| Quis crederet saevam paulo ante con- | 10.3.1.1 |
| tionem obtorpuisse subito metu, | |
| [et] cum ad | 2.1 |
| supplicium videret trahi nihilo ausos graviora | |
| quam ceteros? | |
| Sive nominis, quod gentes, quae | 3.1 |
| sub regibus <vivunt, reges> inter deos colunt, sive | |
| propria ipsius veneratio sive fiducia tanta vi | |
| exercentis imperium conterruit eos: | |
| singulare | 4.1 |
| certe ediderunt patientiae exemplum adeoque | |
| non sunt accensi supplicio commilitonum, cum | |
| sub noctem interfectos esse cognossent, ut nihil | |
| omiserint, quod singuli magis oboedienter et | 5 |
| pie facerent. | |
| Nam cum postero die prohibiti | 5.1 |
| aditu venissent Asiaticis modo militibus admis- | |
| sis, lugubrem totis castris edidere clamorem, | |
| denuntiantes protinus esse morituros, si rex | |
| perseveraret irasci. | 5 |
| At ille pervicacis ad omnia, | 6.1 |
| quae agitasset, animi peregrinorum militum | |
| contionem advocari iubet Macedonibus intra | |
| castra cohibitis et, cum frequentes coissent, ad- | |
| hibito interprete talem orationem habuit: | 5 |
| "Cum ex Europa traicerem in Asiam, multas | 7.1 |
| nobiles gentes, magnam vim hominum imperio | |
| meo me additurum esse sperabam. Nec decep- | |
| tus sum, quod de his credidi famae. | |
| Sed ad illa | 8.1 |
| hoc quoque accessit, quod video fortes viros <et> | |
| erga reges suos pietatis invictae. | |
| Luxu omnia | 9.1 |
| fluere credideram et nimia felicitate mergi in | |
| voluptates. At, hercules, munia militiae hoc | |
| animorum corporumque robore aeque impi- | |
| gre toleratis et, cum fortes viri sitis, non | 5 |
| fortitudinem magis quam fidem colitis. | |
| Hoc | 10.1 |
| ego [non] nunc primum profiteor, sed olim | |
| scio. Itaque et dilectum e vobis iuniorum habui | |
| et vos meorum militum corpori immiscui. Idem | |
| habitus, eadem arma sunt vobis, obsequium | 5 |
| vero et patientia imperii longe praestantior est | |
| quam ceteris. | |
| Ergo ipse Oxyartis Persae filiam | 11.1 |
| mecum [in] matrimonio iunxi non dedignatus | |
| ex captiva liberos tollere. | |
| Mox deinde cum | 12.1 |
| stirpem generis mei latius propagare cuperem, | |
| uxorem Darei filiam duxi proximisque amico- | |
| rum auctor fui ex captivis generandi liberos, ut | |
| hoc sacro foedere omne discrimen victi et vic- | 5 |
| toris excluderem. | |
| Proinde genitos esse vos | 13.1 |
| mihi, non ascitos milites credite. Asiae et Euro- | |
| pae unum atque idem regnum est. Macedonum | |
| vobis arma do, inveteravi peregrinam novita- | |
| tem: et cives mei estis et milites. | 5 |
| Omnia eun- | 14.1 |
| dem ducunt colorem: nec Persis Macedonum | |
| morem adumbrare nec Macedonibus Persas | |
| imitari indecorum. Eiusdem iuris esse debent, | |
| qui sub eodem rege victuri sunt." * * * | 5 |