| XI | |
| Est mihi nonum superantis annum | 4.11.1 |
| plenus Albani cadus, est in horto, | |
| Phylli, nectendis apium coronis, | |
| est hederae vis | |
| multa, qua crinis religata fulges; | 5 |
| ridet argento domus, ara castis | |
| vincta verbenis avet immolato | |
| spargier agno; | |
| cuncta festinat manus, huc et illuc | |
| cursitant mixtae pueris puellae, | 10 |
| sordidum flammae trepidant rotantes | |
| vertice fumum. | |
| ut tamen noris, quibus advoceris | |
| gaudiis, Idus tibi sunt agendae, | |
| qui dies mensem Veneris marinae | 15 |
| findit Aprilem, | |
| iure sollemnis mihi sanctiorque | |
| paene natali proprio, quod ex hac | |
| luce Maecenas meus adfluentis | |
| ordinat annos. | 20 |
| Telephum, quem tu petis, occupavit | |
| non tuae sortis iuvenem puella | |
| dives et lasciva tenetque grata | |
| compede vinctum. | |
| terret ambustus Phaethon avaras | 25 |
| spes et exemplum grave praebet ales | |
| Pegasus terrenum equitem gravatus | |
| Bellerophontem, | |
| semper ut te digna sequare et ultra | |
| quam licet sperare nefas putando | 30 |
| disparem vites. age iam, meorum | |
| finis amorum | |
| —non enim posthac alia calebo | |
| femina—, condisce modos, amanda | |
| voce quos reddas: minuentur atrae | 35 |
| carmine curae. |