| VIII | |
| Donarem pateras grataque commodus, | 4.8.1 |
| Censorine, meis aera sodalibus, | |
| donarem tripodas, praemia fortium | |
| Graiorum, neque tu pessuma munerum | |
| ferres, divite me scilicet artium | 5 |
| quas aut Parrhasius protulit aut Scopas, | |
| hic saxo, liquidis ille coloribus | |
| sollers nunc hominem ponere, nunc deum. | |
| sed non haec mihi vis, nec tibi talium | |
| res est aut animus deliciarum egens: | 10 |
| gaudes carminibus; carmina possumus | |
| donare, et pretium dicere muneri. | |
| non incisa notis marmora publicis, | |
| per quae spiritus et vita redit bonis | |
| post mortem ducibus, [non celeres fugae | 15 |
| reiectaeque retrorsum Hannibalis minae | |
| non incendia Karthaginis inpiae | |
| eius qui domita nomen ab Africa | |
| lucratus rediit] clarius indicant | |
| laudes quam Calabrae Pierides, neque | 20 |
| si chartae sileant quod bene feceris, | |
| mercedem tuleris. quid foret Iliae | |
| Mavortisque puer, si taciturnitas | |
| obstaret meritis invida Romuli? | |
| ereptum Stygiis fluctibus Aeacum | 25 |
| virtus et favor et lingua potentium | |
| vatum divitibus consecrat insulis. | |
| [dignum laude virum Musa vetat mori] | |
| caelo Musa beat. sic Iovis interest | |
| optatis epulis inpiger Hercules, | 30 |
| clarum Tyndaridae sidus ab infimis | |
| quassas eripiunt aequoribus ratis, | |
| [ornatus viridi tempora pampino] | |
| Liber vota bonos ducit ad exitus. |