| Ibi diutius subsistere coactus, quia du- | 9.9.1.1 |
| ces socordius adservati profugerant, misit, qui | |
| conquirerent alios; nec repertis pervicax cupido | |
| visendi Oceanum adeundique terminos mundi | |
| sine regionis peritis flumini ignoto <compulit> | 5 |
| caput suum totque fortissimorum virorum sa- | |
| lutem permittere. | |
| Navigabant ergo omnium, | 2.1 |
| per quae ferebantur, ignari. Quantum inde | |
| abesset mare, quae gentes colerent, quam placi- | |
| dum amnis os, quam patiens longarum navium | |
| esset, anceps et caeca aestimatio augurabatur. | 5 |
| Unum erat temeritatis solacium perpetua feli- | |
| citas. | |
| Iam CCCC stadia processerant, cum gu- | 3.1 |
| bernatores agnoscere ipsos auram maris et haud | |
| procul videri sibi Oceanum abesse indicant regi. | |
| Laetus ille hortari nauticos coepit, incumbe- | 4.1 |
| rent remis: adesse finem laboris omnibus votis | |
| expetitum. Iam nihil gloriae deesse, nihil ob- | |
| stare virtuti, sine ullo Martis discrimine, sine | |
| sanguine orbem terrae ab illis capi. Ne naturam | 5 |
| quidem longius posse procedere: brevi incognita | |
| nisi immortalibus esse visuros. | |
| Paucos tamen | 5.1 |
| navigio emisit in ripam, qui agrestes vagos ex- | |
| ciperent, e quibus certiora nosci posse sperabat. | |
| Illi scrutati omnia tuguria tandem latentes rep- | |
| perere. | 5 |
| Qui interrogati, quam procul abessent | 6.1 |
| mari, responderunt nullum ipsos mare ne fama | |
| quidem accepisse; ceterum tertio die perveniri | |
| posse ad aquam amaram, quae corrumperet | |
| dulcem. Intellectum est mare destinari ab igna- | 5 |
| ris naturae eius. | |
| Itaque ingenti alacritate nau- | 7.1 |
| tici remigant, et proximo quoque die, quo pro- | |
| pius spes admovebatur, crescebat ardor animo- | |
| rum. Tertio iam die mixtum flumini subibat | |
| mare leni adhuc aestu confundente dispares un- | 5 |
| das. | |
| Tum aliam insulam medio amni sitam | 8.1 |
| evecti paulo lentius, quia cursus aestu reverbe- | |
| rabatur, adplicant classem et ad commeatus pe- | |
| tendos discurrunt, securi casus eius, qui super- | |
| venit ignaris. | 5 |
| Tertia ferme hora erat, cum stata vice Ocea- | 9.1 |
| nus exaestuans invehi coepit et retro flumen | |
| urgere. Quod primo coercitum, deinde vehe- | |
| mentius pulsum maiore impetu adversum age- | |
| batur, quam torrentia praecipiti alveo incur- | 5 |
| runt. | |
| Ignota vulgo freti natura erat, monstra- | 10.1 |
| que et irae deum indicia cernere videbantur. | |
| Identidem intumescens mare et in campos paulo | |
| ante siccos descendere superfusum. | |
| Iamque | 11.1 |
| levatis navigiis et tota classe dispersa, qui ex- | |
| positi erant, undique ad naves trepidi et im- | |
| proviso malo attoniti recurrunt. | |
| Sed in tumul- | 12.1 |
| tu festinatio quoque tarda est. Hi contis navigia | |
| pellebant, hi, dum remos aptari prohibebant, | |
| consederant; | |
| quidam enavigare properantes, | 13.1 |
| sed non expectatis, qui simul esse debebant, | |
| clauda et inhabilia navigia languide molieban- | |
| tur; aliae navium inconsulte ruentes non rece- | |
| perant, pariterque et multitudo et paucitas fes- | 5 |
| tinantes morabatur. | |
| Clamor hinc expectare, | 14.1 |
| hinc ire iubentium dissonaeque voces nusquam | |
