| Iamque armatorum circa Meleagrum | 10.7.1.1 |
| frequens globus erat in seditionem ac discor- | |
| diam versa contione, cum quidam plerisque | |
| Macedonum ignotus ex infima plebe | |
| "Quid | 2.1 |
| opus est" inquit "armis civilique bello haben- | |
| tibus regem, quem quaeritis? Arrhidaeus, Phi- | |
| lippo genitus, Alexandri paulo ante regis fra- | |
| ter, sacrorum caerimoniarumque consors modo, | 5 |
| nunc solus heres, praeteritur a vobis. Quo suo | |
| merito? quidve fecit, cur etiam gentium com- | |
| muni iure fraudetur? Si Alexandro similem | |
| quaeritis, numquam reperietis, si proximum, | |
| hic solus est." | 10 |
| His auditis contio primo silen- | 3.1 |
| tium velut iussa habuit; conclamant deinde pa- | |
| riter Arrhidaeum vocandum esse mortemque | |
| meritos, qui contionem sine eo habuissent. | |
| Tum Pithon plenus lacrimarum orditur dicere, | 4.1 |
| nunc vel maxime miserabilem esse Alexandrum, | |
| qui tam bonorum civium militumque fructu et | |
| praesentia fraudatus esset: nomen enim memo- | |
| riamque regis sui tantum intuentes ad cetera | 5 |
| caligare eos. | |
| Haud ambigue iuvenem, cui reg- | 5.1 |
| num destinabatur, †inpense probra, quae obie- | |
| cerat, magis ipsi odium quam Arrhidaeo con- | |
| temptum attulerunt: quippe dum miserentur, | |
| etiam favere coeperunt. | 5 |
| Igitur non alium re- | 6.1 |
| gem se quam eum, qui ad hanc spem genitus | |
| esset, passuros pertinaci adclamatione decla- | |
| rant vocarique Arrhidaeum iubent. | |
| Quem Me- | 7.1 |
| leager infestus invisusque Perdiccae strenue | |
| perducit in regiam, et milites Philippum con- | |
| salutatum regem appellant. | |
| Ceterum haec vulgi erat vox, principum alia | 8.1 |
| sententia. E quibus Pithon consilium Perdiccae | |
| exequi coepit tutoresque destinat filio ex Ro- | |
| xane futuro Perdiccam et Leonnatum, stirpe | |
| regia genitos. | 5 |
| Adiecit, ut in Europa Craterus | 9.1 |
| et Antipater res administrarent. Tum iusiuran- | |
| dum a singulis exactum futuros in potestate | |
| regis geniti Alexandro. | |
| Meleager—haud in- | 10.1 |
| iuria metu supplicii territus cum suis secesse- | |
| rat—rursus Philippum trahens secum inrupit | |
| regiam clamitans suffragari spei publicae de | |
| novo rege paulo ante conceptae robur aetatis: | 5 |
| experirentur modo stirpem Philippi et filium | |
| ac fratrem regum duorum: sibimet ipsis potis- | |
| simum crederent. | |
| Nullum profundum mare, | 11.1 |
| nullum vastum fretum et procellosum tantos | |
| ciet fluctus, quantos multitudo motus habet, | |
| utique si nova et brevi duratura libertate luxu- | |
| riat. | 5 |
| Pauci Perdiccae modo electo, plures Phi- | 12.1 |
| lippo, quem spreverant, imperium dabant. Nec | |
| velle nec nolle quicquam diu poterant, paenite- | |
| batque modo consilii, modo paenitentiae ipsius. | |
| Ad ultimum tamen in stirpem regiam inclina- | 5 |
| vere studiis. | |
| Cesserat ex contione Arrhidaeus | 13.1 |
| principum auctoritate conterritus, et abeunte | |
| illo conticuerat magis quam elanguerat milita- | |
| ris favor. Itaque revocatus vestem fratris, eam | |
| ipsam, quae in sella posita fuerat, induitur. | 5 |
| Et | 14.1 |
| Meleager thorace sumpto capit arma, novi regis | |
| satelles. Sequitur phalanx hastis clipeos qua- | |
| tiens, expletura se sanguine illorum, qui adfec- | |
| taverant nihil ad ipsos pertinens regnum. | 5 |
| In | 15.1 |
| eadem domo familiaque imperii vires reman- | |
| suras esse gaudebant: hereditarium imperium | |
| stirpem regiam vindicaturam: adsuetos esse | |
| nomen ipsum colere venerarique, nec quem- | 5 |
| quam id capere nisi genitum, ut regnaret. | |
| Igi- | 16.1 |
| tur Perdicca territus conclave, in quo Alexan- | |
| dri corpus iacebat, obserari iubet. DC cum ipso | |
| erant spectatae virtutis; Ptolomaeus quoque se | |
| adiunxerat ei puerorumque regia cohors. | 5 |
| Ce- | 17.1 |
| terum haud difficulter a tot milibus armatorum | |
| claustra perfracta sunt. Et rex quoque inrupe- | |
| rat stipatus satellitum turba, quorum princeps | |
| Meleager. | 5 |
| Iratusque Perdicca hos, qui Alex- | 18.1 |
| andri corpus tueri vellent, sevocat, sed qui in- | |
| ruperant eminus tela in ipsum iaciebant. Mul- | |
| tisque vulneratis tandem seniores demptis ga- | |
| leis, quo facilius nosci possent, precari eos, qui | 5 |
| cum Perdicca erant, coepere, ut absisterent bello | |
| regique et pluribus cederent. | |
| Primus Perdicca | 19.1 |
| arma deposuit, ceterique idem fecere. Meleagro | |
| deinde suadente, ne a corpore Alexandri disce- | |
| derent, insidiis locum quaeri rati diversa regiae | |
| parte ad Euphraten fugam intendunt. | 5 |
| Equi- | 20.1 |
| tatus, qui ex nobilissimis iuvenum constabat, | |
| Perdiccam et Leonnatum frequens sequebatur, | |
| placebatque excedere urbe et tendere in campis. | |
| Sed Perdicca ne pedites quidem secuturos ip- | 21.1 |
| sum desperabat; itaque, ne abducendo equites | |
| abrupisse a cetero exercitu videretur, in urbe | |
| subsistit. |