| LIBER X | |
| Isdem fere diebus Cleander et Sitalces et | 10.1.1.1 |
| cum Agathone Heracon superveniunt, qui Par- | |
| menionem iussu regis occiderant. | |
| V milia pedi- | 2.1 |
| tum cum equitibus M, sed et accusatores eos e | |
| provincia, cui praefuerant, sequebantur; nec | |
| tot facinora, quot admiserant, compensare po- | |
| terat caedis perquam gratae regi ministerium. | 5 |
| Quippe cum omnia profana spoliassent, ne | 3.1 |
| sacris quidem abstinuerant, virginesque et prin- | |
| cipes feminarum stupra perpessae corporum | |
| ludibria deflebant. | |
| Invisum Macedonum no- | 4.1 |
| men avaritia eorum ac libido barbaris fecerat. | |
| Inter omnes tamen eminebat Cleandri furor, | 5.1 |
| qui nobilem virginem constupratam servo suo | |
| paelicem dederat. | |
| Plerique amicorum Alexan- | 6.1 |
| dri non tam criminum, quae palam obicieban- | |
| tur, atrocitatem quam memoriam occisi per | |
| illos Parmenionis, quod tacitum prodesse reis | |
| apud regem poterat, intuebantur, laeti recci- | 5 |
| disse iram in irae ministros, nec ullam poten- | |
| tiam scelere quaesitam cuiquam esse diuturnam. | |
| Rex cognita causa pronuntiavit ab accusatori- | 7.1 |
| bus unum et id maximum crimen esse praeteri- | |
| tum, desperationem salutis suae: numquam | |
| enim talia ausuros, qui ipsum ex India sospitem | |
| aut optassent reverti aut credidissent reversu- | 5 |
| rum. | |
| Igitur hos quidem vinxit, DC autem mi- | 8.1 |
| litum, qui saevitiae eorum ministri fuerant, in- | |
| terfici iussit. | |
| Eodem die sumptum est suppli- | 9.1 |
| cium de iis quoque, quos auctores defectionis | |
| Persarum Craterus adduxerat. | |
| Haud multo post Nearchus et Onesicritus, | 10.1 |
| quos longius in Oceanum procedere iusserat, | |
| superveniunt. | |
| Nuntiabant autem quaedam | 11.1 |
| audita, alia comperta: insulam ostio amnis ob- | |
| iectam auro abundare, inopem equorum esse: | |
| singulos eos compererant ab iis, qui ex conti- | |
| nenti traicere auderent, singulis talentis emi. | 5 |
| Plenum esse beluarum mare: aestu secundo | 12.1 |
| eas ferri magnarum navium corpora aequantes, | |
| truci cantu deterritas sequi classem cum magno | |
| aequoris strepitu velut demersa navigia subisse | |
| aquas. | 5 |
| Cetera incolis crediderant, inter quae: | 13.1 |
| Rubrum mare non a colore undarum, ut pleri- | |
| que crederent, sed ab Erythro rege appellari; | |
| esse haud procul a continenti insulam palme- | 14.1 |
| tis frequentibus consitam et in medio fere ne- | |
| more columnam eminere, Erythri regis monu- | |
| mentum, litteris gentis eius scriptam. | |
| Adicie- | 15.1 |
| bant navigia, quae lixas mercatoresque vexis- | |
| sent, famam auri secutis gubernatoribus in in- | |
| sulam esse transmissa nec deinde ab iis postea | |
| visa. | 5 |
| Rex cognoscendi plura cupidine accen- | 16.1 |
| sus rursus eos terram legere iubet, donec ad | |
| Euphratis <os> adpellerent classem, inde adverso | |
| amne Babylona subituros. | |
| Ipse animo infinita complexus statuerat | 17.1 |
| omni ad orientem maritima regione perdomita | |
| ex Syria petere Africam, Carthagini infensus, | |
| inde Numidiae solitudinibus peragratis cursum | |
| Gadis dirigere—ibi namque columnas Hercu- | 5 |
| lis esse fama vulgaverat—, | |
| Hispanias deinde, | 18.1 |
| quas Hiberiam Graeci a flumine Hibero voca- | |
| bant, adire et praetervehi Alpes Italiaeque | |
| oram, unde in Epirum brevis cursus est. | |
| Igitur | 19.1 |
| Mesopotamiae praetoribus imperavit [ut] ma- | |
| teria in Libano monte caesa devectaque ad ur- | |
| bem Syriae Thapsacum septingentarum carinas | |
| navium ponere: septiremis omnes esse deduci- | 5 |
| que Babylona. Cypriorum regibus imperatum, | |
| ut aes stuppamque et vela praeberent. | |
| Haec | 20.1 |
| agenti Pori et Taxilis regum litterae traduntur, | |
| Abisaren morbo, Philippum, praefectum ipsius, | |
| ex vulnere interisse oppressosque, qui vulneras- | |
| sent eum. | 5 |
| Igitur Philippo substituit Eudae- | 21.1 |
| monem—dux erat Thracum—, Abisaris regnum | |
| filio eius attribuit. | |
| Ventum est deinde Parsagada: Persica est | 22.1 |
| gens, cuius satrapes Orsines erat, nobilitate ac | |
| divitiis inter omnes barbaros eminens. | |
| Genus | 23.1 |
| ducebat a Cyro, quondam rege Persarum; opes | |
| et a maioribus traditas habebat et ipse longa | |
| imperii possessione cumulaverat. | |
| Is regi cum | 24.1 |
| omnis generis donis, non ipsi modo ea sed etiam | |
