At rex "Quam falsa sint," inquit
|
8.8.1.1
|
"quae iste tradita a magistro suo dixit, patien-
|
|
tia mea ostendit.
|
|
Confessum enim ultimum
|
2.1
|
facinus tamen non solum ipse <audivi, sed ut vos>
|
|
audiretis expressi, non imprudens, cum permi-
|
|
sissem latroni huic dicere, usurum eum rabie,
|
|
qua compulsus est, ut me, quem parentis loco
|
5
|
colere deberet, vellet occidere.
|
|
Nuper cum pro-
|
3.1
|
cacius se in venatione gessisset, more patrio et
|
|
ab antiquissimis Macedoniae regum usurpato
|
|
castigari eum iussi. Hoc et oportet fieri et ferunt
|
|
a tutoribus pupilli, a maritis uxores; servis quo-
|
5
|
que pueros huius aetatis verberare concedimus.
|
|
Haec est saevitia in ipsum mea, quam impia
|
4.1
|
caede voluit ulcisci. Nam in ceteros, qui mihi
|
|
permittunt uti ingenio meo, quam mitis sim
|
|
non ignoratis: commemorare supervacuum est.
|
|
Hermolao parricidarum supplicia non probari,
|
5.1
|
cum eadem ipse meruerit, minime hercule ad-
|
|
miror. Nam cum Parmenionem et Philotan lau-
|
|
dat, suae servit causae.
|
|
Lyncestem vero Alex-
|
6.1
|
andrum bis insidiatum capiti meo liberavi, a
|
|
duobus indicibus rursus convictum per trien-
|
|
nium tamen distuli, donec vos postularetis, ut
|
|
tandem debito supplicio scelus lueret.
|
5
|
Attalum,
|
7.1
|
antequam rex essem, hostem meo capiti fuisse
|
|
meministis. Clitus utinam non coegisset me sibi
|
|
irasci! cuius temerariam linguam probra dicen-
|
|
tis mihi et vobis diutius tuli, quam ille eadem
|
5
|
me dicentem tulisset.
|
|
Regum ducumque cle-
|
8.1
|
mentia non in ipsorum modo sed etiam in illo-
|
|
rum, qui parent, ingeniis sita est. Obsequio
|
|
mitigantur imperia; ubi vero reverentia excessit
|
|
animis et summa imis confundi videmus, vi
|
5
|
opus est, ut vim repellamus.
|
|
Sed quid ego mirer
|
9.1
|
istum crudelitatem mihi obiecisse, qui avari-
|
|
tiam exprobrare ausus sit? Nolo singulos ves-
|
|
trum excitare, ne invisam mihi liberalitatem
|
|
meam faciam, si pudori vestro gravem fecero.
|
5
|
Totum exercitum adspicite: qui paulo ante nihil
|
|
praeter arma habebat, nunc argenteis cubat lec-
|
|
tis; mensas auro onerant, servorum greges du-
|
|
cunt, spolia de hostibus sustinere non possunt.
|
|
At enim Persae, quos vicimus, in magno ho-
|
10.1
|
nore sunt apud me! <Id> quidem moderationis
|
|
meae certissimum indicium est, quod ne victis
|
|
quidem superbe impero. Veni enim in Asiam,
|
|
non ut funditus everterem gentes nec ut dimidia
|
5
|
parte terrarum solitudinem facerem, sed ut illos,
|
|
quos bello subegissem, victoriae meae non pae-
|
|
niteret.
|
|
Itaque militant vobiscum, pro imperio
|
11.1
|
vestro sanguinem fundunt, qui superbe habiti
|
|
rebellassent. Non est diuturna possessio, in
|
|
quam gladio inducimur; beneficiorum gratia
|
|
sempiterna est.
|
5
|
Si habere Asiam, non transire
|
12.1
|
volumus, cum his communicanda est nostra cle-
|
|
mentia: horum fides stabile et aeternum faciet
|
|
imperium. Et sane plus habemus quam capimus.
|
|
Insatiabilis autem avaritiae est adhuc implere
|
5
|
velle, quod iam circumfluit.
|
|
Verumtamen
|
13.1
|
eorum <mores> in Macedonas transfundo! In mul-
|
|
tis enim gentibus esse video, quae non erubes-
|
|
camus imitari; nec aliter tantum imperium apte
|
|
regi potest, quam ut quaedam et tradamus illis
|
5
|
et ab isdem discamus.
|
|
Illud paene dignum risu
|
14.1
|
fuit, quod Hermolaus postulabat a me, ut aver-
|
|
sarer Iovem, cuius oraculo adgnoscor.
|
|
An
|
15.1
|
etiam, quid di respondeant, in mea potestate
|
|
est? Obtulit nomen filii mihi: recipere ipsis
|
|
rebus, quas agimus, haud alienum fuit. Utinam
|
|
Indi quoque deum esse me credant! Fama enim
|
5
|
bella constant, et saepe etiam, quod falso cre-
|
|
ditum est, veri vicem obtinuit.
|
|
An me luxu-
|
16.1
|
riae indulgentem putatis arma vestra auro ar-
|
|
gentoque adornasse? Adsuetis nihil vilius hac
|
|
videre materia volui ostendere Macedonas in-
|
|
victos ceteris ne auro quidem vinci.
|
5
|
Oculos
|
17.1
|
ergo primum eorum sordida omnia et humilia
|
|
expectantium capiam et docebo nos non auri
|
|
aut argenti cupidos, sed orbem terrarum subac-
|
|
turos venire. Quam gloriam tu, parricida, inter-
|
5
|
cipere voluisti et Macedonas rege adempto de-
|
|
victis gentibus dedere.
|
|
At nunc mones me, ut
|
18.1
|
vestris parentibus parcam! Non oportebat qui-
|
|
dem vos scire, quid de his statuissem, quo tris-
|
|
tiores periretis, si qua vobis parentum memoria
|
|
et cura est; sed olim istum morem occidendi
|
5
|
cum scelestis insontes propinquos parentesque
|
|
solvi et profiteor in eodem honore futuros
|
|
omnes eos, in quo fuerunt.
|
|
Nam tuum Cal-
|
19.1
|
listhenen, cui uni vir videris, quia latro es, scio,
|
|
cur produci velis: ut coram his probra, quae in
|
|
me modo iecisti, modo audisti, illius quoque ore
|
|
referantur. Quem, si Macedo esset, tecum intro-
|
5
|
duxissem, dignissimum te discipulo magistrum;
|
|
nunc Olynthio non idem iuris est."
|
|
Post haec
|
20.1
|
consilium dimisit tradique damnatos homini-
|
|
bus, qui ex eadem cohorte erant, iussit. Illi, ut
|
|
fidem suam saevitia regi adprobarent, excru-
|
|
ciatos necaverunt.
|
5
|
Callisthenes quoque tortus
|
21.1
|
interiit, initi consilii in caput regis innoxius, sed
|
|
haudquaquam aulae et adsentantium accommo-
|
|
datus ingenio.
|
|
Itaque nullius caedes maiorem
|
22.1
|
apud Graecos Alexandro excitavit invidiam,
|
|
quod praeditum optimis moribus artibusque, a
|
|
quo revocatus ad vitam erat, cum interfecto
|
|
Clito mori perseveraret, non tantum occiderit,
|
5
|
sed etiam torserit indicta quidem causa.
|
|
Quam
|
23.1
|
crudelitatem sera paenitentia consecuta est.
|
|