| II | |
| Ambubaiarum collegia, pharmacopolae, | 1.2.1 |
| mendici, mimae, balatrones, hoc genus omne | |
| maestum ac sollicitum est cantoris morte Tigelli. | |
| quippe benignus erat. contra hic, ne prodigus esse | |
| dicatur metuens, inopi dare nolit amico, | 5 |
| frigus quo duramque famem propellere possit. | |
| hunc si perconteris, avi cur atque parentis | |
| praeclaram ingrata stringat malus ingluvie rem, | |
| omnia conductis coemens obsonia nummis, | |
| sordidus atque animi quod parvi nolit haberi, | 10 |
| respondet. laudatur ab his, culpatur ab illis. | |
| Fufidius vappae famam timet ac nebulonis | |
| [dives agris, dives positis in fenore nummis]: | |
| quinas hic capiti mercedes exsecat atque | |
| quanto perditior quisque est, tanto acrius urget; | 15 |
| nomina sectatur modo sumpta veste virili | |
| sub patribus duris tironum. 'maxime' quis non | |
| 'Iuppiter' exclamat simul atque audivit? 'at in se | |
| pro quaestu sumptum facit hic?' vix credere possis, | |
| quam sibi non sit amicus, ita ut pater ille, Terenti | 20 |
| fabula quem miserum gnato vixisse fugato | |
| inducit, non se peius cruciaverit atque hic. | |
| siquis nunc quaerat 'quo res haec pertinet?' illuc: | |
| dum vitant stulti vitia, in contraria currunt. | |
| Maltinus tunicis demissis ambulat, est qui | 25 |
| inguen ad obscaenum subductis usque; facetus | |
| pastillos Rufillus olet, Gargonius hircum: | |
| nil medium est. sunt qui nolint tetigisse nisi illas | |
| quarum subsuta talos tegat instita veste, | |
| contra alius nullam nisi olenti in fornice stantem. | 30 |
| quidam notus homo cum exiret fornice, 'macte | |
| virtute esto' inquit sententia dia Catonis; | |
| 'nam simul ac venas inflavit taetra libido, | |
| huc iuvenes aequom est descendere, non alienas | |
| permolere uxores.' 'nolim laudarier' inquit | 35 |
| 'sic me' mirator cunni Cupiennius albi. | |
| audire est operae pretium, procedere recte | |
| qui moechis non voltis, ut omni parte laborent | |
| utque illis multo corrupta dolore voluptas | |
| atque haec rara cadat dura inter saepe pericla. | 40 |
| hic se praecipitem tecto dedit, ille flagellis | |
| ad mortem caesus, fugiens hic decidit acrem | |
| praedonum in turbam, dedit hic pro corpore nummos, | |
| hunc perminxerunt calones; quin etiam illud | |
| accidit, ut cuidam testis caudamque salacem | 45 |
| demeterent ferro. 'iure' omnes: Galba negabat. | |
| tutior at quanto merx est in classe secunda, | |
| libertinarum dico—Sallustius in quas | |
| non minus insanit quam qui moechatur. at hic si, | |
| qua res, qua ratio suaderet quaque modeste | 50 |
| munifico esse licet, vellet bonus atque benignus | |
| esse, daret quantum satis esset nec sibi damno | |
| dedecorique foret. verum hoc se amplectitur uno, | |
| hoc amat et laudat: 'matronam nullam ego tango', | |
| ut quondam Marsaeus, amator Originis ille, | 55 |
| qui patrium mimae donat fundumque laremque, | |
| 'nil fuerit mi' inquit 'cum uxoribus umquam alienis.' | |
| verum est cum mimis, est cum meretricibus, unde | |
| fama malum gravius quam res trahit. an tibi abunde | |
| personam satis est, non illud, quidquid ubique | 60 |
| officit, evitare? bonam deperdere famam, | |
| rem patris oblimare malum est ubicumque. quid inter- | |
| est in matrona, ancilla peccesne togata? | |
| Villius in Fausta Sullae gener, hoc miser uno | |
| nomine deceptus, poenas dedit usque superque | 65 |
| quam satis est, pugnis caesus ferroque petitus, | |
| exclusus fore, cum Longarenus foret intus. | |
