| Postero die legati Abisarae adiere re- | 8.13.1.1 |
| gem. Omnia dicioni eius, ita ut mandatum erat, | |
| permittebant firmataque invicem fide remit- | |
| tuntur ad regem. | |
| Porum quoque nominis sui | 2.1 |
| fama ratus ad deditionem posse compelli misit | |
| ad eum Cleocharen, qui denuntiaret ei, ut sti- | |
| pendium penderet et in primo suorum finium | |
| aditu occurreret regi. Porus alterum ex his fac- | 5 |
| turum sese respondit, ut intranti regnum suum | |
| praesto esset, sed armatus. | |
| Iam Hydaspen | 3.1 |
| Alexander superare decreverat, cum Barzaen- | |
| tes, defectionis Arachosiis auctor, vinctus tri- | |
| gintaque elephanti simul capti perducuntur, | |
| opportunum adversus Indos auxilium: quippe | 5 |
| plus in beluis quam in exercitu spei ac virium | |
| illis erat. | |
| Samaxus quoque, rex exiguae partis | 4.1 |
| Indorum, qui Barzaenti se coniunxerat, vinctus | |
| adductus est. | |
| Igitur transfuga et regulo in cus- | 5.1 |
| todiam, elephantis autem Taxili traditis ad | |
| amnem Hydaspen pervenit, in cuius ulteriore | |
| ripa Porus consederat transitu prohibiturus hos- | |
| tem. | 5 |
| LXXX et V elephantos obiecerat eximio | 6.1 |
| corporum robore, ultraque eos currus CCC et | |
| peditum XXX fere milia, in quis erant sagit- | |
| tarii, sicuti ante dictum est, gravioribus telis, | |
| quam ut apte excuti possent. | 5 |
| Ipsum vehebat | 7.1 |
| elephantus super ceteras beluas eminens, arma- | |
| que auro et argento distincta corpus rarae mag- | |
| nitudinis honestabant. Par animus robori cor- | |
| poris et, quanta inter rudes poterat esse, sapien- | 5 |
| tia. | |
| Macedonas non conspectus hostium solum, | 8.1 |
| sed etiam fluminis, quod transeundum erat, | |
| magnitudo terrebat. IIII in latitudinem stadia | |
| diffusus profundo alveo et nusquam vada ape- | |
| riente speciem vasti maris fecerat. | 5 |
| Nec pro | 9.1 |
| spatio aquarum late stagnantium impetum | |
| coercebat, sed quasi in artum coeuntibus ripis | |
| torrens et elisus ferebatur, occultaque saxa | |
| inesse ostendebant pluribus locis undae reper- | 5 |
| cussae. | |
| Terribilior facies erat ripae, quam equi | 10.1 |
| virique compleverant. Stabant ingentes vasto- | |
| rum corporum moles et de industria inritatae | |
| horrendo stridore aures fatigabant. | |
| Hinc am- | 11.1 |
| nis, hinc hostis capacia quidem bonae spei pec- | |
| tora et saepe se experta improviso tamen pavore | |
| percusserant. Quippe instabiles rates nec dirigi | |
| ad ripam nec tuto adplicari posse credebant. | 5 |
| Erant in medio amne insulae crebrae, in quas | 12.1 |
| et Indi et Macedones nantes levatis super capita | |
| armis transibant. Ibi levia proelia consereban- | |
| tur, et uterque rex parvae rei discrimine sum- | |
| mae experiebatur eventum. | 5 |
| Ceterum in Mace- | 13.1 |
| donum exercitu temeritate atque audacia insig- | |
| nes fuere Hegesimachus et Nicanor, nobiles | |
| iuvenes et perpetua partium felicitate ad sper- | |
| nendum omne periculum accensi. | 5 |
| Quis duci- | 14.1 |
| bus promptissimi iuvenum lanceis modo armati | |
| transnavere in insulam, quam frequens hostis | |
| tenebat, multosque Indorum nulla re melius | |
