| Intuentibus lacrimae obortae praebuere | 10.5.1.1 |
| speciem iam non regem, sed funus eius visentis | |
| exercitus. | |
| Maeror tamen circumstantium lec- | 2.1 |
| tum eminebat; quos ut rex aspexit, "Invenie- | |
| tis," inquit "cum excessero, dignum talibus | |
| viris regem?" | |
| Incredibile dictu audituque, in | 3.1 |
| eodem habitu corporis, in quem se composuerat, | |
| cum admissurus milites esset, durasse, donec a | |
| toto exercitu illud ultimum persalutatus est. | |
| Dimissoque vulgo velut omni vitae debito libe- | 5 |
| ratus fatigata membra reiecit, | |
| propiusque ad- | 4.1 |
| ire iussis amicis—nam et vox deficere iam coe- | |
| perat—detractum anulum digito Perdiccae tra- | |
| didit adiectis mandatis, ut corpus suum ad | |
| Hammonem ferri iuberent. | 5 |
| Quaerentibusque | 5.1 |
| his, cui relinqueret regnum, respondit ei, qui esset | |
| optimus; ceterum providere iam se ob id cer- | |
| tamen magnos funebres ludos parari sibi. | |
| Rur- | 6.1 |
| sus Perdicca interrogante, quando caelestes ho- | |
| nores haberi sibi vellet, dixit tum velle, cum ipsi | |
| felices essent. Suprema haec vox fuit regis, et | |
| paulo post extinguitur. | 5 |
| Ac primo ploratu lamentisque et planctibus | 7.1 |
| tota regia personabat; mox velut in vasta soli- | |
| tudine omnia tristi silentio muta torpebant, ad | |
| cogitationes, quid deinde futurum esset, dolore | |
| converso. | 5 |
| Nobiles pueri custodiae corporis eius | 8.1 |
| adsueti nec doloris magnitudinem capere nec | |
| se ipsos intra vestibulum regiae tenere potue- | |
| runt: vagique et furentibus similes tantam ur- | |
| bem luctu ac maerore compleverant nullis | 5 |
| questibus omissis, quos in tali casu dolor sug- | |
| gerit. | |
| Ergo qui extra regiam adstiterant Mace- | 9.1 |
| dones pariter barbarique concurrunt, nec pote- | |
| rant victi a victoribus in communi dolore dis- | |
| cerni. Persae iustissimum ac mitissimum domi- | |
| num, Macedones optimum ac fortissimum re- | 5 |
| gem invocantes certamen quoddam maeroris | |
| edebant. | |
| Nec maestorum solum sed etiam in- | 10.1 |
| dignantium voces exaudiebantur, tam viridem | |
| et in flore aetatis fortunaeque invidia deum | |
| ereptum esse rebus humanis. Vigor eius et vul- | |
| tus educentis in proelium milites, obsidentis ur- | 5 |
| bes, evadentis in muros, fortes viros pro con- | |
| tione donantis occurrebant oculis. | |
| Tum Mace- | 11.1 |
| dones divinos honores negasse ei paenitebat, | |
| impiosque et ingratos fuisse se confitebantur, | |
| quod aures eius debita appellatione fraudas- | |
| sent. Et cum diu nunc in veneratione nunc in | 5 |
| desiderio regis haesissent, in ipsos versa mise- | |
| ratio est. | |
| Macedonia profecti ultra Euphraten | 12.1 |
| <in> mediis hostibus novum imperium aspernan- | |
| tibus destitutos se esse cernebant: sine certo | |
| regis herede, sine herede regni publicas vires ad | |
| se quemque tracturum. | 5 |
| Bella deinde civilia, | 13.1 |
| quae secuta sunt, mentibus augurabantur: ite- | |
| rum, non de regno Asiae, sed de rege, ipsis san- | |
| guinem esse fundendum, novis vulneribus vete- | |
| res rumpendas cicatrices: | 5 |
| senes, debiles, modo | 14.1 |
| petita missione <a> iusto rege, nunc morituros pro | |
| potentia forsitan satellitis alicuius ignobilis. | |
| Has cogitationes volventibus nox superve- | 15.1 |
| nit terroremque auxit. Milites in armis vigila- | |
| bant, Babylonii alius e muris, alius culmine sui | |
| quisque tecti prospectabant quasi certiora vi- | |
| suri. | 5 |
| Nec quisquam lumina audebat accen- | 16.1 |
| dere. Et quia oculorum cessabat usus, fremitus | |
| vocesque auribus captabant ac plerumque vano | |
| metu territi per obscuras semitas alius alii oc- | |
| cursantes invicem suspecti ac solliciti fereban- | 5 |
| tur. | |
| Persae comis suo more detonsis in lugu- | 17.1 |
| bri veste cum coniugibus ac liberis non ut victo- | |
| rem et modo [ut] hostem, sed ut gentis suae ius- | |
| tissimum regem vero desiderio lugebant. Ad- | |
| sueti sub rege vivere non alium, qui imperaret | 5 |
| ipsis, digniorem fuisse confitebantur. | |
| Nec | 18.1 |