| idem atque unum tendentium non oculorum | |
| modo usum sed etiam aurium abstulerant. | |
| Ne | 15.1 |
| in gubernatoribus quidem quicquam opis erat, | |
| quorum nec exaudiri vox a tumultuantibus po- | |
| terat nec imperium a territis incompositisque | |
| servari. | 5 |
| Ergo conlidi inter se naves absterge- | 16.1 |
| rique invicem remi et alii aliorum navigia ur- | |
| gere coeperunt. Crederes non unius exercitus | |
| classem vehi, sed duorum navale inisse certa- | |
| men. | 5 |
| Incutiebantur puppibus prorae, preme- | 17.1 |
| bantur a sequentibus, qui antecedentes turbave- | |
| rant; iurgantium ira perveniebat etiam ad ma- | |
| nus. | |
| Iamque aestus totos circa flumen campos | 18.1 |
| inundaverat tumulis dumtaxat eminentibus ve- | |
| lut insulis parvis, in quos plerique trepidi omis- | |
| sis navigiis enare properant. | |
| Dispersa classis | 19.1 |
| partim in praealta aqua stabat, qua subsede- | |
| rant valles, partim in vado haerebat, utcumque | |
| inaequale terrae fastigium occupaverant undae, | |
| cum subito novus et pristino maior terror incu- | 5 |
| titur. | |
| Reciprocari coepit mare magno tractu | 20.1 |
| aquis in suum fretum recurrentibus reddebat- | |
| que terras paulo ante profundo salo mersas. | |
| Igitur destituta navigia alia praecipitantur in | |
| proras, alia in latera procumbunt. Strati erant | 5 |
| campi sarcinis, armis, avulsarum tabularum | |
| remorumque fragmentis. | |
| Miles nec egredi in | 21.1 |
| terram nec in nave subsistere audebat, identi- | |
| dem praesentibus graviora, quae sequerentur, | |
| expectans. Vix, quae perpetiebantur, videre | |
| ipsos credebant, in sicco naufragia, in amni | 5 |
| mare. | |
| Nec finis malorum: quippe aestum | 22.1 |
| paulo post mare relaturum, quo navigia adleva- | |
| rentur, ignari famem et ultima sibimet omina- | |
| bantur. Beluae quoque fluctibus destitutae ter- | |
| ribiles vagabantur. | 5 |
| Iamque nox adpetebat, et | 23.1 |
| regem quoque desperatio salutis aegritudine | |
| adfecerat. Non tamen invictum animum curae | |
| obruunt, quin tota nocte persederet in speculis | |
| equitesque praemitteret ad os amnis, ut, cum | 5 |
| mare rursus exaestuare sensissent, praecederent. | |
| Navigia quoque et lacerata refici et eversa | 24.1 |
| fluctibus erigi iubet paratosque esse et intentos, | |
| cum rursus mare terras inundasset. | |
| Tota ea | 25.1 |
| nocte inter vigilias adhortationesque consump- | |
| ta celeriter et equites ingenti cursu refugere et | |
| secutus est aestus. Qui primo aquis leni tractu | |
| subeuntibus coepit levare navigia, mox totis | 5 |
| campis inundatis etiam impulit classem. | |
| Plau- | 26.1 |
| susque militum, nauticorum insperatam salu- | |
| tem immodico celebrantium gaudio litoribus | |
| ripisque resonabat. Unde tantum redisset subito | |
| mare, quo pridie refugisset, quaenam esset eius | 5 |
| elementi natura modo discors, modo imperio | |
| temporum obnoxia, mirabundi requirebant. | |
| Rex cum ex eo, quod acciderat, coniectaret | 27.1 |
| post solis ortum statum tempus esse, media | |
| nocte, ut aestum occuparet, cum paucis navigiis | |
| secundo amne defluxit. Evectusque os eius | |
| CCCC stadia processit in mare tandem voti sui | 5 |
| compos. Praesidibusque et maris et locorum dis | |
| sacrificio facto ad classem rediit. |