| "Quousque" inquit "animo tuo etiam | 10.4.1.1 |
| per supplicia et quidem externi moris obseque- | |
| ris? Milites tui, cives tui incognita causa et cap- | |
| tivis suis ducentibus trahuntur ad poenam. Si | |
| mortem meruisse iudicas, saltem ministros sup- | 5 |
| plicii muta." | |
| Amico animo, si veri patiens | 2.1 |
| fuisset, admonebatur, sed in rabiem ira perve- | |
| nerat. Itaque rursus—nam parumper, quibus | |
| imperatum erat, dubitaverant—mergi in am- | |
| nem, sicut vincti erant, iussit. | 5 |
| Nec hoc quidem | 3.1 |
| supplicium seditionem militum movit. Namque | |
| copiarum duces atque amicos eius manipuli | |
| adeunt petentes, ut, si quos adhuc pristina noxa | |
| iudicaret esse contactos, iuberet interfici: offer- | 5 |
| re se corpora irae, trucidaret. * * * |