| His compositis tertio mense ex hibernis | 8.4.1.1 |
| movit exercitum regionem, quae Gazaba appel- | |
| latur, aditurus. | |
| Primus dies quietum iter prae- | 2.1 |
| buit; proximus ei nondum quidem procellosus | |
| et tristis, obscurior tamen pristino non sine mi- | |
| nis crescentis mali praeterît. | |
| Tertio ab omni | 3.1 |
| parte caeli emicare fulgura et nunc internitente | |
| luce nunc condita non oculos modo meantis | |
| exercitus, sed etiam animos terrere coeperunt. | |
| Erat prope continuus caeli fragor, et passim | 4.1 |
| cadentium fulminum species visebatur, attoni- | |
| tisque auribus stupens agmen nec progredi nec | |
| consistere audebat. | |
| Tum repente imber gran- | 5.1 |
| dinem incutiens torrentis modo effunditur. Ac | |
| primo quidem armis suis tecti exceperant, sed | |
| iam nec retinere arma lubrica [et] rigentes ma- | |
| nus poterant nec ipsi destinare, in quam regio- | 5 |
| nem obverterent corpora, cum undique tem- | |
| pestatis violentia maior, quam vitabatur, oc- | |
| curreret. | |
| Ergo ordinibus solutis per totum sal- | 6.1 |
| tum errabundum agmen ferebatur, multique | |
| prius metu quam labore defetigati prostraverant | |
| humi corpora, quamquam imbrem vis frigoris | |
| concreto gelu adstrinxerat. | 5 |
| Alii se stipitibus | 7.1 |
| arborum admoverant: id plurimis et adminicu- | |
| lum et suffugium erat. | |
| Nec fallebat ipsos morti | 8.1 |
| locum eligere, cum immobilis vitalis calor lin- | |
| queret; sed grata erat pigritia corporum fatiga- | |
| tis, nec recusabant extingui quiescendo. Quippe | |
| non vehemens modo sed etiam pertinax vis mali | 5 |
| insistebat, lucemque, naturale solacium, praeter | |
| tempestatem haud disparem nocti silvarum | |
| quoque umbra suppresserat. | |
| Rex unus tanti | 9.1 |
| mali patiens circumire milites, contrahere dis- | |
| persos, adlevare prostratos, ostendere procul | |
| evolutum ex tuguriis fumum hortarique, ut | |
| proxima quaeque suffugia occuparent. | 5 |
| Nec | 10.1 |
| ulla res magis saluti fuit, quam quod multipli- | |
| cato labore sufficientem malis, <quis> ipsi cesse- | |
| rant, regem deserere erubescebant. | |
| Ceterum | 11.1 |
| efficacior in adversis necessitas quam ratio fri- | |
| goris remedium invenit. Dolabris enim silvas | |
| sternere adgressi passim acervos struesque ac- | |
| cenderunt. | 5 |
| Continenti incendio ardere crede- | 12.1 |
| res saltum et vix inter flammas agminibus relic- | |
| tum locum. Hic calor stupentia membra com- | |
| movit, paulatimque spiritus, quem continuerat | |
| rigor, meare libere coepit. | 5 |
| Excepere alios tecta | 13.1 |
| barbarorum, quae in ultimo saltu abdita neces- | |
| sitas investigaverat, alios castra, quae in humi- | |
| do quidem, sed iam caeli mitescente saevitia | |
| locaverunt. Duo milia militum atque lixarum | 5 |
| calonumque pestis illa consumpsit. | |
| Memoriae | 14.1 |
| proditum est quosdam adplicatos arborum trun- | |
| cis et non solum viventibus, sed etiam inter se | |
| conloquentibus similis esse conspectos durante | |
| adhuc habitu, in quo mors quemque depren- | 5 |
| derat. | |
| Forte Macedo gregarius miles <aegre> | 15.1 |
| seque et arma sustentans tamen in castra per- | |
| venerat; quo viso rex, quamquam ipse tum | |
| maxime admoto igne refovebat artus, ex sella | |