| amicis eius daturus, occurrit. Equorum domiti | |
| greges sequebantur currusque argento et auro | |
| adornati, pretiosa supellex et nobiles gemmae, | 5 |
| aurea magni ponderis vasa vestesque purpu- | |
| reae et signati argenti talentum III milia. | |
| Ceterum tanta benignitas barbaro causa mor- | 25.1 |
| tis fuit. Nam cum omnes amicos regis donis | |
| super ipsorum vota coluisset, Bagoae spadoni, | |
| qui Alexandrum obsequio corporis devinxerat | |
| sibi, nullum honorem habuit, | 5 |
| admonitusque a | 26.1 |
| quibusdam aeque Alexandro cordi esse, respon- | |
| dit amicos regis, non scorta se colere, nec moris | |
| esse Persis mares ducere, qui stupro effemina- | |
| rentur. | 5 |
| His auditis spado potentiam flagitio | 27.1 |
| et dedecore quaesitam in caput nobilissimi et in- | |
| sontis exercuit. Namque gentis eiusdem levis- | |
| simos falsis criminibus adstruxit, monitos tum | |
| demum ea deferre, cum ipse iussisset. | 5 |
| Interim | 28.1 |
| quotiens sine arbitris erat, credulas regis aures | |
| implebat dissimulans causam irae, quo gravior | |
| criminantis auctoritas esset. | |
| Nondum suspec- | 29.1 |
| tus erat Orsines, iam tamen vilior. Reus enim | |
| in secreto agebatur latentis periculi ignarus, et | |
| importunissimum scortum, ne in stupro quidem | |
| et dedecoris patientia fraudis oblitum, quotiens | 5 |
| amorem regis in se accenderat, Orsinen modo | |
| avaritiae, interdum etiam defectionis arguebat. | |
| Iam matura erant in perniciem innocentis | 30.1 |
| mendacia, et fatum, cuius inevitabilis sors est, | |
| adpetebat. Forte enim sepulchrum Cyri Alex- | |
| ander iussit aperiri, in quo erat conditum eius | |
| corpus, cui dare volebat inferias. | 5 |
| Auro argen- | 31.1 |
| toque [conditum] repletum esse crediderat— | |
| quippe ita fama Persae vulgaverant—, sed prae- | |
| ter clipeum eius putrem et arcus duos Scythicos | |
| et acinacem nihil repperit. | 5 |
| Ceterum corona | 32.1 |
| aurea imposita amiculo, cui adsuerat ipse, so- | |
| lium, in quo corpus iacebat, velavit miratus | |
| tanti nominis regem tantis praeditum opibus | |
| haud pretiosius sepultum esse, quam si fuisset | 5 |
| e plebe. | |
| Proximus erat lateri spado, qui re- | 33.1 |
| gem intuens "Quid mirum" inquit "est inania | |
| sepulchra esse regum, cum satraparum domus | |
| aurum inde egestum capere non possint? | |
| Quod | 34.1 |
| ad me attinet, ipse hoc bustum antea non vide- | |
| ram, sed ex Dareo ita accepi, III milia talen- | |
| tum condita esse cum Cyro. | |
| Hinc illa benigni- | 35.1 |
| tas in te, ut, quod impune habere non poterat | |
| Orsines, donando etiam gratiam iniret." | |
| Con- | 36.1 |
| citaverat iam animum in iram, cum ii, quibus | |
| negotium idem dederat, superveniunt: hinc Ba- | |
| goas, hinc ab eo subornati falsis criminibus oc- | |
| cupant aures. | 5 |
| Antequam accusari se suspica- | 37.1 |
| retur, Orsines in vincula est traditus. Non con- | |
| tentus supplicio insontis spado ipse morituro | |
| manum iniecit. Quem Orsines intuens "Audie- | |
| ram" inquit "in Asia olim regnasse feminas; | 5 |
| hoc vero novum est, regnare castratum!" | |
| Hic | 38.1 |
| fuit exitus nobilissimi Persarum nec insontis | |
| modo, sed eximiae quoque benignitatis in re- | |
| gem. | |
| Eodem tempore Phradates regnum ad- | 39.1 |
| fectasse suspectus occiditur. Coeperat esse | |
| praeceps ad repraesentanda supplicia, item ad | |
| deteriora credenda. | |
| Scilicet res secundae va- | 40.1 |
| lent commutare naturam, et raro quisquam erga | |
| bona sua satis cautus est. Idem enim paulo ante | |
| Lyncestem Alexandrum delatum a duobus in- | |
| dicibus damnare non sustinuerat, | 5 |
| humiliores | 41.1 |
| quoque reos contra suam voluntatem, quia cete- | |
| ris videbantur insontes, passus absolvi; hosti- | |
| bus victis regna reddiderat: | |
| ad ultimum ta- | 42.1 |
| men ita ab semetipso degeneravit, ut in<victi> | |
| quondam adversus libidinem animi arbitrio | |
| scorti aliis regna daret, aliis adimeret vitam. | |
| Isdem fere diebus litteras a Coeno accipit | 43.1 |
| de rebus in Europa et Asia gestis, dum ipse In- | |
| diam subegit. | |
| Zopyrio, Thraciae praepositus, | 44.1 |
| cum expeditionem in Getas faceret, tempesta- | |
| tibus procellisque subito coortis cum toto exer- | |
| citu oppressus erat. | |
| Qua cognita clade Seuthes | 45.1 |
| Odrysas, populares suos, ad defectionem com- | |
| pulerat. Amissa propemodum Thracia ne Grae- | |
| cia quidem * * * |