| Polyperconti quidem postea castigato | 8.6.1.1 |
| diu ignovit; in Callisthenen olim contumacia | |
| suspectum pervicacioris irae fuit. Cuius ex- | |
| plendae matura obvenit occasio. | |
| Mos erat, ut | 2.1 |
| supra dictum est, principibus Macedonum | |
| adultos liberos regibus tradere ad munia haud | |
| multum servilibus ministeriis abhorrentia. | |
| Ex- | 3.1 |
| cubabant servatis noctium vicibus proximi | |
| foribus eius aedis, in qua rex adquiescebat. Per | |
| hos paelices introducebantur alio aditu, quam | |
| quem armati obsidebant. | 5 |
| Idem acceptos ab | 4.1 |
| agasonibus equos, cum rex ascensurus esset, ad- | |
| movebant comitabanturque et venantem et in | |
| proeliis, omnibus artibus studiorum liberalium | |
| exculti. | 5 |
| Praecipuus honor habebatur, quod | 5.1 |
| licebat sedentibus vesci cum rege. Castigandi | |
| eos verberibus nullius potestas praeter ipsum | |
| erat. | |
| Haec cohors velut seminarium ducum | 6.1 |
| praefectorumque apud Macedonas fuit: hinc | |
| habuere posteri reges, quorum stirpi post mul- | |
| tas aetates Romani opes ademerunt. | |
| Igitur | 7.1 |
| Hermolaus, puer nobilis ex regia cohorte, cum | |
| aprum telo occupasset, quem rex ferire desti- | |
| naverat, iussu eius verberibus adfectus est. | |
| Quam ignominiam aegre ferens deflere apud | 5 |
| Sostratum coepit. | |
| Ex eadem cohorte erat So- | 8.1 |
| stratus, amore eius ardens. Qui cum laceratum | |
| corpus, in quo deperibat, intueretur, forsitan | |
| olim ob aliam quoque causam regi infestus, | |
| iuvenem sua sponte iam motum data fide ac- | 5 |
| ceptaque perpulit, ut occidendi regem consi- | |
| lium secum iniret. | |
| Nec puerili impetu rem | 9.1 |
| executi sunt: quippe sollerter legerunt, quos in | |
| societatem sceleris adsciscerent. Nicostratum, | |
| Antipatrum Asclepiodorumque et Philotan | |
| placuit adsumi; per hos adiecti sunt Anticles, | 5 |
| Elaptonius et Epimenes. | |
| Ceterum agendae rei | 10.1 |
| haud sane facilis patebat via: opus erat eadem | |
| omnis coniuratos nocte excubare, ne ab exper- | |
| tibus consilii impedirentur, forte autem alius | |
| alia nocte excubabat. | 5 |
| Itaque in permutandis | 11.1 |
| stationum vicibus ceteroque apparatu exequen- | |
| dae rei XXX et duo dies absumpti sunt. | |
| Ad- | 12.1 |
| erat nox, qua coniurati excubare debebant, mu- | |
| tua fide laeti, cuius documentum tot dies fue- | |
| rant. Neminem metus spesve mutaverat: tanta | |
| omnibus vel in regem ira vel fides inter ipsos | 5 |
| fuit. | |
| Stabant igitur ad fores aedis eius, in qua | 13.1 |
| rex vescebatur, ut convivio egressum in cubi- | |
| culum deducerent. | |
| Sed fortuna ipsius simul- | 14.1 |
| que epulantium comitas provexit omnes ad lar- | |
| gius vinum; ludi etiam convivales extraxere | |
| tempus, nunc laetantibus coniuratis, quod sopi- | |
| tum adgressuri essent, nunc sollicitis, ne in | 5 |
| lucem convivium extraheret. | |
| Quippe alios in | 15.1 |
| stationem oportebat prima luce succedere ipso- | |
| rum post septimum diem reditura vice, nec spe- | |
| rare poterant in illud tempus omnibus dura- | |
| turam fidem. | 5 |
| Ceterum cum iam lux adpeteret, | 16.1 |
| et convivium solvitur et coniurati exceperunt | |
| regem, laeti occasionem exequendi sceleris ad- | |
| motam, cum mulier attonitae, ut creditum est, | |
| mentis conversari in regia solita, quia instinctu | 5 |
| videbatur futura praedicere, non occurrit modo | |
| abeunti, sed etiam semet obiecit vultuque et | |
| oculis motum praeferens animi, ut rediret in | |
