| Sed ne otium serendis rumoribus natum | 8.9.1.1 |
| aleret, in Indiam movit, semper bello quam post | |
| victoriam clarior. | |
| India tota ferme spectat | 2.1 |
| orientem, minus in latitudinem quam recta | |
| regione spatiosa. | |
| Quae austrum accipiunt, in | 3.1 |
| altius terrae fastigium excedunt; plana sunt | |
| cetera multisque inclitis amnibus Caucaso mon- | |
| te ortis placidum per campos iter praebent. | |
| In- | 4.1 |
| dus gelidior est quam ceteri; aquas vehit a colore | |
| maris haud multum abhorrentes. | |
| Ganges, om- | 5.1 |
| nium ab Oriente fluvius eximius, a meridiana re- | |
| gione decurrit et magnorum montium iuga recto | |
| alveo stringit; inde eum obiectae rupes inclinant | |
| ad orientem. | 5 |
| Uterque Rubro mari accipitur. In- | 6.1 |
| dus ripas multasque arbores cum magna soli par- | |
| te exorbet, saxis quoque impeditus, quis crebro | |
| reverberatur; | |
| ubi mollius solum repperit, stag- | 7.1 |
| nat insulasque molitur. Acesines eum auget. | |
| Ganges * decursurum in mare intercipit, mag- | 8.1 |
| noque motu amnis uterque conliditur: quippe | |
| Ganges asperum os influenti obicit, nec reper- | |
| cussae aquae cedunt. | |
| Diardines minus celeber | 9.1 |
| auditu est, quia per ultima Indiae currit; cete- | |
| rum non crocodillos modo, uti Nilus, sed etiam | |
| delphinos ignotasque aliis gentibus beluas alit. | |
| Ethymantus crebris flexibus subinde curvatus | 10.1 |
| ab accolis rigantibus carpitur; ea causa est, cur | |
| tenues reliquias iam sine nomine in mare emit- | |
| tat. | |
| Multis praeter hos amnibus tota regio | 11.1 |
| dividitur, sed ignobiles, quia non adeuntur, | |
| fluunt. | |
| Ceterum quae propiora sunt mari, | 12.1 |
| aquilone maxime deuruntur; is cohibitus iugis | |
| montium ad interiora non penetrat, ita alendis | |
| frugibus mitia. | |
| Sed adeo in illa plaga mundus | 13.1 |
| statas temporum vices mutat, ut, cum alia fer- | |
| vore solis exaestuant, Indiam nives obruant, | |
| rursusque, ubi cetera rigent, illic intolerandus | |
| aestus existat. Nec, cur ibi se natura <verterit, | 5 |
| cernitur> causa. | |
| Mare certe, quo adluitur, ne | 14.1 |
| colore quidem abhorret a ceteris: ab Erythro | |
| rege inditum est nomen, propter quod ignari | |
| rubere aquas credunt. | |
| Terra lini ferax; inde | 15.1 |
| plerisque sunt vestes. Libri arborum teneri haud | |
| secus quam chartae litterarum notas capiunt. | |
| Aves ad imitandum humanae vocis sonum | 16.1 |
| dociles sunt, animalia invisitata ceteris gentibus | |
| nisi invecta. Eadem terra rhinocerotas alit, non | |
| generat. | |
| Elephantorum maior est vis quam | 17.1 |
| quos in Africa domitant, et viribus magnitudo | |
| respondet. | |
| Aurum flumina vehunt, quae leni | 18.1 |
| modicoque lapsu segnes aquas ducunt. | |
| Gem- | 19.1 |
| mas margaritasque mare litoribus infundit, ne- | |
| que alia illis maior opulentiae causa est, utique | |
| postquam vitiorum commercium vulgavere in | |
| exteras gentes: quippe aestimantur purgamenta | 5 |
| exaestuantis freti pretio, quod libido constituit. | |
| Ingenia hominum, sicut ubique, apud illos | 20.1 |
| locorum quoque situs format. | |
| Corpora usque | 21.1 |
| pedes carbaso velant; soleis pedes, capita linteis | |
