| At Meleager regem monere non de- | 10.8.1.1 |
| stitit ius imperii Perdiccae morte sanciendum | |
| esse: ni occupetur impotens animus, res nova- | |
| turum. Meminisse eum, quid de rege meruisset; | |
| neminem autem ei satis fidum esse, quem me- | 5 |
| tuat. | |
| Rex patiebatur magis quam adsentieba- | 2.1 |
| tur. Itaque Meleager silentium pro imperio ha- | |
| buit misitque regis nomine, qui Perdiccam ac- | |
| cerserent; isdem mandatum, ut occiderent, si | |
| venire dubitaret. | 5 |
| Perdicca nuntiato satellitum | 3.1 |
| adventu sedecim omnino pueris regiae cohortis | |
| comitatus in limine domus suae constitit casti- | |
| gatosque et Meleagri mancipia identidem ap- | |
| pellans sic animi vultusque constantia terruit, | 5 |
| ut vix mentis compotes fugerint. | |
| Perdicca pue- | 4.1 |
| ros equos iussit conscendere et cum paucis ami- | |
| corum ad Leonnatum pervenit iam firmiore | |
| praesidio vim propulsaturus, si quis inferret. | |
| Postera die indigna res Macedonibus videbatur | 5.1 |
| Perdiccam ad mortis periculum adductum, et | |
| Meleagri temeritatem armis ultum ire decreve- | |
| rant. | |
| Atque ille seditione provisa * * * cum | 6.1 |
| regem adisset, interrogare eum coepit, an Per- | |
| diccam comprehendi ipse iussisset. Ille Melea- | |
| gri instinctu se iussisse respondit; ceterum non | |
| debere tumultuari eos, Perdiccam enim vivere. | 5 |
| Igitur contione dimissa Meleager equitum ma- | 7.1 |
| xime defectione perterritus inopsque consilii | |
| —quippe in ipsum periculum recciderat, quod | |
| inimico paulo ante intenderat—triduum fere | |
| consumpsit incerta consilia volvendo. | 5 |
| Et pris- | 8.1 |
| tina quidem regiae species manebat, nam et | |
| legati gentium regem adibant et copiarum du- | |
| ces aderant et vestibulum satellites armatique | |
| compleverant. | 5 |
| Sed ingens sua sponte maestitia | 9.1 |
| ultimae desperationis index erat, suspectique | |
| invicem non adire propius, non conloqui aude- | |
| bant secretas cogitationes intra se quoque vol- | |
| vente, et ex comparatione regis novi desiderium | 5 |
| excitabatur amissi. | |
| Ubi ille esset, cuius im- | 10.1 |
| perium, cuius auspicium secuti erant, require- | |
| bant. Destitutos se inter infestas indomitasque | |
| gentes expetituras tot suarum cladium poenas, | |
| quandoque oblata esset occasio. | 5 |
| His cogitatio- | 11.1 |
| nibus animos exedebant, cum adnuntiatur equi- | |
| tes, qui sub Perdicca essent, occupatis circa Ba- | |
| bylona campis frumentum, quod in urbem ve- | |
| hebatur, retinuisse. | 5 |
| Itaque inopia primum, | 12.1 |
| deinde fames esse coepit, et, qui in urbe erant, | |
| aut reconciliandam cum Perdicca gratiam aut | |
| armis certandum esse censebant. | |
| Forte ita ac- | 13.1 |
| ciderat, ut, qui in agris erant, populationem | |
| villarum vicorumque veriti confugerent in ur- | |
| bem, oppidani, cum ipsos alimenta deficerent, | |
| <excederent> urbe, et utrique generi tutior aliena | 5 |
| sedes quam sua videretur. | |
| Quorum conster- | 14.1 |
| nationem Macedones veriti in regiam coeunt, | |
| quaeque ipsorum sententia esset, exponunt. | |
| Placebat autem legatos ad equites mitti [et] de | |
| finienda discordia armisque ponendis. | 5 |
| Igitur | 15.1 |
| a rege legatur Pasas Thessalus et Amissus Me- | |
| galopolitanus et Perilaus. Qui cum mandata | |
| regis edidissent, non aliter posituros arma equi- | |
| tes, quam si rex discordiae auctores dedidisset, | 5 |
| tulere responsum. | |
| His renuntiatis sua sponte | 16.1 |
| arma milites capiunt. Quorum tumultu e regia | |
| Philippus excitus "Nihil" inquit "seditione | |
| est opus; nam inter se certantium praemia, qui | |
| quieverint, occupabunt. | 5 |
| Simul mementote | 17.1 |
| rem esse cum civibus, quibus spem gratiae cito | |
| abrumpere ad bellum civile properantium est. | |
| Altera legatione, an mitigari possint, experia- | 18.1 |
| mur. Et credo nondum regis corpore sepulto ad | |
| praestanda ei iusta omnis esse coituros. | |
| Quod | 19.1 |
| ad me attinet, reddere hoc imperium malo | |
| quam exercere civium sanguine, et si nulla alia | |
| concordiae spes est, oro quaesoque, eligite po- | |
| tiorem." | 5 |
| Obortis deinde lacrimis diadema | 20.1 |
| detrahit capiti dexteram, qua id tenebat, pro- | |
| tendens, ut, si quis se digniorem profiteretur, | |
| acciperet. | |
| Ingentem spem indolis ante eum | 21.1 |
| diem fratris claritate suppressae tam moderata | |
| excitavit oratio. Itaque cuncti instare coepe- | |
| runt, ut, quae agitasset, exequi vellet. | |
| Eosdem | 22.1 |
| rursus legat petituros, ut Meleagrum tertium | |
| ducem acciperent. Haud aegre id impetratum | |
| est; nam et abducere Meleagrum Perdicca a | |
| rege cupiebat et unum duobus imparem futu- | 5 |
| rum esse censebat. | |
| Igitur Meleagro cum pha- | 23.1 |
| lange obviam egresso Perdicca equitum turmas | |
| antecedens occurrit. Utrumque agmen mutua | |
| salutatione facta coit, in perpetuum, ut arbitra- | |
| bantur, concordia et pace firmata. | 5 |