| Hinc adversum flumen subit classis et | 9.10.1.1 |
| altero die adpulsa est haud procul lacu salso, | |
| cuius incognita natura plerosque decepit temere | |
| ingressos aquam. Quippe scabies corpora in- | |
| vasit, et contagium morbi etiam in alios vulga- | 5 |
| tum est. Oleum remedio fuit. | |
| Leonnato deinde | 2.1 |
| praemisso, ut puteos foderet, qua terrestri iti- | |
| nere ducturus exercitum videbatur—quippe | |
| sicca erat regio—, ipse cum copiis subsistit ver- | |
| num tempus expectans. | 5 |
| Interim et urbes ple- | 3.1 |
| rasque condidit <et> Nearcho atque Onesicrito | |
| nauticae rei peritis imperavit, ut validissimas | |
| navium deducerent in Oceanum progressique, | |
| quoad tuto possent, naturam maris noscerent: | 5 |
| vel eodem amne vel Euphrate subire eos posse, | |
| cum reverti ad se vellent. | |
| Iamque mitigata hieme et navibus, quae in- | 4.1 |
| utiles videbantur, crematis terra ducebat exer- | |
| citum. | |
| Nonis castris in regionem Arabiton, | 5.1 |
| inde totidem diebus in Cedrosiorum perventum | |
| est. Liber hic populus concilio habito dedidit se, | |
| nec quicquam deditis praeter commeatus impe- | |
| ratum est. | 5 |
| Quinto hinc die venit ad flumen: | 6.1 |
| Arabum incolae appellant. Regio deserta et | |
| aquarum inops excipit. Quam emensus in Ho- | |
| ritas transit. Ibi maiorem exercitus partem | |
| Hephaestioni tradidit, levem armaturam cum | 5 |
| Ptolomaeo Leonnatoque partitus est. | |
| Tria si- | 7.1 |
| mul agmina populabantur Indos, magnaeque | |
| praedae actae sunt: maritimos Ptolomaeus, ce- | |
| teros ipse rex et ab alia parte Leonnatus ure- | |
| bant. In hac quoque regione urbem condidit, | 5 |
| deductique sunt in eam Arachosii. | |
| Hinc pervenit ad maritimos Indos. Deser- | 8.1 |
| tam vastamque regionem late tenent ac ne cum | |
| finitimis quidem ullo commercii iure miscentur. | |
| Ipsa solitudo natura quoque immitia efferavit | 9.1 |
| ingenia: prominent ungues numquam recisi, co- | |
| mae hirsutae et intonsae sunt. | |
| Tuguria conchis | 10.1 |
| et ceteris purgamentis maris instruunt. Ferarum | |
| pellibus tecti piscibus sole duratis et maiorum | |
| quoque beluarum, quas fluctus eiecit, carne ves- | |
| cuntur. | 5 |
| Consumptis igitur alimentis Macedo- | 11.1 |
| nes primo inopiam, deinde ad ultimum famem | |
| sentire coeperunt, radices palmarum—namque | |
| sola ea arbor gignitur—ubique rimantes. | |
| Sed | 12.1 |
| cum haec quoque alimenta defecerant, iumenta | |
| caedere adgressi ne equis quidem abstinebant; | |
| et cum deessent, quae sarcinas veherent, spolia | |
| de hostibus, propter quae ultima Orientis pera- | 5 |
| graverant, cremabant incendio. | |
| Famem dein- | 13.1 |
| de pestilentia secuta est: quippe insalubrium | |
| ciborum novi suci, ad hoc itineris labor et aegri- | |
| tudo animi vulgaverant morbos, et nec manere | |
| sine clade nec progredi poterant: manentes fa- | 5 |
| mes, progressos acrior pestilentia urgebat. | |
| Er- | 14.1 |
| go strati erant campi paene pluribus semivivis | |
| quam cadaveribus. Ac ne levius quidem aegri | |
| sequi poterant: quippe agmen raptim agebatur | |
| tantum singulis ad spem salutis ipsos proficere | 5 |
| credentibus, quantum itineris festinando prae- | |
| ciperent. | |
| Igitur, qui defecerant, notos igno- | 15.1 |
| tosque, ut adlevarentur, orabant; sed nec iu- | |
| menta erant, quibus excipi possent, et miles vix | |
| arma portabat, imminentisque et ipsis facies | |
| mali ante oculos erat. Ergo saepius revocati ne | 5 |
| respicere quidem suos sustinebant misericordia | |
| in formidinem versa. | |
| Illi relicti deos testes et | 16.1 |
