| Igitur XXX navibus Sunium transmit- | 10.2.1.1 |
| tunt—promunturium est Atticae terrae—unde | |
| portum urbis petere decreverant. | |
| His cognitis | 2.1 |
| rex Harpalo Atheniensibusque iuxta infestus | |
| classem parari iubet Athenas protinus petitu- | |
| rus. | |
| Quod consilium clam agitanti litterae red- | 3.1 |
| duntur: Harpalum intrasse quidem Athenas, | |
| pecunia conciliasse sibi principum animos; mox | |
| concilio plebis habito iussum urbe excedere ad | |
| Graecos milites pervenisse, quibus in Cretam | 5 |
| traiectis a<mico> quodam auctore interemptum | |
| per insidias. | |
| His laetus in Europam traiciendi | 4.1 |
| consilium omisit, sed exules praeter eos, qui | |
| civili sanguine aspersi erant, recipi ab omnibus | |
| Graecorum civitatibus, quis pulsi erant, iussit. | |
| Et Graeci haud ausi imperium aspernari, | 5.1 |
| quamquam solvendarum legum id principium | |
| esse censebant, bona quoque, quae extarent, | |
| restituere damnatis. | |
| Soli Athenienses, non suae | 6.1 |
| modo sed etiam publicae vindices <libertatis>, col- | |
| luvionem ordinum hominumque aegre ferebant | |
| non regio imperio, sed legibus moribusque | |
| patriis regi adsueti. | 5 |
| Prohibuere igitur exules | 7.1 |
| finibus omnia potius toleraturi, quam purga- | |
| menta quondam urbis suae, tunc etiam exilii, | |
| admitterent. | |
| Alexander senioribus militum in patriam re- | 8.1 |
| missis XIII milia peditum et II milia equitum, | |
| quae in Asia retineret, eligi iussit existimans | |
| modico exercitu continere posse Asiam, quia | |
| pluribus locis praesidia disposuisset nuperque | 5 |
| conditas urbes colonis replesset res novare cu- | |
| pi<entes coerc>entibus. | |
| Ceterum priusquam ex- | 9.1 |
| cerneret, quos erat retenturus, edixit, ut omnes | |
| milites aes alienum profiterentur. Grave pleris- | |
| que esse compererat et, quamquam ipsorum luxu | |
| contractum erat, dissolvere tamen ipse decreve- | 5 |
| rat. | |
| Illi temptari ipsos rati, quo facilius ab in- | 10.1 |
| tegris sumptuosos discerneret, prolatando ali- | |
| quantum extraxerant temporis. Et rex satis | |
| gnarus professioni aeris pudorem, non contu- | |
| maciam obstare, mensas totis castris poni iussit | 5 |
| et X milia talentum proferri. | |
| Tum demum | 11.1 |
| <cum> fide facta professio est. Nec amplius ex | |
| tanta pecunia quam C et XXX talenta super- | |
| fuere. Adeo ille exercitus tot divitissimarum | |
| gentium victor plus tamen victoriae quam prae- | 5 |
| dae deportavit ex Asia. | |
| Ceterum ut cognitum | 12.1 |
| est alios remitti domos, alios retineri, perpe- | |
| tuam eum regni sedem in Asia habiturum rati | |
| vaecordes et disciplinae militaris immemores | |
| seditiosis vocibus castra complent regemque fe- | 5 |
| rocius quam alias adorti omnes simul missionem | |
| postulare coeperunt deformia ora cicatricibus | |
| canitiemque capitum ostentantes. | |
| Nec aut | 13.1 |
| praefectorum castigatione aut verecundia regis | |
| deterriti tumultuoso clamore et militari violen- | |
| tia volentem loqui inhibebant palam professi | |
| nusquam inde nisi in patriam vestigium esse | 5 |
| moturos. | |
| Tandem silentio facto, magis quia | 14.1 |
| motum esse credebant quam quia ipsi moveri | |
| poterant, quidnam acturus esset, expectabant. | |
| Ille "Quid haec" inquit "repens consterna- | 15.1 |
| tio et tam procax atque effusa licentia denun- | |
| tiat? Eloqui metuo. Palam certe rupistis impe- | |
| rium, et precario rex sum, cui non adloquendi, | |
| non noscendi monendique aut intuendi vos ius | 5 |
| reliquistis. | |
| Equidem cum alios dimittere in | 16.1 |
