| Indorum legati dimissi domos paucis | 9.8.1.1 |
| post diebus cum donis revertuntur. CCC erant | |
| equites, MXXX currus, quos quadriiugi equi | |
| ducebant, lineae vestis aliquantum, mille scuta | |
| Indica et ferri candidi talenta C | 5 |
| leonesque ra- | 2.1 |
| rae magnitudinis et tigres, utrumque animal ad | |
| mansuetudinem domitum, lacertarum quoque | |
| ingentium pelles et dorsa testudinum. | |
| Cratero | 3.1 |
| deinde imperat rex, haud procul amne, per | |
| quem erat ipse navigaturus, copias duceret; eos | |
| autem, qui comitari eum solebant, imponit in | |
| naves et in fines Mallorum secundo amne deve- | 5 |
| hitur. | |
| Inde Sabarcas adiit, validam Indiae gentem, | 4.1 |
| quae populi, non regum imperio regebatur. LX | |
| milia peditum habebant, equitum VI milia; has | |
| copias currus D sequebantur. III duces specta- | |
| tos virtute bellica elegerant. | 5 |
| At qui in agris | 5.1 |
| erant proximi flumini—frequentes autem vicos | |
| maxime in ripa habebant—ut videre totum | |
| amnem, qua prospici poterat, navigiis constra- | |
| tum et tot militum arma fulgentia, territi nova | 5 |
| facie deorum exercitum et alium Liberum Pa- | |
| trem, celebre in illis gentibus nomen, adventare | |
| credebant. | |
| Hinc militum clamor, hinc remo- | 6.1 |
| rum pulsus variaeque nautarum voces hortan- | |
| tium pavidas aures impleverant. | |
| Ergo universi | 7.1 |
| ad eos, qui in armis erant, currunt furere cla- | |
| mitantes et cum dis proelium inituros: navigia | |
| non posse numerari, quae invictos viros vehe- | |
| rent. Tantumque in exercitum suorum intulere | 5 |
| terroris, ut legatos mitterent gentem dedituros. | |
| His in fidem acceptis ad alias deinde gentes | 8.1 |
| quarto die pervenit. Nihilo plus animi his fuit | |
| quam ceteris fuerat. Itaque oppido ibi condito, | |
| quod Alexandream appellari iusserat, fines | |
| eorum, qui Musicani appellantur, intravit. | 5 |
| Hic | 9.1 |
| de Teriolte satrape, quem Parapamisadis prae- | |
| fecerat, isdem arguentibus cognovit multaque | |
| avare ac superbe fecisse convictum interfici | |
| iussit. | 5 |
| Oxyartes, praetor Bactrianorum, non | 10.1 |
| absolutus modo sed etiam iure amoris amplioris | |
| imperii donatus est finibus. Musicanis deinde | |
| in dicionem redactis urbi eorum praesidium im- | |
| posuit. | 5 |
| Inde Praestos, et ipsam Indiae gentem, per- | 11.1 |
| ventum est. Porticanus rex erat, qui se munitae | |
| urbi cum magna manu popularium incluserat. | |
| Hanc Alexander tertio die, quam coeperat ob- | |
| sidere, expugnavit. | 5 |
| Et Porticanus, cum in ar- | 12.1 |
| cem confugisset, legatos de condicione deditio- | |
| nis misit ad regem; sed antequam adirent eum, | |
| duae turres cum ingenti fragore prociderant, | |
| per quarum ruinas Macedones evasere in arcem, | 5 |
| qua capta Porticanus cum paucis repugnans | |
| occiditur. | |
| Diruta igitur arce et omnibus captivis ve- | 13.1 |
| nundatis Sambi regis fines ingressus est multis- | |
| que oppidis in fidem acceptis validissimam | |
| gentis urbem cuniculo cepit. | |
| Barbaris simile | 14.1 |
| monstri visum est rudibus militarium operum: | |
| quippe in media ferme urbe armati terra exis- | |
| tebant nullo suffossi specus ante vestigio facto. | |
| LXXX milia Indorum in ea regione caesa | 15.1 |
| Clitarchus est auctor multosque captivos sub | |
| corona venisse. | |
