| Male humanis ingeniis natura consuluit, | 8.2.1.1 |
| quod plerumque non futura, sed transacta per- | |
| pendimus. Quippe rex, postquam ira mente de- | |
| cesserat, etiam ebrietate discussa magnitudinem | |
| facinoris sera aestimatione perspexit. | 5 |
| Videbat | 2.1 |
| tunc immodica libertate abusum, sed alioqui | |
| egregium bello virum et, nisi erubesceret fateri, | |
| servatorem sui occisum. Detestabile carnificis | |
| ministerium occupaverat rex, verborum licen- | 5 |
| tiam, quae vino poterat imputari, nefanda caede | |
| ultus. | |
| Manabat toto vestibulo cruor paulo | 3.1 |
| ante convivae; vigiles attoniti et stupentibus si- | |
| miles procul stabant, liberioremque paeniten- | |
| tiam solitudo excipiebat. | |
| Ergo hastam ex cor- | 4.1 |
| pore iacentis evolsam retorsit in semet; iamque | |
| admoverat pectori, cum advolant vigiles et re- | |
| pugnanti e manibus extorquent adlevatumque | |
| in tabernaculum deferunt. | 5 |
| Ille humi prostra- | 5.1 |
| verat corpus gemitu eiulatuque miserabili totam | |
| personans regiam. Laniare deinde os unguibus et | |
| circumstantes rogare, ne se tanto dedecori su- | |
| perstitem esse paterentur. | 5 |
| Inter has preces tota | 6.1 |
| nox extracta est. Scrutantemque, num ira deo- | |
| rum ad tantum nefas actus esset, subit anniver- | |
| sarium sacrificium Libero Patri non esse reddi- | |
| tum stato tempore: itaque inter vinum et epulas | 5 |
| caede commissa iram dei fuisse manifestam. | |
| Ceterum magis eo movebatur, quod omnium | 7.1 |
| amicorum animos videbat attonitos: neminem | |
| cum ipso sociare sermonem postea ausurum: vi- | |
| vendum esse in solitudine velut ferae bestiae | |
| terrenti alias timentique. | 5 |
| Prima deinde luce ta- | 8.1 |
| bernaculo corpus, sicut adhuc cruentum erat, | |
| iussit inferri. Quo posito ante ipsum lacrimis | |
| obortis "Hanc" inquit "nutrici meae gratiam | |
| rettuli, cuius duo filii apud Miletum pro mea | 5 |
| gloria occubuere mortem, hic frater, unicum or- | |
| bitatis solacium, a me inter epulas occisus est. | |
| Quo nunc se conferet misera? Omnibus eius | 9.1 |
| unus supersum, quem solum aequis oculis videre | |
| non poterit. Et ego, servatorum meorum latro, | |
| revertar in patriam, ut ne dexteram quidem | |
| nutrici sine memoria calamitatis eius offerre | 5 |
| possim!" | |
| Et cum finis lacrimis querellisque | 10.1 |
| non fieret, iussu amicorum corpus ablatum est. | |
| Rex triduum iacuit inclusus. | |
| Quem ut armi- | 11.1 |
| geri corporisque custodes ad moriendum obsti- | |
| natum esse cognoverunt, universi in tabernacu- | |
| lum inrumpunt diuque precibus ipsorum reluc- | |
| tatum aegre vicerunt, ut cibum caperet. | 5 |
| Quo- | 12.1 |
| que minus caedis puderet, iure interfectum Cli- | |
| tum Macedones decernunt sepultura quoque | |
| prohibituri, ni rex humari iussisset. | |
| Igitur X diebus maxime ad confirmandum | 13.1 |
| pudorem apud Maracanda consumptis cum | |
| parte exercitus Hephaestionem in regionem | |
| Bactrianam misit commeatus in hiemem para- | |
| turum. | 5 |
| Quam Clito ante destinaverat provin- | 14.1 |
| ciam, Amyntae dedit, ipse Xenippa pervenit. | |
| Scythiae confinis est regio habitaturque pluri- | |
| bus ac frequentibus vicis, quia ubertas terrae | |
| non indigenas modo detinet, sed etiam advenas | 5 |
| invitat. | |
| Bactrianorum exulum, qui ab Alexan- | 15.1 |
| dro defecerant, receptaculum fuerat; sed post- | |
| quam regem adventare compertum est, pulsi ab | |
| incolis II milia fere et D congregantur. | |
| Omnes | 16.1 |
| equites erant, etiam in pace latrociniis adsueti: | |
| tum ferocia ingenia non bellum modo sed etiam | |
| veniae desperatio efferaverat. Itaque ex impro- | |
| viso adorti Amyntan, praetorem Alexandri, diu | 5 |
| anceps proelium fecerant; | |
| ad ultimum DCC | 17.1 |
| suorum amissis, quorum CCC hostis cepit, de- | |
| dere terga victoribus haud sane inulti: quippe | |
| LXXX Macedonum interfecerunt, praeterque | |
| eos CCC et L saucii facti sunt. | 5 |
| Veniam tamen | 18.1 |
| etiam post alteram defectionem impetraverunt. | |
| His in fidem acceptis in regionem, quam | 19.1 |
| Nautaca appellant, rex cum toto exercitu venit. | |
| Satrapes erat Sisimithres, duobus ex sua matre | |
| filiis genitis: quippe apud eos parentibus stupro | |
| coire cum liberis fas est. | 5 |
| Is armatis populari- | 20.1 |
| bus fauces regionis, qua in artissimum cogitur, | |
| valido munimento saepserat. Praeterfluebat | |
| torrens amnis, terga petra claudebat; hanc | |
