| III | |
| Omnibus hoc vitium est cantoribus, inter amicos | 1.3.1 |
| ut numquam inducant animum cantare rogati, | |
| iniussi numquam desistant. Sardus habebat | |
| ille Tigellius hoc. Caesar, qui cogere posset, | |
| si peteret per amicitiam patris atque suam, non | 5 |
| quicquam proficeret; si conlibuisset, ab ovo | |
| usque ad mala citaret 'io Bacchae' modo summa | |
| voce, modo hac, resonat quae chordis quattuor ima. | |
| nil aequale homini fuit illi: saepe velut qui | |
| currebat fugiens hostem, persaepe velut qui | 10 |
| Iunonis sacra ferret; habebat saepe ducentos, | |
| saepe decem servos; modo reges atque tetrarchas, | |
| omnia magna loquens, modo 'sit mihi mensa tripes et | |
| concha salis puri et toga, quae defendere frigus | |
| quamvis crassa queat.' deciens centena dedisses | 15 |
| huic parco, paucis contento, quinque diebus | |
| nil erat in loculis; noctes vigilabat ad ipsum | |
| mane, diem totum stertebat; nil fuit unquam | |
| sic inpar sibi. nunc aliquis dicat mihi 'quid tu? | |
| nullane habes vitia?' immo alia et fortasse minora. | 20 |
| Maenius absentem Novium cum carperet, 'heus tu' | |
| quidam ait 'ignoras te an ut ignotum dare nobis | |
| verba putas?' 'egomet mi ignosco' Maenius inquit. | |
| stultus et inprobus hic amor est dignusque notari. | |
| cum tua pervideas oculis mala lippus inunctis, | 25 |
| cur in amicorum vitiis tam cernis acutum | |
| quam aut aquila aut serpens Epidaurius? at tibi contra | |
| evenit, inquirant vitia ut tua rursus et illi. | |
| iracundior est paulo, minus aptus acutis | |
| naribus horum hominum; rideri possit eo quod | 30 |
| rusticius tonso toga defluit et male laxus | |
| in pede calceus haeret: at est bonus, ut melior vir | |
| non alius quisquam, at tibi amicus, at ingenium ingens | |
| inculto latet hoc sub corpore. denique te ipsum | |
| concute, numqua tibi vitiorum inseverit olim | 35 |
| natura aut etiam consuetudo mala; namque | |
| neglectis urenda filix innascitur agris. | |
| illuc praevertamur, amatorem quod amicae | |
| turpia decipiunt caecum vitia aut etiam ipsa haec | |
| delectant, veluti Balbinum polypus Hagnae. | 40 |
| vellem in amicitia sic erraremus et isti | |
| errori nomen virtus posuisset honestum. | |
| ac pater ut gnati, sic nos debemus amici | |
| siquod sit vitium non fastidire. strabonem | |
| appellat paetum pater, et pullum, male parvos | 45 |
| sicui filius est, ut abortivus fuit olim | |
| Sisyphus; hunc varum distortis cruribus, illum | |
| balbutit scaurum pravis fultum male talis. | |
| parcius hic vivit: frugi dicatur; ineptus | |
| et iactantior hic paulo est: concinnus amicis | 50 |
| postulat ut videatur; at est truculentior atque | |
| plus aequo liber: simplex fortisque habeatur; | |
| caldior est: acris inter numeretur. opinor, | |
| haec res et iungit iunctos et servat amicos. | |
| at nos virtutes ipsas invertimus atque | 55 |
| sincerum furimus vas incrustare. probus quis | |
| nobiscum vivit, multum demissus homo: illi | |
| tardo cognomen, pingui damus. hic fugit omnis | |
| insidias nullique malo latus obdit apertum, | |
| cum genus hoc inter vitae versemur, ubi acris | 60 |
| invidia atque vigent ubi crimina: pro bene sano | |
| ac non incauto fictum astutumque vocamus. | |
| simplicior quis et est, qualem me saepe libenter | |
| obtulerim tibi, Maecenas, ut forte legentem | |
| aut tacitum inpellat quovis sermone: 'molestus, | 65 |
| communi sensu plane caret' inquimus. eheu, | |
| quam temere in nosmet legem sancimus iniquam. | |
| nam vitiis nemo sine nascitur; optimus ille est, | |
| qui minimis urgetur. amicus dulcis, ut aequum est, | |
| cum mea conpenset vitiis bona, pluribus hisce, | 70 |