| Rursus Musicani defecerunt, | 16.1 |
| ad quos opprimendos missus est Pithon, qui | |
| captum principem gentis eundemque defectio- | |
| nis auctorem adduxit ad regem. Quo Alexander | |
| in crucem sublato rursus amnem, in quo clas- | 5 |
| sem expectare se iusserat, repetit. | |
| Quarto deinde die secundo amne pervenit | 17.1 |
| ad oppidum, quod in regno erat Sambi. Nuper | |
| se ille dediderat, sed oppidani detrectabant im- | |
| perium et clauserant portas. | |
| Quorum pauci- | 18.1 |
| tate contempta rex D Agrianos moenia subire | |
| iussit et sensim recedentes elicere extra muros | |
| hostem secuturum profecto, si fugere eos cre- | |
| deret. | 5 |
| Agriani, sicut imperatum erat, lacessito | 19.1 |
| hoste subito terga verterunt. Quos barbari ef- | |
| fuse sequentes in alios, inter quos ipse rex erat, | |
| incidunt. Renovato ergo proelio ex III milibus | |
| barbarorum DC caesi sunt, M capti, ceteri moe- | 5 |
| nibus urbis inclusi. | |
| Sed non ut prima specie | 20.1 |
| laeta victoria, ita eventu quoque fuit: quippe | |
| barbari veneno tinxerant gladios. Itaque saucii | |
| subinde expirabant, nec causa tam strenuae | |
| mortis excogitari poterat a medicis, cum etiam | 5 |
| leves plagae insanabiles essent. | |
| Barbari autem | 21.1 |
| speraverant incautum et temerarium regem ex- | |
| cipi posse. Et forte inter promptissimos dimi- | |
| cans intactus evaserat. | |
| Praecipue Ptolomaeus, | 22.1 |
| laevo humero leviter quidem saucius, sed maio- | |
| re periculo quam vulnere adfectus, regis solli- | |
| citudinem in se converterat. Sanguine coniunc- | |
| tus erat, et quidam Philippo genitum esse cre- | 5 |
| debant; certe paelice eius ortum constabat. | |
| Idem corporis custos promptissimusque bella- | 23.1 |
| tor et pacis artibus quam militiae maior et cla- | |
| rior, modico civilique cultu, liberalis imprimis | |
| adituque facili nihil ex fastu regiae adsump- | |
| serat. | 5 |
| Ob haec regi an popularibus carior es- | 24.1 |
| set, dubitari poterat. Tum certe primum exper- | |
| tus suorum animos, adeo ut fortunam, in quam | |
| postea ascendit, in illo periculo Macedones | |
| ominati esse videantur: | 5 |
| quippe non levior illis | 25.1 |
| Ptolomaei fuit cura quam regis. Qui et proelio | |
| et sollicitudine fatigatus cum Ptolomaeo adsi- | |
| deret, lectum, in quo ipse adquiesceret, iussit | |
| inferri. | 5 |
| In quem ut se recepit, protinus altior | 26.1 |
| insecutus est somnus. Ex quo excitatus per quie- | |
| tem vidisse se exponit speciem draconis obla- | |
| tam herbam ferentis ore, quam veneni reme- | |
| dium esse monstrasset; | 5 |
| colorem quoque her- | 27.1 |
| bae referebat, agniturum, si quis repperisset, | |
| adfirmans. Inventam deinde—quippe a multis | |
| simul erat requisita—vulneri imposuit, proti- | |
| nusque dolore finito intra breve spatium cica- | 5 |
| trix quoque obducta est. | |
| Barbaros ut prima | 28.1 |
| spes fefellerat, se ipsos urbemque dediderunt. | |
| Hinc in proximam gentem Pataliam perven- | |
| tum est. Rex erat Moeris, qui urbe deserta in | |
| montes profugerat. | 5 |
| Itaque Alexander oppido | 29.1 |
| potitur agrosque populatur. Magnae inde prae- | |
| dae actae sunt pecorum armentorumque, magna | |
| vis reperta frumenti. | |
| Ducibus deinde sumptis | 30.1 |
| amnis peritis defluxit ad insulam medio ferme | |
| alveo enatam. |