| Ceterum Indiam et inde Oceanum peti- | 8.5.1.1 |
| turus, ne quid a tergo, quod destinata impedire | |
| posset, moveretur, ex omnibus provinciis XXX | |
| milia iuniorum legi iussit et ad se armata per- | |
| duci, obsides simul habiturus et milites. | 5 |
| Cra- | 2.1 |
| terum autem ad persequendos Haustanen et | |
| Catanen, qui ab ipso defecerant, misit; quorum | |
| Haustanes captus est, Catanes in proelio occi- | |
| sus. Polypercon quoque regionem, quae Buba- | 5 |
| cene appellatur, in dicionem redegit. Itaque | |
| omnibus compositis cogitationes in bellum In- | |
| dicum vertit. | |
| Dives regio habebatur non auro | 3.1 |
| modo sed gemmis quoque margaritisque, ad | |
| luxum magis quam ad magnificentiam exculta. | |
| Periti militares auro et ebore fulgere dicebant. | 4.1 |
| Itaque, necubi vinceretur, cum ceteris praesta- | |
| ret, scutis argenteas laminas, equis frenos aureos | |
| addidit, loricas quoque alias auro, alias argento | |
| adornavit. CXX milia armatorum erant, quae | 5 |
| regem ad id bellum sequebantur. | |
| Iamque om- | 5.1 |
| nibus praeparatis <ratus>, quod olim prava mente | |
| conceperat, tunc esse maturum, quonam modo | |
| caelestes honores usurparet coepit agitare. Iovis | |
| filium non dici tantum se, sed etiam credi vole- | 5 |
| bat, tamquam perinde animis imperare posset | |
| ac linguis, | |
| iussitque more Persarum Macedonas | 6.1 |
| venerabundos ipsum salutare prosternentes hu- | |
| mi corpora. Non deerat talia concupiscenti per- | |
| niciosa adulatio, perpetuum malum regum, quo- | |
| rum opes saepius adsentatio quam hostis ever- | 5 |
| tit. | |
| Nec Macedonum haec erat culpa—nemo | 7.1 |
| enim illorum quicquam ex patrio more labare | |
| sustinuit—sed Graecorum, qui professionem | |
| honestarum artium malis corruperant moribus. | |
| Agis quidam Argivus, pessimorum carminum | 8.1 |
| post Choerilum conditor, et ex Sicilia Cleo—hic | |
| quidem non ingenii solum sed etiam nationis | |
| vitio adulator—et cetera urbium suarum pur- | |
| gamenta [quae] propinquis etiam maximorum- | 5 |
| que exercituum ducibus a rege <prae>ferebantur. | |
| Hi tum caelum illi aperiebant Herculemque et | |
| Patrem Liberum et cum Polluce Castorem novo | |
| numini cessuros esse iactabant. | |
| Igitur festo die | 9.1 |
| omni opulentia convivium exornari iubet, cui | |
| non Macedones modo et Graeci principes ami- | |
| corum, sed etiam <barbari> nobiles adhiberentur. | |
| Cum quibus cum discubuisset rex, paulisper | 5 |
| epulatus convivio egreditur. | |
| Cleo, sicut prae- | 10.1 |
| paratum erat, sermonem cum admiratione lau- | |
| dum eius instituit; merita deinde percensuit, | |
| quibus uno modo referri gratiam posse, si, quem | |
| intellegerent deum esse, confiterentur, exigua | 5 |
| turis impensa tanta beneficia pensaturi. | |
| Per- | 11.1 |
| sas quidem non pie solum sed etiam prudenter | |
| reges suos inter deos colere: maiestatem enim | |
| imperii salutis esse tutelam. Ne Herculem qui- | |
| dem et Patrem Liberum prius dicatos deos, | 5 |
| quam vicissent secum viventium invidiam: tan- | |
| tundem quoque posteros credere, quantum | |
| praesens aetas spopondisset. | |
| Quodsi ceteri | 12.1 |
| dubitent, semetipsum, cum rex inisset convi- | |
| vium, prostraturum humi corpus. Debere idem | |
