| Hinc Polypercon ad urbem Noram cum | 8.11.1.1 |
| exercitu missus inconditos oppidanos proelio | |
| vicit: intra munimenta compulsos secutus ur- | |
| bem in dicionem redegit. | |
| Multa ignobilia op- | 2.1 |
| pida deserta a suis venere in regis potestatem. | |
| Quorum incolae armati petram Aornin nomine | |
| occupaverunt. Hanc ab Hercule frustra obses- | |
| sam esse terraeque motu coactum absistere fama | 5 |
| vulgaverat. | |
| Inopem consilii Alexandrum, quia | 3.1 |
| undique praeceps et abrupta rupes erat, senior | |
| quidam peritus locorum cum duobus filiis adiit, | |
| si pretium operae esset, aditum se monstraturum | |
| esse promittens. | 5 |
| LXXX talenta constituit da- | 4.1 |
| turum Alexander et altero ex iuvenibus obside | |
| retento ipsum ad exequenda, quae obtulerat, | |
| dimisit. | |
| Leviter armatis dux datus est Mulli- | 5.1 |
| nus, scriba regis; hos enim circuitu, quo fallerent | |
| hostem, in summum iugum placebat evadere. | |
| Petra non, ut pleraeque, modicis ac mollibus | 6.1 |
| clivis in sublime fastigium crescit, sed in metae | |
| maxime modum erecta est, cuius ima spatiosiora | |
| sunt, altiora in artius coeunt, summa in acutum | |
| cacumen exurgunt. | 5 |
| Radices eius Indus amnis | 7.1 |
| subit, praealtus, utrimque asperis ripis; ab altera | |
| parte voragines eluviesque praeruptae sunt. Nec | |
| alia expugnandi patebat via, quam ut repleren- | |
| tur. | 5 |
| Ad manum silva erat, quam rex ita caedi | 8.1 |
| iussit, ut nudi stipites iacerentur; quippe rami | |
| fronde vestiti impedissent ferentes. Ipse primus | |
| truncam arborem iecit, clamorque exercitus | |
| [se], index alacritatis, secutus est nullo detrec- | 5 |
| tante munus, quod rex occupavisset. | |
| Intra sep- | 9.1 |
| timum diem cavernas expleverant, cum rex | |
| sagittarios et Agrianos iubet per ardua eniti. | |
| Iuvenesque promptissimos ex sua cohorte XXX | |
| delegit; | 5 |
| duces his dati sunt Charus et Alexan- | 10.1 |
| der, quem rex nominis, quod sibi cum eo com- | |
| mune esset, admonuit. Ac primo, quia tam | |
| manifestum periculum erat, ipsum regem dis- | |
| crimen subire non placuit; | 5 |
| sed ut signum tuba | 11.1 |
| datum est, vir audaciae promptae conversus ad | |
| corporis custodes sequi se iubet primusque in- | |
| vadit in rupem. Nec deinde quisquam Mace- | |
| donum substitit, relictisque stationibus sua | 5 |
| sponte regem sequebantur. | |
| Multorum misera- | 12.1 |
| bilis fuit casus, quos ex praerupta rupe lapsos | |
| amnis praeterfluens hausit, triste spectaculum | |
| etiam non periclitantibus; cum vero alieno exi- | |
| tio, quid ipsis timendum foret, admonerentur, | 5 |
| in metum misericordia versa non extinctos sed | |
| semet ipsos deflebant. | |
| Et iam eo perventum | 13.1 |
| erat, unde sine pernicie nisi victores redire non | |
| possent, ingentia saxa in subeuntes provolven- | |
| tibus barbaris, quis perculsi instabili et lubrico | |
| gradu praecipites reccidebant. | 5 |
| Evaserant ta- | 14.1 |
| men Alexander et Charus, quos cum XXX | |
| delectis praemiserat rex, et iam pugnare com- | |
| minus coeperant; sed cum superne tela barbari | |
| ingererent, saepius ipsi feriebantur quam vul- | 5 |
| nerabant. | |
| Ergo Alexander et nominis sui et | 15.1 |
| promissi memor, dum acrius quam cautius dimi- | |
| cat, confossus undique obruitur. | |
| Quem ut | 16.1 |
| Charus iacentem conspexit, ruere in hostem | |
| omnium praeter ultionem immemor coepit mul- | |
| tosque hasta, quosdam gladio interemit. Sed | |
| cum tot unum incesserent manus, super amici | 5 |
| corpus procubuit exanimis. | |
| Haud secus quam | 17.1 |
| par erat promptissimorum iuvenum ceterorum- | |
| que militum interitu commotus rex signum | |
| receptui dedit. | |
| Saluti fuit, quod sensim et in- | 18.1 |
| trepidi se receperunt, et barbari hostem depu- | |
| lisse contenti non institere cedentibus. | |
| Cete- | 19.1 |
| rum Alexander, cum statuisset desistere incepto | |
| —quippe nulla spes potiundae petrae offere- | |
| batur—tamen speciem ostendit in obsidione | |
| perseverantis: nam et itinera obsideri iussit et | 5 |
| turres admoveri et fatigatis alios succedere. | |
| Cuius pertinacia cognita Indi per biduum | 20.1 |
| quidem ac duas noctes cum ostentatione non | |
| fiduciae modo sed etiam victoriae epulati sunt | |
| tympana suo more pulsantes. | |
| Tertia vero | 21.1 |
| nocte tympanorum quidem strepitus desierat | |
| audiri, ceterum ex tota petra faces refulgebant, | |
| quas accenderant barbari, ut tutior esset ipsis | |
| fuga obscura nocte per invia saxa cursuris. | 5 |
| Rex Balacro, qui specularetur, praemisso co- | 22.1 |
| gnoscit petram fuga Indorum esse desertam. | |
| Tum dato signo, ut universi conclamarent, in- | |
| composite fugientibus metum incussit, | |
| multi- | 23.1 |
| que, tamquam adesset hostis, per lubrica saxa | |
| perque invias cotes praecipitati occiderunt, plu- | |
| res aliqua membrorum parte mulcati ab integris | |
| deserti sunt. | 5 |
| Rex, locorum magis quam hos- | 24.1 |
| tium victor, tamen magnae victoriae <speciem> | |
| sacrificiis et cultu deum fecit. Arae in petra | |
| locatae sunt Minervae Victoriae [que]. | |
| Duci- | 25.1 |
| bus itineris, quo subire iusserat leviter armatos, | |
| etsi promissis minora praestiterant, pretium | |
| cum fide redditum est, petrae regionisque ei | |
| adiunctae Sisocosto tutela permissa. | 5 |