| Igitur Alexandro finis Indiae ingresso | 8.10.1.1 |
| gentium suarum reguli occurrerunt imperata | |
| facturi, illum tertium Iove genitum ad ipsos | |
| pervenisse memorantes: Patrem Liberum atque | |
| Herculem fama cognitos esse, ipsum coram | 5 |
| adesse cernique. | |
| Rex benigne exceptos sequi | 2.1 |
| iussit, isdem itinerum ducibus usurus. Ceterum | |
| cum amplius nemo occurreret, Hephaestionem | |
| et Perdiccan cum copiarum parte praemisit ad | |
| subigendos, qui aversarentur imperium, iussit- | 5 |
| que ad flumen Indum procedere et navigia | |
| facere, quis in ulteriora transportari posset | |
| exercitus. | |
| Illi, quia plura flumina superanda | 3.1 |
| erant, sic iunxere naves, ut solutae plaustris vehi | |
| possent rursusque coniungi. | |
| Ipse Cratero cum | 4.1 |
| phalange iusso sequi equitatum ac levem arma- | |
| turam eduxit eosque, qui occurrerunt, levi proe- | |
| lio in urbem proximam compulit. | |
| Iam super- | 5.1 |
| venerat Craterus. Itaque, ut principio terrorem | |
| incuteret genti nondum arma Macedonum ex- | |
| pertae, praecipit, ne cui parceretur munimentis | |
| urbis, quam obsidebat, incensis. | 5 |
| Ceterum, dum | 6.1 |
| obequitabat moenibus, sagitta ictus. Cepit ta- | |
| men oppidum, et omnibus incolis eius trucidatis | |
| etiam in tecta saevitum est. | |
| Inde domita ignobili gente ad Nysam urbem | 7.1 |
| pervenit. Forte castris ante ipsa moenia in sil- | |
| vestri loco positis nocturnum frigus vehemen- | |
| tius quam alias horrore corpora adfecit, oppor- | |
| tunumque remedium ignis oblatum est: | 5 |
| caesis | 8.1 |
| quippe silvis flammam excitaverunt. Quae | |
| lignis alita oppidanorum sepulcra comprendit. | |
| Vetusta cedro erant facta conceptumque ignem | |
| late fudere, donec omnia solo aequata sunt. | 5 |
| Et | 9.1 |
| ex urbe primum canum latratus, deinde etiam | |
| hominum fremitus auditus est. Tunc et oppidani | |
| hostem et Macedones ad urbem ipsos venisse | |
| cognoscunt. | 5 |
| Iamque rex eduxerat copias et | 10.1 |
| moenia obsidebat, cum hostium, qui discrimen | |
| temptaverant, obruti telis sunt. Aliis ergo dedi- | |
| tionem, aliis pugnam experiri placebat. Quorum | |
| dubitatione comperta circumsederi tantum eos | 5 |
| et abstineri caedibus iussit; tandemque obsi- | |
| dionis malis fatigati dedidere se. | |
| A Libero | 11.1 |
| Patre conditos se esse dicebant, et vera haec | |
| origo erat. | |
| Sita est <urbs> sub radicibus montis, | 12.1 |
| quem Meron incolae appellant; inde Graeci | |
| mentiendi traxere licentiam Iovis femine Libe- | |
| rum Patrem esse celatum. | |
| Rex situ montis | 13.1 |
| cognito ex incolis cum toto exercitu praemissis | |
| commeatibus verticem eius ascendit. Multa | |
| hedera vitisque toto gignitur monte; multae | |
| perennes aquae manant. | 5 |
| Pomorum quoque | 14.1 |
| varii salubresque suci sunt sua sponte fortui- | |
| torum seminum fruges humo nutriente. Lauri | |
| baccarisque [et] multa in illis rupibus agrestis | |
| est silva. | 5 |
| Credo equidem non divino instinctu | 15.1 |
| sed lascivia esse provectos, ut passim hederae | |
| ac vitium folia decerperent redimitique fronde | |
| toto nemore similes bacchantibus vagarentur. | |
| Vocibus ergo tot milium praesidem nemoris | 16.1 |
| eius deum adorantium iuga montis collesque | |
| resonabant, cum orta licentia a paucis, ut fere | |
| fit, in omnes se repente vulgasset. | |
| Quippe | 17.1 |
| velut in media pace per herbas adgestamque | |
| frondem prostravere corpora. Et rex fortuitam | |
| laetitiam non aversatus large ad epulas omnibus | |
| praebitis per X dies Libero Patri operatum | 5 |
| habuit exercitum. | |
| Quis neget eximiam quoque | 18.1 |
| gloriam saepius fortunae quam virtutis esse | |
| beneficium? Quippe ne epulantes quidem et | |
| sopitos mero adgredi ausus est hostis, haud secus | |
| bacchantium ululantiumque fremitu perterri- | 5 |
| tus, quam si proeliantium clamor esset auditus. | |