| convivium, monuit. | |
| Et ille per ludum bene | 17.1 |
| deos suadere respondit revocatisque amicis in | |
| horam diei ferme secundam convivii tempus | |
| extraxit. | |
| Iam alii ex cohorte in stationem suc- | 18.1 |
| cesserant ante cubiculi fores excubituri, adhuc | |
| tamen coniurati stabant vice officii sui expleta: | |
| adeo pertinax spes est, quam humanae mentes | |
| devoraverunt. | 5 |
| Rex benignius quam alias adlo- | 19.1 |
| cutus discedere eos ad curanda corpora, quon- | |
| iam tota nocte perstitissent, iubet. Data singu- | |
| lis L sestertia conlaudatique, quod etiam aliis | |
| tradita vice tamen excubare perseverassent. | 5 |
| Illi tanta spe destituti domos abeunt. Et ceteri | 20.1 |
| quidem expectabant stationis suae noctem; Epi- | |
| menes sive comitate regis, qua ipsum inter con- | |
| iuratos exceperat, repente mutatus, sive quia | |
| coeptis deos obstare credebat, fratri suo Eury- | 5 |
| locho, quem antea expertem esse consilii volu- | |
| erat, quid pararetur, aperit. | |
| Omnibus Philotae | 21.1 |
| supplicium in oculis erat. Itaque protinus inicit | |
| fratri manum et in regiam pervenit excitatisque | |
| custodibus corporis ad salutem regis pertinere, | |
| quae adferret, adfirmat. | 5 |
| Et tempus, quo vene- | 22.1 |
| rant, et vultus haud sane securi animi index et | |
| maestitia e duobus alterius Ptolomaeum ac | |
| Leonnatum excubantes ad cubiculi limen exci- | |
| taverunt. Itaque apertis foribus et lumine inlato | 5 |
| sopitum mero ac somno excitant regem. Ille | |
| paulatim mente collecta, quid adferrent, inter- | |
| rogat. | |
| Nec cunctatus Eurylochus non ex toto | 23.1 |
| domum suam aversari deos dixit, quia frater | |
| ipsius, quamquam impium facinus ausus foret, | |
| tamen et paenitentiam eius ageret et per se | |
| potissimum profiteretur indicium. In eam ipsam | 5 |
| noctem, quae decederet, insidias comparatas | |
| fuisse; auctores scelesti consilii esse, quos mini- | |
| me crederet rex. | |
| Tum Epimenes cuncta ordine | 24.1 |
| consciorumque nomina exponit. Callisthenen | |
| non ut participem facinoris nominatum esse | |
| constabat, sed solitum puerorum sermonibus | |
| vituperantium criminantiumque regem faciles | 5 |
| aures praebere. | |
| Quidam adiciunt, cum Her- | 25.1 |
| molaus apud eum quoque verberatum se a rege | |
| quereretur, dixisse Callisthenen meminisse de- | |
| bere eos iam viros esse; idque ad consolandam | |
| patientiam verberum an ad incitandum iuve- | 5 |
| num dolorem dictum esset, in ambiguo fuisse. | |
| Rex animi corporisque sopore discusso, cum | 26.1 |
| tanti periculi, quo evaserat, imago oculis ober- | |
| raret, Eurylochum L talentis et cuiusdam Tiri- | |
| datis opulentis bonis protinus donat fratrem- | |
| que, antequam pro salute eius precaretur, resti- | 5 |
| tuit. | |
| Sceleris autem auctores, interque eos Cal- | 27.1 |
| listhenen, vinctos adservari iubet. Quibus in | |
| regiam adductis toto die et nocte proxima mero | |
| ac vigiliis gravis adquievit. | |
| Postero autem fre- | 28.1 |
| quens consilium adhibuit, cui patres propinqui- | |
| que eorum, de quibus agebatur, intererant, ne | |
| de sua quidem salute securi: quippe Macedonum | |
| more perire debebant omnium devotis capiti- | 5 |
| bus, qui sanguine contigissent reos. | |
| Rex intro- | 29.1 |
| duci coniuratos praeter Callisthenen iussit, at- | |
| que, quae agitaverant, sine cunctatione confessi | |
| sunt. | |
| Increpantibus deinde universis eos ipse | 30.1 |
| rex, quo suo merito tantum in semet cogitassent | |
| facinus, interrogat. |