| Inde processit Ecbolima et, cum an- | 8.12.1.1 |
| gustias itineris obsideri XX milibus armatorum | |
| ab Erice quodam comperisset, gravius agmen | |
| exercitus Coeno ducendum modicis itineribus | |
| tradidit. | 5 |
| Ipse praegressus <per> funditores ac | 2.1 |
| sagittarios deturbatis, qui obsederant saltum, | |
| sequentibus se copiis viam fecit. | |
| Indi sive odio | 3.1 |
| ducis sive gratiam victoris inituri Ericen fugien- | |
| tem adorti interemerunt caputque eius atque | |
| arma ad Alexandrum detulerunt. Ille facto im- | |
| punitatem dedit, honorem denegavit exemplo. | 5 |
| Hinc ad flumen Indum sextisdecumis castris | 4.1 |
| pervenit omniaque, ut praeceperat, ad trai- | |
| ciendum praeparata ab Hephaestione repperit. | |
| Regnabat in ea regione Omphis, qui patri quo- | 5.1 |
| que fuerat auctor dedendi regnum Alexandro | |
| et post mortem parentis legatos miserat, qui | |
| consulerent eum, regnare se interim vellet an | |
| privatum opperiri eius adventum. | 5 |
| Permisso- | 6.1 |
| que, ut regnaret, non tamen ius datum usurpare | |
| sustinuit. Is benigne quidem exceperat Hephae- | |
| stionem gratuitum frumentum copiis eius ad- | |
| mensus, non tamen ei occurrerat, ne fidem ullius | 5 |
| nisi regis experiretur. | |
| Itaque venienti obviam | 7.1 |
| cum armato exercitu egressus est; elephanti | |
| quoque per modica intervalla militum agmini | |
| immixti procul castellorum fecerant speciem. | |
| Ac primo Alexander non socium sed hostem | 8.1 |
| adventare credebat iamque et ipse arma milites | |
| capere et equites discedere in cornua iusserat | |
| paratus ad pugnam. At Indus cognito Mace- | |
| donum errore iussis subsistere ceteris ipse con- | 5 |
| citat equum, quo vehebatur; idem Alexander | |
| quoque fecit, sive hostis sive amicus occurreret, | |
| vel sua virtute vel illius fide tutus. | |
| Coiere, | 9.1 |
| quod ex utriusque vultu posset intellegi, amicis | |
| animis; ceterum sine interprete non poterat con- | |
| seri sermo. Itaque adhibito eo barbarus occur- | |
| risse se dixit cum exercitu totas imperii vires | 5 |
| protinus traditurum nec expectasse, dum per | |
| nuntios daretur fides. | |
| Corpus suum et regnum | 10.1 |
| permittere illi, quem sciret gloriae militantem | |
| nihil magis quam famam timere perfidiae. Lae- | |
| tus simplicitate barbari rex et dexteram fidei | |
| suae pignus dedit et regnum restituit. | 5 |
| LVI | 11.1 |
| elephanti erant, quos tradidit Alexandro, mul- | |
| taque pecora eximiae magnitudinis, tauros ad | |
| III milia, pretiosum in ea regione acceptum- | |
| que animis regnantium armentum. | 5 |
| Quaerenti | 12.1 |
| Alexandro, plures agricultores haberet an mili- | |
| tes, cum duobus regibus bellanti sibi maiore | |
| militum quam agrestium manu opus esse respon- | |
| dit. | 5 |
| Abisares et Porus erant, sed in Poro emi- | 13.1 |
| nebat auctoritas. Uterque ultra Hydaspen am- | |
| nem regnabat et belli fortunam, quisquis arma | |
| inferret, experiri decreverat. | |
| Omphis permit- | 14.1 |
| tente Alexandro et regium insigne sumpsit et | |
| more gentis suae nomen, quod patris fuerat: | |
| Taxilen appellavere populares sequente nomine | |
| imperium, in quemcumque transiret. | 5 |
| Igitur | 15.1 |
| cum per triduum hospitaliter Alexandrum ac- | |
| cepisset, quarto die et, quantum frumenti copiis, | |
| quas Hephaestion duxerat, praebitum a se esset, | |
| ostendit et aureas coronas ipsi amicisque omni- | 5 |
| bus, praeter haec signati argenti LXXX talenta | |
| dono dedit. | |
| Qua benignitate eius Alexander | 16.1 |
| mire laetus et, quae is dederat, remisit et M | |
| talenta ex praeda, quam vehebat, adiecit multa- | |
| que convivalia ex auro et argento vasa, pluri- | |
| mum Persicae vestis, XXX equos ex suis cum | 5 |
| isdem insignibus, quis adsueverant, cum ipsum | |
| veherent. | |
| Quae liberalitas sicut barbarum ob- | 17.1 |
| strinxerat, ita amicos ipsius vehementer offen- | |
| dit. E quibus Meleager super cenam largiore | |
| vino usus gratulari se Alexandro dixit, quod | |
| saltem in India repperisset dignum talentis M. | 5 |
| Rex haud oblitus, quam aegre tulisset, quod | 18.1 |
| Clitum ob linguae temeritatem occidisset, iram | |
| quidem tenuit, sed dixit invidos homines nihil | |
| aliud quam ipsorum esse tormenta. |