| manu perviam incolae fecerant. | 5 |
| Sed aditu spe- | 21.1 |
| cus accipit lucem; interiora nisi inlato lumine | |
| ob<scura> sunt. Perpetuus cuniculus iter praebet | |
| in campos ignotum nisi indigenis. | |
| At Alexan- | 22.1 |
| der, quamquam angustias naturali situ munitas | |
| [ac] valida manu barbari tuebantur, tamen | |
| arietibus admotis munimenta, quae manu ad- | |
| iuncta erant, concussit fundisque et sagittis pro- | 5 |
| pugnantium plerosque deiecit; quos ubi disper- | |
| sos fugavit, ruinas munimentorum supergressus | |
| ad petram admovit exercitum. | |
| Ceterum inter- | 23.1 |
| veniebat fluvius coeuntibus aquis ex superiore | |
| fastigio in vallem, magnique operis videbatur | |
| tam vastam voraginem explere. | |
| Caedi tamen | 24.1 |
| arbores et saxa congeri iussit, ingensque barba- | |
| ros pavor rudes ad talia opera concusserat ex- | |
| citatam molem subito cernentes. | |
| Itaque rex ad | 25.1 |
| deditionem metu posse compelli ratus Oxarten | |
| misit nationis eiusdem, sed dicionis suae, qui | |
| suaderet duci, ut traderet petram. | |
| Interim ad | 26.1 |
| augendam formidinem et turres admovebantur | |
| et excussa tormentis tela emicabant. Itaque ver- | |
| ticem petrae omni alio praesidio damnato peti- | |
| verunt. | 5 |
| At Oxartes trepidum diffidentemque | 27.1 |
| rebus suis Sisimithren coepit hortari, ut fidem | |
| quam vim Macedonum mallet experiri neu mo- | |
| raretur festinationem victoris exercitus in In- | |
| diam tendentis: cui quisquis semet offerret, in | 5 |
| suum caput alienam cladem esse versurum. | |
| Et | 28.1 |
| ipse quidem Sisimithres deditionem adnuebat; | |
| ceterum mater eademque coniunx morituram se | |
| ante denuntians, quam in ullius veniret potesta- | |
| tem, barbari animum ad honestiora quam tu- | 5 |
| tiora converterat, pudebatque libertatis maius | |
| esse apud feminas quam apud viros pretium. | |
| Itaque dimisso internuntio pacis obsidionem | 29.1 |
| ferre decreverat. Sed cum hostis vires suasque | |
| pensaret, rursus muliebris consilii, quod prae- | |
| ceps magis quam necessarium esse credebat, | |
| paenitere eum coepit, | 5 |
| revocatoque strenue | 30.1 |
| Oxarte futurum se in regis potestate respondit, | |
| unum id precatus, ne voluntatem et consilium | |
| matris suae proderet, quo facilius venia illi | |
| quoque impetraretur. | 5 |
| Praemissum igitur Ox- | 31.1 |
| arten cum matre liberisque et totius cognationis | |
| grege sequebatur, ne expectato quidem fidei | |
| pignore, quod Oxartes promiserat. | |
| Rex equite | 32.1 |
| praemisso, qui reverti eos iuberet opperirique | |
| praesentiam ipsius, supervenit et victimis Mi- | |
| nervae [ac] Victoriae caesis imperium Sisimi- | |
| thri restituit spe maioris etiam provinciae facta, | 5 |
| si cum fide amicitiam ipsius coluisset. | |
| Duos | 33.1 |
| illi iuvenes patre tradente secum militaturos | |
| sequi iussit. | |
| Relicta deinde phalange ad subigendos, qui | |
| defecerant, cum equite processit. | 5 |
| Arduum et | 34.1 |
| impeditum saxis iter primo utcumque tolera- | |
| bant, mox equorum non ungulis modo attritis, | |
| sed corporibus etiam fatigatis sequi plerique | |
| non poterant, et rarius subinde agmen fiebat | 5 |
| pudorem, ut fere fit, immodico labore vincente. | |
| Rex tamen subinde equos mutans sine inter- | 35.1 |
| missione fugientes insequebatur. Nobiles iuve- | |
| nes comitari eum soliti defecerant praeter Phi- | |
| lippum. Lysimachi erat frater, tum primum | |
| adultus et, quod facile appareret, indolis rarae. | 5 |
| Is pedes—incredibile dictu—per D stadia | 36.1 |
| vectum regem comitatus est, saepe equum suum | |
| offerente Lysimacho, nec tamen, ut digredere- | |
| tur a rege, effici potuit, cum lorica indutus | |
| arma gestaret. | 5 |
| Idem, cum perventum esset in | 37.1 |
| saltum, in quo se barbari abdiderant, nobilem | |
| edidit pugnam regemque comminus cum hoste | |
| dimicantem protexit. | |
| Sed postquam barbari | 38.1 |
| in fugam effusi deseruere silvas, animus, qui in | |
| ardore pugnae corpus sustentaverat, liquit, | |
| subitoque ex omnibus membris profuso sudore | |
| arboris proximae stipiti se adplicuit; | 5 |
| deinde | 39.1 |
| ne illo quidem adminiculo sustinente manibus | |
| regis exceptus est, inter quas conlapsus extin- | |
| guitur. Maestum regem alius haud levis dolor | |
| excepit. | 5 |
| Erigyius inter claros duces fuerat; | 40.1 |
| quem extinctum esse, paulo ante quam reverte- | |
| retur in castra, cognovit. Utriusque funus omni | |
| apparatu atque honore celebratum est. |