| IV | |
| Qualem ministrum fulminis alitem, | 4.4.1 |
| cui rex deorum regnum in avis vagas | |
| permisit expertus fidelem | |
| Iuppiter in Ganymede flavo, | |
| olim iuventas et patrius vigor | 5 |
| nido laborum propulit inscium | |
| vernique iam nimbis remotis | |
| insolitos docuere nisus | |
| venti paventem, mox in ovilia | |
| demisit hostem vividus impetus, | 10 |
| nunc in reluctantis dracones | |
| egit amor dapis atque pugnae, | |
| qualemve laetis caprea pascuis | |
| intenta fulvae matris ab ubere | |
| iam lacte depulsum leonem | 15 |
| dente novo peritura vidit: | |
| videre Raetis bella sub Alpibus | |
| Drusum gerentem Vindelici; quibus | |
| mos unde deductus per omne | |
| tempus Amazonia securi | 20 |
| dextras obarmet, quaerere distuli, | |
| nec scire fas est omnia; sed diu | |
| lateque victrices catervae | |
| consiliis iuvenis revictae | |
| sensere, quid mens rite, quid indoles | 25 |
| nutrita faustis sub penetralibus | |
| posset, quid Augusti paternus | |
| in pueros animus Nerones. | |
| fortes creantur fortibus et bonis; | |
| est in iuvencis, est in equis patrum | 30 |
| virtus neque inbellem feroces | |
| progenerant aquilae columbam. | |
| doctrina sed vim promovet insitam | |
| rectique cultus pectora roborant; | |
| utcumque defecere mores, | 35 |
| indecorant bene nata culpae. | |
| quid debeas, o Roma, Neronibus, | |
| testis Metaurum flumen et Hasdrubal | |
| devictus et pulcher fugatis | |
| ille dies Latio tenebris | 40 |
| qui primus alma risit adorea, | |
| dirus per urbis Afer ut Italas | |
| ceu flamma per taedas vel Eurus | |
| per Siculas equitavit undas. | |
| post hoc secundis usque laboribus | 45 |
| Romana pubes crevit et inpio | |
| vastata Poenorum tumultu | |
| fana deos habuere rectos, | |
| dixitque tandem perfidus Hannibal: | |
| 'cervi, luporum praeda rapacium, | 50 |
| sectamur ultro quos opimus | |
| fallere et effugere est triumphus. | |
| gens, quae cremato fortis ab Ilio | |
| iactata Tuscis aequoribus sacra | |
| natosque maturosque patres | 55 |
| pertulit Ausonias ad urbis, | |
| duris ut ilex tonsa bipennibus | |
| nigrae feraci frondis in Algido, | |
| per damna, per caedis ab ipso | |
| ducit opes animumque ferro. | 60 |
| non hydra secto corpore firmior | |
| vinci dolentem crevit in Herculem | |
| monstrumve submisere Colchi | |
| maius Echioniaeve Thebae. | |
| merses profundo, pulcrior evenit; | 65 |
| luctere, multa proruet integrum | |
| cum laude victorem geretque | |
| proelia coniugibus loquenda. | |
| Carthagini iam non ego nuntios | |
| mittam superbos: occidit, occidit | 70 |
| spes omnis et fortuna nostri | |
| nominis Hasdrubale interempto. | |
| nil Claudiae non perficient manus, | |
| quas et benigno numine Iuppiter | |
| defendit et curae sagaces | 75 |
| expediunt per acuta belli.' |