Stupentibus ceteris Hermolaus "Nos 8.7.1.1
vero," inquit "quoniam, quasi nescias, quaeris,
occidendi te consilium inîmus, quia non ut in-
genuis imperare coepisti, sed quasi in mancipia
dominaris." 5
Primus ex omnibus pater ipsius 2.1
Sopolis parricidam etiam parentis sui clamitans
esse consurgit et ad os manu obiecta scelere et
malis insanientem ultra negat audiendum.
Rex 3.1
inhibito patre dicere Hermolaum iubet, quae ex
magistro didicisset Callisthene. Et Hermolaus
"Utor" inquit "beneficio tuo et dico, quae
nostris malis didici. 5
Quota pars Macedonum 4.1
saevitiae tuae superest? quotus quidem non e
vilissimo sanguine? Attalus et Philotas et Par-
menio et Lyncestes Alexander et Clitus, quan-
tum ad hostes pertinet, vivunt, stant in acie, te 5
clipeis suis protegunt et pro gloria tua, pro vic-
toria vulnera excipiunt. Quibus tu egregiam
gratiam rettulisti.
Alius mensam tuam san- 5.1
guine suo adspersit, alius ne simplici quidem
morte defunctus est; duces exercituum tuorum
in eculeum impositi Persis, quos vicerant, fuere
spectaculo. Parmenio indicta causa trucidatus 5
est, per quem Attalum occideras.
Invicem enim 6.1
miserorum uteris manibus ad expetenda sup-
plicia et, quos paulo ante ministros caedis ha-
buisti, subito ab aliis iubes trucidari."
Obstre- 7.1
punt subinde cuncti Hermolao, pater supremum
strinxerat ferrum, percussurus haud dubie, ni
inhibitus esset a rege: quippe Hermolaum dicere
iussit petîtque, ut causas supplicii augentem pa- 5
tienter audirent.
Aegre ergo coercitis rursus 8.1
Hermolaus "Quam liberaliter" inquit "pueris
rudibus ad dicendum agere permittis! At Cal-
listhenis vox carcere inclusa est, quia solus
potest dicere. 5
Cur enim non producitur, cum 9.1
etiam confessi audiuntur? Nempe quia liberam
vocem innocentis audire metuis ac ne vultum
quidem pateris.
Atqui nihil eum fecisse con- 10.1
tendo. Sunt hic, qui mecum rem pulcherrimam
cogitaverunt: nemo est, qui conscium fuisse
nobis Callisthenen dicat, cum morti olim de-
stinatus sit a iustissimo et patientissimo rege. 5
Haec ergo sunt Macedonum praemia, quorum 11.1
ut supervacuo et sordido abuteris sanguine!
At tibi XXX milia mulorum captivum aurum
vehunt, cum milites nihil domum praeter gra-
tuitas cicatrices relaturi sint. Quae tamen om- 5
nia tolerare potuimus, antequam nos barbaris
dederes et novo more victores sub iugum mit-
teres.
Persarum te vestis et disciplina delectat, 12.1
patrios mores exosus es. Persarum ergo, non
Macedonum regem occidere voluimus et te
transfugam belli iure persequimur.
Tu Mace- 13.1
donas voluisti genua tibi ponere venerarique te
ut deum; tu Philippum patrem aversaris et, si
quis deorum ante Iovem haberetur, fastidires
etiam Iovem. 5
Miraris, si liberi homines super- 14.1
biam tuam ferre non possumus? Quid speramus
ex te, quibus aut insontibus moriendum est aut,
quod tristius morte est, in servitute vivendum?
Tu quidem, si emendari potes, multum mihi 15.1
debes. Ex me enim scire coepisti, quid ingenui
homines ferre non possint. De cetero parce:
quorum orbas senectutem, suppliciis ne onera-
veris. Nos iube duci, ut, quod ex tua morte 5
petieramus, consequamur ex nostra." Haec
Hermolaus.