| sua exiluit torpentemque militem et vix com- | 5 |
| potem mentis demptis armis in sua sede iussit | |
| considere. | |
| Ille diu nec, ubi requiesceret, nec, a | 16.1 |
| quo esset exceptus, agnovit. Tandem recepto | |
| calore vitali, ut regiam sedem regemque vidit, | |
| territus surgit. | |
| Quem intuens Alexander "Ec- | 17.1 |
| quid intellegis, miles," inquit "quanto meliore | |
| sorte quam Persae sub rege vivatis? Illis enim | |
| in sella regis consedisse capital foret, tibi saluti | |
| fuit." | 5 |
| Postero die convocatis amicis copia- | 18.1 |
| rumque ducibus pronuntiari iussit ipsum om- | |
| nia, quae amissa essent, redditurum. Et pro- | |
| misso fides extitit. | |
| Nam Sisimithres multa | 19.1 |
| iumenta et camelorum II milia adduxit peco- | |
| raque et armenta; quae distributa pariter mi- | |
| litem et damno et fame liberaverunt. | |
| Rex, | 20.1 |
| gratiam sibi relatam a Sisimithre praefatus, | |
| sex dierum cocta cibaria ferre milites iussit, | |
| Sacas petens. Totam hanc regionem depopula- | |
| tus XXX milia pecorum ex praeda Sisimithri | 5 |
| dono dat. | |
| Inde pervenit in regionem, cui Oxyartes, | 21.1 |
| satrapes nobilis, praeerat, qui se regis potestati | |
| fideique permisit. Ille imperio ei reddito haud | |
| amplius, quam ut duo ex tribus filiis secum | |
| militarent, exegit. | 5 |
| Satrapes etiam eo, qui | 22.1 |
| penes ipsum relinquebatur, tradito barbara opu- | |
| lentia convivium, quo regem accipiebat, in- | |
| struxerat. | |
| Id cum multa comitate celebraret, | 23.1 |
| introduci XXX nobiles virgines iussit. Inter | |
| quas erat filia ipsius, Roxane nomine, eximia | |
| corporis specie et decore habitus in barbaris | |
| raro. | 5 |
| Quae quamquam inter electas proces- | 24.1 |
| serat, omnium tamen oculos convertit in se, | |
| maxime regis minus iam cupiditatibus suis im- | |
| perantis inter obsequia fortunae, contra quam | |
| non satis cauta mortalitas est. | 5 |
| Itaque ille, qui | 25.1 |
| uxorem Darei, qui duas filias virgines, quibus | |
| forma praeter Roxanen comparari nulla po- | |
| tuerat, haud alio animo quam parentis aspexe- | |
| rat, tunc in amorem virgunculae, si regiae stirpi | 5 |
| compararetur, ignobilis ita effusus est, ut dice- | |
| ret ad stabiliendum regnum pertinere Persas et | |
| Macedones conubio iungi: hoc uno modo et | |
| pudorem victis et superbiam victoribus detrahi | |
| posse. | 10 |
| Achillem quoque, a quo genus ipse de- | 26.1 |
| duceret, cum captiva coisse. Ne inferri nefas | |
| arbitrentur, illam matrimonii iure velle iungi. | |
| Insperato gaudio laetus pater sermonem eius | 27.1 |
| excipit, et rex in medio cupiditatis ardore iussit | |
| adferri patrio more panem—hoc erat apud | |
| Macedonas sanctissimum coeuntium pignus— | |
| quem divisum gladio uterque libabat. | 5 |
| Credo | 28.1 |
| eos, qui gentis mores condiderunt, parco et | |
| parabili victu ostendere voluisse iungentibus | |
| opes, quantulo contenti esse deberent. | |
| Hoc | 29.1 |
| modo rex Asiae et Europae introductam inter | |
| convivales ludos matrimonio sibi adiunxit, e | |
| captiva geniturus, qui victoribus imperaret. | |
| Pudebat amicos super vinum et epulas soce- | 30.1 |
| rum ex deditis esse delectum, sed post Cliti cae- | |
| dem libertate sublata vultu, qui maxime servit, | |
| adsentiebantur. |