coepit, quid ex Clito
audissent.
Et illis ad silendum obstinatis Cli- 30.1
tus paulatim maiore voce Philippi acta bella-
que in Graecia gesta commemorat, omnia prae-
sentibus praeferens.
Hinc inter iuniores senes- 31.1
que orta contentio est, et rex, velut patienter
audiret, quis Clitus obterebat laudes eius, in-
gentem iram conceperat.
Ceterum cum animo 32.1
videretur imperaturus, si finem procaciter orto
sermoni Clitus imponeret, nihil eo remittente
magis exasperabatur.
Iamque Clitus etiam 33.1
Parmenionem defendere audebat et Philippi de
Atheniensibus victoriam Thebarum praefere-
bat excidio, non vino modo sed etiam animi
prava contentione provectus. 5
Ad ultimum "Si 34.1
moriendum" inquit "est pro te, Clitus est pri-
mus; at cum victoriae arbitrium agis, praeci-
puum ferunt, qui procacissime patris tui memo-
riae inludunt. 5
Sogdianam regionem mihi attri- 35.1
buis, totiens rebellem et non modo indomitam,
sed quae ne subigi quidem possit. Mittor ad
feras bestias praecipitia ingenia sortitas. Sed,
quae ad me pertinent, transeo. 5
Philippi mi- 36.1
lites spernis oblitus, nisi hic Atarrhias senex
iuniores pugnam detrectantes revocasset, adhuc
nos circa Halicarnasum haesuros fuisse.
Quo- 37.1
modo igitur Asiam etiam cum istis iunioribus
subegisti? Verum est, ut opinor, quod avuncu-
lum tuum in Italia dixisse constat, ipsum in
viros incidisse, te in feminas." 5
Nihil ex omni- 38.1
bus inconsulte ac temere iactis regem magis mo-
verat quam Parmenionis cum honore mentio in-
lata. Dolorem tamen rex pressit, contentus ius-
sisse, ut convivio excederet. 5
Nec quicquam 39.1
aliud adiecit quam forsitan eum, si diutius lo-
cutus foret, exprobraturum sibi fuisse vitam a
semet ipso datam: hoc enim superbe saepe iac-
tasse. 5
Atque illum cunctantem adhuc surgere, 40.1
qui proximi ei cubuerant, iniectis manibus iur-
gantes monentesque conabantur abducere.
Clitus, cum abstraheretur, ad pristinam vio- 41.1
lentiam ira quoque adiecta, suo pectore tergum
illius esse defensum, nunc, postquam tanti me-
riti praeterierit tempus, etiam memoriam invi-
sam esse proclamat. 5
Attali quoque caedem 42.1
obiciebat et ad ultimum Iovis, quem patrem
sibi Alexander adsereret, oraculum eludens ve-
riora se regi quam patrem eius respondisse dice-
bat. 5
Iam tantum irae conceperat rex, quan- 43.1
tum vix sobrius ferre potuisset. Enimvero olim
mero sensibus victis ex lecto repente prosiluit.
Attoniti amici ne positis quidem, sed abiectis 44.1
poculis consurgunt in eventum rei, quam tanto
impetu acturus esset, intenti.
Alexander rapta 45.1
lancea ex manibus armigeri Clitum adhuc ea-
dem linguae intemperantia furentem percutere
conatus a Ptolomaeo et Perdicca inhibetur.
Medium complexi et obluctari perseverantem 46.1
morabantur; Lysimachus et Leonnatus etiam
lanceam abstulerant.
Ille militum fidem im- 47.1
plorans comprehendi se a proximis amicorum,
quod Dareo nuper accidisset, exclamat signum-
que tuba dari, ut ad regiam armati coirent,
iubet. 5
Tum vero Ptolomaeus et Perdiccas ge- 48.1
nibus advoluti orant, ne in tam praecipiti ira
perseveret spatiumque potius animo det: omnia
postero die iustius executurum.
Sed clausae 49.1
erant aures obstrepente ira. Itaque impotens
animi procurrit in regiae vestibulum et vigili
excubanti hasta ablata constitit in aditu, quo
necesse erat iis, qui simul cenaverant, egredi. 5
Abierant ceteri, Clitus ultimus sine lumine 50.1
exibat. Quem rex, quisnam esset, interrogat.
Eminebat etiam in voce sceleris, quod parabat,
atrocitas.
Et ille iam non suae, sed regis irae 51.1
memor Clitum esse et de convivio exire respon-
dit.
Haec dicentis latus hasta transfixit mo- 52.1
rientisque sanguine adspersus "I nunc" inquit
"ad Philippum et Parmenionem et Attalum."