| patriam, alios mecum paulo post deportare sta- | |
| tuerim, tam illos adclamantes video, qui abituri | |
| sunt, quam hos, cum quibus praemissos subse- | |
| qui statui. | 5 |
| Quid hoc est rei? dispari in causa | 17.1 |
| idem omnium clamor est. Pervelim scire, utrum | |
| qui discedunt an qui retinentur de me queran- | |
| tur." | |
| Crederes uno ore omnes sustulisse cla- | 18.1 |
| morem: ita pariter ex tota contione responsum | |
| est omnes queri. | |
| Tum ille "Non, hercule," | 19.1 |
| inquit "potest fieri, ut adducar querendi simul | |
| omnibus hanc causam esse, quam ostenditis, in | |
| qua maior pars exercitus non est, utpote cum | |
| plures dimiserim quam retenturus sum. | 5 |
| Sub- | 20.1 |
| est nimirum altius malum, quod omnes avertit | |
| a me. Quando enim regem universus deseruit | |
| exercitus? Ne servi quidem uno grege profu- | |
| giunt dominos, sed est quidam in illis pudor a | 5 |
| ceteris destitutos relinquendi. | |
| Verum ego tam | 21.1 |
| furiosae consternationis oblitus remedia insana- | |
| bilibus conor adhibere. Omnem, hercule, spem, | |
| quam ex vobis conceperam, damno nec ut cum | |
| militibus meis—iam enim esse desistis—sed ut | 5 |
| cum ingratissimis operis agere decrevi. | |
| Secun- | 22.1 |
| dis rebus, quae circumfluunt vos, insanire coe- | |
| pistis obliti status eius, quem beneficio exuistis | |
| meo, digni, hercule, qui in eodem consenescatis, | |
| quoniam facilius est vobis adversam quam se- | 5 |
| cundam regere fortunam. | |
| En tandem, Illyrio- | 23.1 |
| rum paulo ante et Persarum tributariis Asia et | |
| tot gentium spolia fastidio sunt! Modo sub Phi- | |
| lippo seminudis amicula ex purpura sordent, | |
| aurum et argentum oculi ferre non possunt: | 5 |
| lignea enim vasa desiderant et ex cratibus scuta | |
| rubiginemque gladiorum. | |
| Hoc cultu nitentes | 24.1 |
| vos accepi et D talenta aeris alieni, cum omnis | |
| regia supellex haud amplius quam LX talenta | |
| <esset, tant>orum mox operum fundamenta: qui- | |
| bus tamen—absit invidia—imperium maximae | 5 |
| terrarum partis imposui. | |
| Asiaene pertaesum | 25.1 |
| est, quae vos gloria rerum gestarum dis pares | |
| fecit? In Europam ire properatis rege deserto, | |
| cum pluribus vestrum defuturum viaticum fue- | |
| rit, ni aes alienum luissem, nempe in Asiatica | 5 |
| praeda. | |
| Nec pudet profundo ventre devicta- | 26.1 |
| rum gentium spolia circumferentes reverti velle | |
| ad liberos coniugesque, quibus pauci praemia | |
| victoriae potestis ostendere: nam ceterorum, | |
| dum etiam spei vestrae obviam istis, arma quo- | 5 |
| que pignori sunt. | |
| Bonis vero militibus caritu- | 27.1 |
| rus sum, paelicum suarum concubinis, quibus | |
| hoc solum ex tantis opibus superest, in quod | |
| impenditur! Proinde fugientibus me pateant li- | |
| mites: facessite hinc ocius, ego cum Persis ab- | 5 |
| euntium terga tutabor. Neminem teneo: libe- | |
| rate oculos meos, ingratissimi cives! | |
| Laeti vos | 28.1 |
| excipient parentes liberique sine vestro rege red- | |
| euntes; obviam ibunt desertoribus transfugis- | |
| que! | |
| Triumphabo, mehercule, de fuga vestra | 29.1 |
| et, ubicumque ero, expetam poenas hos, cum | |
| quibus me relinquitis, colendo praeferendoque | |
| vobis. Iam autem scietis, et quantum sine rege | |
| valeat exercitus et quid opis in me uno sit." | 5 |
| Desiluit deinde frendens de tribunali et in me- | 30.1 |
| dium armatorum agmen se immisit, notatos | |
| quoque, qui ferocissime oblocuti erant, singulos | |
| manu corripit nec ausos repugnare XIII adser- | |
| vandos custodibus corporis tradidit. | 5 |