| vinciunt; lapilli ex auribus pendent; bracchia | |
| quoque et lacertos auro colunt, quibus inter | |
| populares aut nobilitas aut opes eminent. | 5 |
| Ca- | 22.1 |
| pillum pectunt saepius quam tondent, mentum | |
| semper intonsum est, reliquam oris cutem ad | |
| speciem levitatis exaequant. | |
| Regum tamen | 23.1 |
| luxuria, quam ipsi magnificentiam appellant, | |
| super omnium gentium vitia. Cum rex semet in | |
| publico conspici patitur, turibula argentea mi- | |
| nistri ferunt totumque iter, per quod ferri desti- | 5 |
| navit, odoribus complent. | |
| Aurea lectica mar- | 24.1 |
| garitis circumpendentibus recubat; distincta | |
| sunt auro et purpura carbasa, quae indutus est; | |
| lecticam sequuntur armati corporisque custodes, | |
| inter quos * * * ramis aves pendent, quas cantu | 25.1 |
| seriis rebus obstrepere docuerunt. | |
| Regia aura- | 26.1 |
| tas columnas habet: totas eas vitis auro caelata | |
| percurrit, aviumque, quarum visu maxime gau- | |
| dent, argenteae effigies opera distinguunt. | |
| Re- | 27.1 |
| gia adeuntibus patet, cum capillum pectit atque | |
| ornat: tunc responsa legationibus, tunc iura | |
| popularibus reddit. Demptis soleis odoribus in- | |
| linuntur pedes. | 5 |
| Venatus maximus labor est in- | 28.1 |
| clusa vivario animalia inter vota cantusque | |
| paelicum figere. Binum cubitorum sagittae sunt, | |
| quas emittunt maiore nisu quam effectu: quippe | |
| telum, cuius in levitate vis omnis est, inhabili | 5 |
| pondere oneratur. | |
| Breviora itinera equo con- | 29.1 |
| ficit; longior ubi expeditio est, elephanti vehunt | |
| currum, et tantarum beluarum corpora tota | |
| contegunt auro. Ac ne quid perditis moribus | |
| desit, lecticis aureis paelicum longus ordo se- | 5 |
| quitur; separatum a reginae ordine agmen est | |
| aequatque luxuriam. | |
| Feminae epulas parant; | 30.1 |
| ab isdem vinum ministratur, cuius omnibus In- | |
| dis largus est usus. Regem mero somnoque sopi- | |
| tum in cubiculum paelices referunt patrio car- | |
| mine noctium invocantes deos. | 5 |
| Quis credat | 31.1 |
| inter haec vitia curam esse sapientiae? Unum | |
| agreste et horridum genus est, quod sapientes | |
| vocant. | |
| Apud hos occupare fati diem pul- | 32.1 |
| chrum, et vivos se cremari iubent, quibus aut | |
| segnis aetas aut incommoda valetudo est. Ex- | |
| pectatam mortem pro dedecore vitae habent, | |
| nec ullus corporibus, quae senectus solvit, honos | 5 |
| redditur: inquinari putant ignem, nisi qui spi- | |
| rantes recipit. | |
| Illi, qui in urbibus publicis | 33.1 |
| moribus degunt, siderum motus scite spectare | |
| dicuntur et futura praedicere. Nec quemquam | |
| admovere leti diem credunt, cui expectare in- | |
| territo liceat. | 5 |
| Deos putant, quicquid colere | 34.1 |
| coeperunt, arbores maxime, quas violare capital | |
| est. | |
| Menses in quinos denos discripserunt dies, | 35.1 |
| anni plena spatia servantur. | |
| Lunae cursu | 36.1 |
| notant tempora, non, ut plerique, cum orbem | |
| sidus implevit, sed cum se curvare coepit in | |
| cornua, et idcirco breviores habent menses, | |
| quia spatium eorum ad hunc lunae modum diri- | 5 |
| gunt. | |
| Multa et alia traduntur, quibus morari | 37.1 |
| ordinem rerum haud sane operae videbatur. |