| III | |
| Quem tu, Melpomene, semel | 4.3.1 |
| nascentem placido lumine videris, | |
| illum non labor Isthmius | |
| clarabit pugilem, non equos inpiger | |
| curru ducet Achaico | 5 |
| victorem, neque res bellica Deliis | |
| ornatum foliis ducem, | |
| quod regum tumidas contuderit minas, | |
| ostendet Capitolio: | |
| sed quae Tibur aquae fertile praefluunt | 10 |
| et spissae nemorum comae | |
| fingent Aeolio carmine nobilem. | |
| Romae, principis urbium, | |
| dignatur suboles inter amabilis | |
| vatum ponere me choros, | 15 |
| et iam dente minus mordeor invido. | |
| o testudinis aureae | |
| dulcem quae strepitum, Pieri, temperas, | |
| o mutis quoque piscibus | |
| donatura cycni, si libeat, sonum, | 20 |
| totum muneris hoc tui est, | |
| quod monstror digito praetereuntium | |
| Romanae fidicen lyrae; | |
| quod spiro et placeo, si placeo, tuum est. |