| muris urbis luctus continebatur, sed proximam | |
| regionem ab ea, deinde magnam partem Asiae | |
| cis Euphraten tanti mali fama pervaserat. | |
| Ad | 19.1 |
| Darei quoque matrem celeriter perlata est. Ab- | |
| scissa ergo veste, quam induta erat, lugubrem | |
| sumpsit laceratisque crinibus humi corpus abie- | |
| cit. | 5 |
| Adsidebat ei altera ex neptibus nuper | 20.1 |
| amissum Hephaestionem, cui nupserat, lugens | |
| propriasque causas doloris in communi maesti- | |
| tia retractabat. | |
| Sed omnium suorum mala Si- | 21.1 |
| sigambis una capiebat: illa suam, illa neptium | |
| vicem flebat. Recens dolor etiam praeterita re- | |
| vocaverat. Crederes modo amissum Dareum, et | |
| pariter miserae duorum filiorum exequias esse | 5 |
| ducendas. Flebat simul mortuos vivosque. | |
| Quem enim puellarum acturum esse curam? | 22.1 |
| quem alium futurum Alexandrum? iterum esse | |
| se captas, iterum excidisse regnum. Qui mortuo | |
| Dareo ipsas tueretur, repperisse; qui post Alex- | |
| andrum respiceret, utique non reperturas. | 5 |
| Subibat inter haec animum LXXX fratres | 23.1 |
| suos eodem die ab Ocho, saevissimo regum, tru- | |
| cidatos adiectumque stragi tot filiorum patrem; | |
| e septem liberis, quos genuisset ipsa, unum su- | |
| peresse; ipsum Dareum floruisse paulisper, ut | 5 |
| crudelius posset extingui. | |
| Ad ultimum dolori | 24.1 |
| succubuit obvolutoque capite accidentes geni- | |
| bus suis neptem nepotemque aversata cibo pa- | |
| riter abstinuit et luce. Quinto, postquam mori | |
| statuerat, die extincta est. | 5 |
| Magnum profecto | 25.1 |
| Alexandri indulgentiae in eam iustitiaeque in | |
| omnes captivos documentum est mors huius, | |
| quae cum sustinuisset post Dareum vivere, | |
| Alexandro esse superstes erubuit. | 5 |
| Et, hercule, iuste aestimantibus regem | 26.1 |
| liquet bona naturae eius fuisse, vitia vel fortu- | |
| nae vel aetatis. | |
| Vis incredibilis animi, laboris | 27.1 |
| patientia propemodum nimia, fortitudo non in- | |
| ter reges modo excellens, sed inter illos quoque, | |
| quorum haec sola virtus fuit, | |
| liberalitas saepe | 28.1 |
| maiora tribuentis, quam a dis petuntur, cle- | |
| mentia in devictos—tot regna aut reddita, qui- | |
| bus ea ademerat bello, aut dono data—, | |
| mor- | 29.1 |
| tis, cuius metus ceteros exanimat, perpetua con- | |
| temptio, gloriae laudisque ut iusto maior cupi- | |
| do, ita ut iuveni et in tantis sane remittenda | |
| rebus; | 5 |
| iam pietas erga parentes, quorum | 30.1 |
| Olympiada immortalitati consecrare decreve- | |
| rat, Philippum ultus erat, | |
| iam in omnes fere | 31.1 |
| amicos benignitas, erga milites benevolentia, | |
| consilium par magnitudini animi et, quantam | |
| vix poterat aetas eius capere, sollertia, | |
| modus | 32.1 |
| immodicarum cupiditatum, veneris intra natu- | |
| rale desiderium usus nec ulla nisi ex permisso | |
| voluptas—ingenii profecto dotes erant. | |
| Illa | 33.1 |
| fortunae: dis aequare se et caelestes honores | |
| accersere et talia suadentibus oraculis credere | |
| et dedignantibus venerari ipsum vehementius | |
| quam par esset irasci, in externum habitum mu- | 5 |
| tare corporis cultum, imitari devictarum gen- | |
| tium mores, quos ante victoriam spreverat. | |
| Nam iracundiam et cupidinem vini sicuti iu- | 34.1 |
| venta inritaverat, ita senectus mitigare potuis- | |
| set. | |
| Fatendum est tamen, cum plurimum vir- | 35.1 |
| tuti debuerit, plus debuisse fortunae, quam | |
| solus omnium mortalium in potestate habuit. | |
| Quotiens illum a morte revocavit! quotiens te- | |
| mere in pericula vectum perpetua felicitate | 5 |
| protexit! | |
| Vitae quoque finem eundem illi | 36.1 |
| quem gloriae statuit. Expectavere eum fata, | |
| dum Oriente perdomito aditoque Oceano, | |
| quicquid mortalitas capiebat, impleret. | |
| Huic regi ducique successor quaerebatur, | 37.1 |
| sed maior moles erat, quam ut unus subire eam | |
| posset. Itaque nomen quoque eius et fama re- | |
| rum in totum propemodum orbem reges ac | |
| regna diffudit, clarissimique sunt habiti, qui | 5 |
| etiam minimae parti tantae fortunae adhaese- | |
| runt. |