| Ceterum Babylone—inde enim dever- | 10.6.1.1 |
| tit oratio—corporis eius custodes in regiam | |
| principes amicorum ducesque copiarum advo- | |
| cavere. Secuta est militum turba cupientium | |
| scire, in quem Alexandri fortuna esset transi- | 5 |
| tura. | |
| Multi duces frequentia militum exclusi | 2.1 |
| regiam intrare non poterant, cum praeco excep- | |
| tis, qui nominatim citarentur, adire prohiberet. | |
| Sed precarium spernebatur imperium. | |
| Ac pri- | 3.1 |
| mum eiulatus ingens ploratusque renovatus est, | |
| deinde futuri expectatio inhibitis lacrimis si- | |
| lentium fecit. | |
| Tunc Perdicca regia sella in con- | 4.1 |
| spectum volgi data, in qua diadema vestisque | |
| Alexandri cum armis erant, anulum sibi pridie | |
| traditum a rege in eadem sede posuit. Quorum | |
| aspectu rursus obortae omnibus lacrimae inte- | 5 |
| gravere luctum. | |
| Et Perdicca "Ego quidem" | 5.1 |
| inquit "anulum, quo ille regni atque imperii | |
| vires obsignare erat solitus, traditum ab ipso | |
| mihi reddo vobis. | |
| Ceterum quamquam nulla | 6.1 |
| clades huic, qua adfecti sumus, par ab iratis dis | |
| excogitari potest, tamen magnitudinem rerum, | |
| quas egit, intuentibus credere licet, tantum vi- | |
| rum deos adcommodasse rebus humanis, qua- | 5 |
| rum sorte completa cito repeterent eum suae | |
| stirpi. | |
| Proinde quoniam nihil aliud ex eo su- | 7.1 |
| perest, quam quod semper ab immortalitate | |
| seducitur, corpori nominique quam primum | |
| iusta solvamus haud obliti, in qua urbe, inter | |
| quos simus, quali praeside ac rege spoliati. | 5 |
| Tractandum est, commilitones, cogitandum- | 8.1 |
| que, ut victoriam partam inter hos, de quibus | |
| parta est, obtinere possimus. Capite opus est: | |
| hocine uno an <pluribus>, in vestra potestate est. | |
| Illud scire debetis, militarem sine duce turbam | 5 |
| corpus esse sine spiritu. | |
| Sextus mensis est, ex | 9.1 |
| quo Roxane praegnans est. Optamus, ut marem | |
| enitatur, cuius regnum dis adprobantibus futu- | |
| rum, quandoque adoleverit. Interim a <quot> | |
| quibusque regi velitis, destinate." Haec Per- | 5 |
| dicca. | |
| Tum Nearchus Alexandri modo san- | 10.1 |
| guinem ac stirpem regiae maiestati convenire | |
| neminem ait posse mirari; | |
| ceterum expectari | 11.1 |
| nondum ortum regem et, qui iam sit, praeteriri, | |
| nec animis Macedonum convenire nec tempori | |
| rerum. Esse e Barsine filium regis: huic diadema | |
| dandum. | 5 |
| Nulli placebat oratio. Itaque suo | 12.1 |
| more hastis scuta quatientes obstrepere perse- | |
| verabant, iamque prope ad seditionem perve- | |
| nerant Nearcho pervicacius tuente sententiam. | |
| Tum Ptolomaeus "Digna prorsus est subo- | 13.1 |
| les," inquit "quae Macedonum imperet genti, | |
| Roxanes vel Barsines filius, cuius nomen quo- | |
| que Europam dicere pigebit maiore ex parte | |
| captivi! | 5 |
| Est, cur Persas vicerimus, ut stirpi | 14.1 |
| eorum serviamus, quod iusti illi reges Dareus | |
| et Xerxes tot milium agminibus tantisque clas- | |
| sibus nequiquam petiverunt! | |
| Mea sententia | 15.1 |
| haec est, ut sede Alexandri in regia posita, qui | |
| consiliis eius adhibebantur, coeant, quotiens in | |
| commune consulto opus fuerit, eoque, quod | |
| maior pars eorum decreverit, stetur; duces prae- | 5 |
| fectique copiarum his pareant." | |
| Ptolomaeo | 16.1 |
| quidam, pauciores Perdiccae adsentiebantur. | |
| Tum Aristonus orsus est dicere Alexandrum | |
| consultum, cui relinqueret regnum, voluisse op- | |
| timum deligi; iudicatum autem ab ipso opti- | 5 |
| mum Perdiccam, cui anulum tradidisset. | |
| Ne- | 17.1 |
| que enim unum eum adsedisse morienti, sed cir- | |
| cumferentem oculos ex turba amicorum dele- | |
| gisse, cui traderet. Placere igitur summam im- | |
| perii ad Perdiccam deferri. | 5 |
| Nec dubitavere, | 18.1 |
| quin vera censeret. Itaque universi procedere | |
| in medium Perdiccam et regis anulum tollere | |
| iubebant. Haerebat inter cupiditatem pudo- | |
| remque et, quo modestius, quod expectabat, ad- | 5 |
| peteret, pervicacius oblaturos esse credebat. | |
| Itaque cunctatus diuque, quid ageret, incertus | 19.1 |
| ad ultimum tamen recessit et post eos, qui sede- | |
| rant proximi, constitit. | |
| At Meleager, unus e | 20.1 |
| ducibus, confirmato animo, quem Perdiccae | |
| cunctatio erexerat, "Nec di sierint," inquit | |
| "ut Alexandri fortuna tantique regni fastigium | |
| in istos humeros ruat: homines certe non ferent. | 5 |
| Nihil dico de nobilioribus quam hic est, sed de | |
| viris tantum, quibus invitis nihil perpeti necesse | |
| est. | |
| Nec vero interest, Roxanes filium, quan- | 21.1 |
| doque genitus erit, an Perdiccan regem habea- | |
| tis, cum iste sub tutelae specie regnum occupa- | |
| turus sit. Itaque nemo ei rex placet, nisi qui | |
| nondum natus est, et in tanta omnium festina- | 5 |
| tione non iusta modo sed etiam necessaria exac- | |
| tos menses solus expectat et iam divinat marem | |
| esse conceptum. Quem vos dubitetis paratum | |
| esse vel subdere? | |
| Si, mediusfidius, Alexander | 22.1 |
| hunc nobis regem pro se reliquisset, id solum ex | |
| iis, quae imperasset, non faciendum esse cense- | |
| rem. | |
| Quin igitur ad diripiendos thesauros dis- | 23.1 |
| curritis? harum enim opum regiarum utique | |
| populus est heres." | |
| Haec elocutus per medios | 24.1 |
| armatos erupit, et, qui abeunti viam dederant, | |
| ipsum ad pronuntiatam praedam sequebantur. |