| facere ceteros et in primis sapientia praeditos: | |
| ab illis enim cultus in regem exemplum esse | 5 |
| prodendum. | |
| Haud perplexe in Callisthenen | 13.1 |
| dirigebatur oratio. Gravitas viri et prompta li- | |
| bertas invisa erat regi, quasi solus Macedonas | |
| paratos ad tale obsequium moraretur. | |
| Is tum | 14.1 |
| silentio facto unum illum intuentibus ceteris | |
| "Si rex" inquit "sermoni tuo adfuisset, nul- | |
| lius profecto vox responsuri tibi desideraretur: | |
| ipse enim peteret, ne in peregrinos ritus exter- | 5 |
| nosque degenerare se cogeres neu rebus felicis- | |
| sime gestis invidiam tali adulatione contra- | |
| heres. | |
| Sed quoniam abest, ego tibi pro illo | 15.1 |
| respondeo nullum esse eundem et diuturnum et | |
| praecoquem fructum, caelestesque honores non | |
| dare te regi, sed auferre. Intervallo enim opus | |
| est, ut credatur deus, semperque hanc gratiam | 5 |
| magnis viris posteri reddunt. | |
| Ego autem seram | 16.1 |
| immortalitatem precor regi, et ut vita diuturna | |
| sit et aeterna maiestas. Hominem consequi- | |
| tur aliquando, numquam comitatur divinitas. | |
| Herculem modo et Patrem Liberum consecra- | 17.1 |
| tae immortalitatis exempla referebas. Credisne | |
| illos unius convivii decreto deos factos? Prius | |
| ab oculis mortalium amolita natura est, quam | |
| in caelum fama perveheret. | 5 |
| Scilicet ego et tu, | 18.1 |
| Cleo, deos facimus: a nobis divinitatis suae auc- | |
| toritatem accepturus est rex! Potentiam tuam | |
| experiri libet: fac aliquem regem, si deum potes | |
| facere! Facilius est caelum dare quam impe- | 5 |
| rium. | |
| Di propitii sine invidia, quae Cleo dixit, | 19.1 |
| audierint eodemque cursu, quo fluxere adhuc | |
| res, ire patiantur. Nostris moribus velint nos | |
| esse contentos. Non pudet patriae, nec desidero, | |
| ad quem modum rex mihi colendus sit, discere | 5 |
| <a victis>. | |
| Quos equidem victores esse confiteor, | 20.1 |
| si ab illis leges, quis vivamus, accipimus." | |
| Aequis auribus Callisthenes, veluti vindex pu- | |
| blicae libertatis, audiebatur. Expresserat non | |
| adsensionem modo sed etiam vocem, seniorum | 5 |
| praecipue, quibus gravis erat inveterati moris | |
| externa mutatio. | |
| Nec quicquam eorum, quae | 21.1 |
| invicem iactata erant, rex ignorabat, cum post | |
| aulaea, quae lectis obduxerat, staret. Igitur ad | |
| Agin et Cleonem misit, ut sermone finito bar- | |
| baros tantum, cum intrasset, procumbere suo | 5 |
| more paterentur, et paulo post, quasi potiora | |
| quaedam egisset, convivium repetit. | |
| Quem | 22.1 |
| venerantibus Persis Polypercon, qui cubabat | |
| super regem, unum ex iis mento contingentem | |
| humum per ludibrium coepit hortari, ut vehe- | |
| mentius id quateret ad terram, elicuitque iram | 5 |
| Alexandri, quam olim animo capere non pot- | |
| erat. | |
| Itaque rex "Tu autem" inquit "non | 23.1 |
| veneraberis me? An tibi uni digni videmur esse | |
| ludibrio?" Ille nec regem ludibrio nec se con- | |
| temptu dignum esse respondit. | |
| Tum detrac- | 24.1 |
| tum eum lecto rex praecipitat in terram et, cum | |
| is pronus corruisset, "Videsne" inquit "idem | |
| te fecisse, quod in alio paulo ante ridebas?" Et | |
| tradi eo in custodiam iusso convivium solvit. | 5 |