| sacra communia regisque implorabant opem, | |
| cumque frustra surdas aures fatigarent, in ra- | |
| biem desperatione versi parem suo exitum simi- | |
| lesque ipsis amicos et contubernales precaban- | 5 |
| tur. | |
| Rex dolore simul ac pudore anxius, quia | 17.1 |
| causa tantae cladis ipse esset, ad Phratapher- | |
| nen, Parthyaeorum satrapen, misit, qui iuberet | |
| camelis cocta cibaria adferri, aliosque finitima- | |
| rum regionum praefectos certiores necessitatis | 5 |
| suae fecit. Nec cessatum est ab his. | |
| Itaque | 18.1 |
| fame dumtaxat vindicatus exercitus tandem in | |
| Cedrosiae fines perducitur. Omnium rerum sola | |
| fertilis regio est, in qua stativa habuit, ut vexa- | |
| tos milites quiete firmaret. | 5 |
| Hic Leonnati lit- | 19.1 |
| teras accepit conflixisse ipsum cum VIII mili- | |
| bus peditum et CCCC equitibus Horitarum | |
| prospero eventu. A Cratero quoque nuntius | |
| venit Ozinen et Zariaspen, nobilis Persas, de- | 5 |
| fectionem molientes oppressos a se in vinculis | |
| esse. | |
| Praeposito igitur regioni Sibyrtio—nam- | 20.1 |
| que Menon, praefectus eius, nuper interierat | |
| morbo—in Carmaniam ipse processit. | |
| Astas- | 21.1 |
| pes erat satrapes gentis, suspectus res novare | |
| voluisse, dum in India rex est. Quem occurren- | |
| tem dissimulata ira comiter adlocutus, dum | |
| exploraret, quae delata erant, in eodem honore | 5 |
| habuit. | |
| Cum inde praefecti, sicut imperatum | 22.1 |
| erat, equorum iumentorum<que> iugalium vim | |
| ingentem ex omni, quae sub imperio erat, regio- | |
| ne misissent, quibus deerant impedimenta, re- | |
| stituit. | 5 |
| Arma quoque ad pristinum refecta | 23.1 |
| sunt cultum: quippe haud procul a Perside abe- | |
| rant non pacata modo sed etiam opulenta. | |
| Igi- | 24.1 |
| tur, ut supra dictum est, aemulatus Patris Li- | |
| beri non gloriam solum, quam ex illis gentibus | |
| deportaverat, sed etiam famam, sive illud | |
| triumphus fuit ab eo primum institutus, sive | 5 |
| bacchantium lusus, statuit imitari animo super | |
| humanum fastigium elato. | |
| Vicos, per quos iter | 25.1 |
| erat, floribus coronisque sterni iubet, liminibus | |
| aedium creterras vino repletas et alia eximiae | |
| magnitudinis vasa disponi, vehicula deinde | |
| constrata, ut plures capere milites possent, in | 5 |
| tabernaculorum modum ornari, alia candidis | |
| velis, alia veste pretiosa. | |
| Primi ibant amici et | 26.1 |
| cohors regia variis redimita floribus coronisque | |
| —alibi tibicinum cantus, alibi lyrae sonus audie- | |
| batur—item vehiculis pro copia cuiusque ador- | |
| natis comissabundus exercitus armis, quae ma- | 5 |
| xime decora erant, circumpendentibus. Ipsum | |
| convivasque currus vehebat creterris aureis | |
| eiusdemque materiae ingentibus poculis prae- | |
| gravis. | |
| Hoc modo per dies VII bacchabun- | 27.1 |
| dum agmen incessit, parata praeda, si quid vic- | |
| tis saltem adversus comissantes animi fuisset: | |
| mille, hercule, viri modo et sobrii, VII dierum | |
| crapula graves in suo triumpho capere potue- | 5 |
| runt. | |
| Sed fortuna, quae rebus famam pretium- | 28.1 |
| que constituit, hoc quoque militiae probrum | |
| vertit in gloriam. Et praesens aetas et posteri- | |
| tas deinde mirata est per gentes nondum satis | |
| domitas incessisse temulentos barbaris, quod | 5 |
| temeritas erat, fiduciam esse credentibus. | |
| Hunc apparatum carnifex sequebatur: quip- | 29.1 |
| pe satrapes Astaspes, de quo ante dictum est, | |
| interfici iussus est: adeo nec luxuriae quicquam | |
| crudelitas nec crudelitati luxuria obstat. |