| Eadem felicitas ab Oceano revertentes temulen- | |
| tos comissantesque inter ora hostium texit. | |
| Hinc ad regionem, quae Daedala vocatur, | 19.1 |
| perventum est. Deseruerant incolae sedes et in | |
| avios silvestresque montes confugerant. Ergo | |
| Acadira transit aeque usta et destituta incolen- | |
| tium fuga. | 5 |
| Itaque rationem belli necessitas | 20.1 |
| mutavit: divisis enim copiis pluribus simul locis | |
| arma ostendit, oppressique, ubi non expectave- | |
| rant hostem, omni clade perdomiti sunt. | |
| Pto- | 21.1 |
| lomaeus plurimas urbes, Alexander maximas | |
| cepit; rursusque, quas distribuerat, copias iun- | |
| xit. | |
| Superato deinde Choaspe amne Coenon | 22.1 |
| in obsidione urbis opulentae—Beira incolae vo- | |
| cant—reliquit, ipse ad Mazagas venit. Nuper | |
| Assacano, cuius regnum fuerat, demortuo re- | |
| gioni urbique praeerat mater eius Cleophis. | 5 |
| XXXVIII milia peditum tuebantur urbem | 23.1 |
| non situ solum sed etiam opere munitam. Nam | |
| qua spectat orientem, cingitur amne torrenti, | |
| qui praeruptis utrimque ripis aditum ad urbem | |
| impedit. | 5 |
| Ab occidente et a meridie velut de | 24.1 |
| industria rupes praealtas obmolita natura est, | |
| infra quas cavernae et voragines longa vetus- | |
| tate in altum cavatae iacent, quaque desinunt, | |
| fossa ingentis operis obiecta est. | 5 |
| XXXV sta- | 25.1 |
| dium murus urbem complectitur, cuius ima | |
| saxo, superiora crudo latere sunt structa. Lateri | |
| vinculum lapides sunt, quos interposuere, ut | |
| duriori materiae fragilis incumberet, simulque | 5 |
| terra humore diluta. | |
| Ne tamen universa con- | 26.1 |
| sideret, impositae erant trabes validae, quibus | |
| iniecta tabulata muros et tegebant et pervios | |
| fecerant. | |
| Haec munimenta contemplantem | 27.1 |
| Alexandrum consiliique incertum, quia nec | |
| cavernas nisi aggere poterat implere nec tor- | |
| menta aliter muris admovere, quidam e muro | |
| sagitta percussit. | 5 |
| [Tum] Forte in suram inci- | 28.1 |
| dit telum; cuius spiculo evolso admoveri equum | |
| iussit, quo vectus ne obligato quidem vulnere | |
| haud segnius destinata exequebatur. | |
| Ceterum | 29.1 |
| cum crus saucium penderet et cruore siccato | |
| frigescens vulnus adgravaret dolorem, dixisse | |
| fertur se quidem Iovis filium dici, sed corporis | |
| aegri vitia sentire. | 5 |
| Non tamen ante se recepit | 30.1 |
| in castra, quam cuncta perspexit et, quae fieri | |
| vellet, edixit. Ergo, sicut imperatum erat, alii | |
| extra urbem tecta demoliebantur ingentemque | |
| vim materiae faciendo aggeri detrahebant, alii | 5 |
| magnarum arborum stipites [cumulis] ac moles | |
| saxorum in cavernas deiciebant. | |
| Iamque agger | 31.1 |
| aequaverat summae fastigium terrae. Itaque | |
| turres erigebantur, quae opera ingenti militum | |
| ardore intra nonum diem absoluta sunt. Ad ea | |
| visenda rex nondum obducta vulneri cicatrice | 5 |
| processit laudatisque militibus admoveri machi- | |
| nas iussit, e quibus ingens vis telorum in pro- | |
| pugnatores effusa est. | |
| Praecipue rudes talium | 32.1 |
| operum terrebant mobiles turres, tantasque mo- | |
| les nulla ope, quae cerneretur, adiutas deorum | |
| numine agi credebant; pila quoque muralia et | |
| excussas tormentis praegraves hastas negabant | 5 |
| convenire mortalibus. | |
| Itaque desperata urbis | 33.1 |
| tutela concessere in arcem. Inde, quia nihil ob- | |
| sessis praeter deditionem patebat, legati ad | |
| regem descenderunt veniam petituri. | |
| Qua im- | 34.1 |
| petrata regina venit cum magno nobilium femi- | |
| narum grege aureis pateris vina libantium. | |
| Ip- | 35.1 |
| sa genibus regis parvo filio admoto non veniam | |
| modo sed etiam pristinae fortunae impetravit | |
| decus: quippe appellata regina est. Et credidere | |
| quidam plus formae quam miserationi datum. | 5 |
| Puero quoque certe postea ex ea utcumque | 36.1 |
| genito Alexandro fuit nomen. |