| huic si muttonis verbis mala tanta videnti | |
| diceret haec animus 'quid vis tibi? numquid ego a te | |
| magno prognatum deposco consule cunnum | 70 |
| velatumque stola, mea cum conferbuit ira?' | |
| quid responderet? 'magno patre nata puella est.' | |
| at quanto meliora monet pugnantiaque istis | |
| dives opis natura suae, tu si modo recte | |
| dispensare velis ac non fugienda petendis | 75 |
| inmiscere. tuo vitio rerumne labores, | |
| nil referre putas? quare, ne paeniteat te, | |
| desine matronas sectarier, unde laboris | |
| plus haurire mali est quam ex re decerpere fructus. | |
| nec magis huic, inter niveos viridisque lapillos | 80 |
| sit licet, hoc, Cerinthe, tuum tenerum est femur aut crus | |
| rectius, atque etiam melius persaepe togatae. | |
| adde huc, quod mercem sine fucis gestat, aperte | |
| quod venale habet ostendit nec, siquid honesti est, | |
| iactat habetque palam, quaerit, quo turpia celet. | 85 |
| regibus hic mos est, ubi equos mercantur: opertos | |
| inspiciunt, ne si facies, ut saepe, decora | |
| molli fulta pede est, emptorem inducat hiantem, | |
| quod pulcrae clunes, breve quod caput, ardua cervix. | |
| hoc illi recte: ne corporis optima Lyncei | 90 |
| contemplere oculis, Hypsaea caecior illa, | |
| quae mala sunt, spectes. 'o crus, o bracchia.' verum | |
| depugis, nasuta, brevi latere ac pede longo est. | |
| matronae praeter faciem nil cernere possis, | |
| cetera, ni Catia est, demissa veste tegentis. | 95 |
| si interdicta petes, vallo circumdata—nam te | |
| hoc facit insanum—, multae tibi tum officient res, | |
| custodes, lectica, ciniflones, parasitae, | |
| ad talos stola demissa et circumdata palla, | |
| plurima, quae invideant pure adparere tibi rem. | 100 |
| altera, nil obstat: Cois tibi paene videre est | |
| ut nudam, ne crure malo, ne sit pede turpi; | |
| metiri possis oculo latus. an tibi mavis | |
| insidias fieri pretiumque avellier ante | |
| quam mercem ostendi? leporem venator ut alta | 105 |
| in nive sectetur, positum sic tangere nolit, | |
| cantat et adponit 'meus est amor huic similis; nam | |
| transvolat in medio posita et fugientia captat.' | |
| hiscine versiculis speras tibi posse dolores | |
| atque aestus curasque gravis e pectore pelli? | 110 |
| nonne, cupidinibus statuat natura modum quem, | |
| quid latura sibi, quid sit dolitura negatum, | |
| quaerere plus prodest et inane abscindere soldo? | |
| num, tibi cum faucis urit sitis, aurea quaeris | |
| pocula? num esuriens fastidis omnia praeter | 115 |
| pavonem rhombumque? tument tibi cum inguina, num, si | |
| ancilla aut verna est praesto puer, impetus in quem | |
| continuo fiat. malis tentigine rumpi? | |
| non ego; namque parabilem amo venerem facilemque. | |
| illam 'post paulo' 'sed pluris' 'si exierit vir' | 120 |
| Gallis, hanc Philodemus ait sibi, quae neque magno | |
| stet pretio neque cunctetur cum est iussa venire. | |
| candida rectaque sit, munda hactenus, ut neque longa | |
| nec magis alba velit quam dat natura videri. | |
| haec ubi supposuit dextro corpus mihi laevom, | 125 |
| Ilia et Egeria est; do nomen quodlibet illi. | |
| nec vereor, ne, dum futuo, vir rure recurrat, | |
| ianua frangatur, latret canis, undique magno | |
| pulsa domus strepitu resonet, vepallida lecto | |
| desiliat mulier, miseram se conscia clamet, | 130 |
| cruribus haec metuat, doti deprensa, egomet mi. | |
| discincta tunica fugiendum est et pede nudo, | |
| ne nummi pereant aut puga aut denique fama. | |
| deprendi miserum est: Fabio vel iudice vincam. |