| si modo plura mihi bona sunt, inclinet, amari | |
| si volet: hac lege in trutina ponetur eadem. | |
| qui, ne tuberibus propriis offendat amicum, | |
| postulat, ignoscet verrucis illius: aequum est | |
| peccatis veniam poscentem reddere rursus. | 75 |
| denique, quatenus excidi penitus vitium irae, | |
| cetera item nequeunt stultis haerentia, cur non | |
| ponderibus modulisque suis ratio utitur ac res | |
| ut quaeque est, ita suppliciis delicta coercet? | |
| siquis eum servum, patinam qui tollere iussus | 80 |
| semesos piscis tepidumque ligurrierit ius, | |
| in cruce suffigat, Labeone insanior inter | |
| sanos dicatur. quanto hoc furiosius atque | |
| maius peccatum est: paulum deliquit amicus, | |
| quod nisi concedas, habeare insuavis: acerbus | 85 |
| odisti et fugis ut Rusonem debitor aeris, | |
| qui nisi, cum tristes misero venere kalendae, | |
| mercedem aut nummos unde unde extricat, amaras | |
| porrecto iugulo historias captivus ut audit. | |
| conminxit lectum potus mensave catillum | 90 |
| Euandri manibus tritum deiecit: ob hanc rem, | |
| aut positum ante mea quia pullum in parte catini | |
| sustulit esuriens, minus hoc iucundus amicus | |
| sit mihi? quid faciam, si furtum fecerit aut si | |
| prodiderit conmissa fide sponsumve negarit? | 95 |
| quis paria esse fere placuit peccata, laborant, | |
| cum ventum ad verum est: sensus moresque repugnant | |
| atque ipsa utilitas, iusti prope mater et aequi. | |
| cum prorepserunt primis animalia terris, | |
| mutum et turpe pecus, glandem atque cubilia propter | 100 |
| unguibus et pugnis, dein fustibus atque ita porro | |
| pugnabant armis, quae post fabricaverat usus, | |
| donec verba, quibus voces sensusque notarent, | |
| nominaque invenere; dehinc absistere bello, | |
| oppida coeperunt munire et ponere leges, | 105 |
| ne quis fur esset neu latro neu quis adulter. | |
| nam fuit ante Helenam cunnus taeterrima belli | |
| causa, sed ignotis perierunt mortibus illi, | |
| quos venerem incertam rapientis more ferarum | |
| viribus editior caedebat ut in grege taurus. | 110 |
| iura inventa metu iniusti fateare necesse est, | |
| tempora si fastosque velis evolvere mundi. | |
| nec natura potest iusto secernere iniquum, | |
| dividit ut bona diversis, fugienda petendis, | |
| nec vincet ratio hoc, tantundem ut peccet idemque, | 115 |
| qui teneros caules alieni fregerit horti | |
| et qui nocturnus sacra divum legerit. adsit | |
| regula, peccatis quae poenas inroget aequas, | |
| ne scutica dignum horribili sectere flagello. | |
| nam ut ferula caedas meritum maiora subire | 120 |
| verbera, non vereor, cum dicas esse paris res | |
| furta latrociniis et magnis parva mineris | |
| falce recisurum simili te, si tibi regnum | |
| permittant homines. si dives, qui sapiens est, | |
| et sutor bonus et solus formosus et est rex, | 125 |
| cur optas quod habes? 'non nosti, quid pater' inquit | |
| 'Chrysippus dicat: sapiens crepidas sibi numquam | |
| nec soleas fecit; sutor tamen est sapiens.' qui? | |
| 'ut quamvis tacet Hermogenes, cantor tamen atque | |
| optumus est modulator; ut Alfenus vafer omni | 130 |
| abiecto instrumento artis clausaque taberna | |
| sutor erat: sapiens operis sic optimus omnis | |
| est opifex, solus sic rex.' vellunt tibi barbam | |
| lascivi pueri, quos tu nisi fuste coerces, | |
| urgeris turba circum te stante miserque | 135 |
| rumperis et latras, magnorum maxime regum. | |
| ne longum faciam: dum tu quadrante lavatum | |
| rex ibis neque te quisquam stipator ineptum | |
| praeter Crispinum sectabitur, et mihi dulces | |
| ignoscent, siquid peccaro stultus, amici | 140 |
| inque vicem illorum patiar delicta libenter | |
| privatusque magis vivam te rege beatus. |