| quam audacia armati interemerunt. | 5 |
| Abire | 15.1 |
| cum gloria poterant, si umquam temeritas felix | |
| inveniret modum; sed dum supervenientes con- | |
| temptim et superbe quoque expectant, circum- | |
| venti ab iis, qui occulti enaverant, eminus obruti | 5 |
| telis sunt. | |
| Qui effugerant hostem, aut impetu | 16.1 |
| amnis ablati sunt aut verticibus impliciti. Eaque | |
| pugna multum Pori fiduciam erexit cuncta cer- | |
| nentis e ripa. | |
| Alexander inops consilii tandem ad fallen- | 17.1 |
| dum hostem talem dolum intendit. Erat insula | |
| in flumine amplior ceteris, silvestris eadem et | |
| tegendis insidiis apta. Fossa quoque praealta | |
| haud procul ripa, quam tenebat ipse, non pedi- | 5 |
| tes modo sed etiam cum equis viros poterat | |
| abscondere. | |
| Igitur ut a custodia huius oppor- | 18.1 |
| tunitatis oculos hostium averteret, Ptolomaeum | |
| omnibus turmis obequitare iussit procul insula | |
| et subinde Indos clamore terrere, quasi flumen | |
| transnaturus foret. | 5 |
| Per complures dies Ptolo- | 19.1 |
| maeus id fecit eoque consilio Porum quoque | |
| agmen suum ei parti, quam se petere simulabat, | |
| coegit advertere. | |
| Iam extra conspectum hostis | 20.1 |
| insula erat. Alexander in diversa parte ripae | |
| statui suum tabernaculum iussit adsuetamque | |
| comitari ipsum cohortem ante id tabernaculum | |
| stare et omnem apparatum regiae magnificen- | 5 |
| tiae hostium oculis de industria ostendi. | |
| Atta- | 21.1 |
| lum etiam, aequalem sibi et haud disparem | |
| habitu oris et corporis, utique cum procul vise- | |
| retur, veste regia exornat praebiturum speciem | |
| ipsum regem illi ripae praesidere nec agitare de | 5 |
| transitu. | |
| Huius consilii effectum primo mo- | 22.1 |
| rata tempestas est, mox adiuvit, incommoda | |
| quoque ad bonos eventus vertente fortuna. | |
| Traicere amnem cum ceteris copiis in regio- | 23.1 |
| nem insulae, de qua ante dictum est, parabat | |
| averso hoste in eos, qui cum Ptolomaeo inferio- | |
| rem obsederant ripam, cum procella imbrem | |
| vix sub tectis tolerabilem effundit, obrutique | 5 |
| milites nimbo in terram refugerunt navigiis | |
| ratibusque desertis. Sed tumultuantium fremi- | |
| tus obstrepentibus ventis ab hoste non poterat | |
| audiri. | |
| Deinde momento temporis repressus | 24.1 |
| est imber, ceterum adeo spissae intendere se | |
| nubes, ut conderent lucem, vixque conloquen- | |
| tium inter ipsos facies noscitarentur. | |
| Terruis- | 25.1 |
| set alium obducta nox caelo, cum ignoto amne | |
| navigandum esset, forsitan hoste eam ipsam | |
| ripam, quam caeci atque improvidi <petebant, | |
| tenente>. | 5 |
| At rex periculo gloriam accersens et | 26.1 |
| obscuritatem, quae ceteros terrebat, suam occa- | |
| sionem ratus dato signo, ut omnes silentio escen- | |
| derent in rates, eam, qua ipse vehebatur, pri- | |
| mam iussit expelli. | 5 |
| Vacua erat ab hostibus | 27.1 |
| ripa, quae petebatur: quippe adhuc Porus Pto- | |
| lomaeum tantum intuebatur. Una ergo navi, | |
| quam petrae fluctus inliserat, haerente ceterae | |
| evadunt, armaque capere milites et ire in ordi- | 5 |
| nes iussit. |