| VII | |
| Diffugere nives, redeunt iam gramina campis | 4.7.1 |
| arboribusque comae; | |
| mutat terra vices, et decrescentia ripas | |
| flumina praetereunt. | |
| Gratia cum Nymphis geminisque sororibus audet | 5 |
| ducere nuda choros. | |
| inmortalia ne speres, monet annus et almum | |
| quae rapit hora diem. | |
| frigora mitescunt Zephyris, ver proterit aestas, | |
| interitura, simul | 10 |
| pomifer autumnus fruges effuderit, et mox | |
| bruma recurrit iners. | |
| damna tamen celeres reparant caelestia lunae: | |
| nos ubi decidimus | |
| quo pius Aeneas, quo dives Tullus et Ancus, | 15 |
| pulvis et umbra sumus. | |
| quis scit an adiciant hodiernae crastina summae | |
| tempora di superi? | |
| cuncta manus avidas fugient heredis, amico | |
| quae dederis animo. | 20 |
| cum semel occideris et de te splendida Minos | |
| fecerit arbitria, | |
| non, Torquate, genus, non te facundia, non te | |
| restituet pietas. | |
| infernis neque enim tenebris Diana pudicum | 25 |
| liberat Hippolytum | |
| nec Lethaea valet Theseus abrumpere caro | |
| vincula Pirithoo. |