| IV | |
| Eupolis atque Cratinus Aristophanesque poetae | 1.4.1 |
| atque alii, quorum comoedia prisca virorum est, | |
| siquis erat dignus describi, quod malus ac fur, | |
| quod moechus foret aut sicarius aut alioqui | |
| famosus, multa cum libertate notabant. | 5 |
| hinc omnis pendet Lucilius, hosce secutus, | |
| mutatis tantum pedibus numerisque, facetus, | |
| emunctae naris, durus conponere versus. | |
| nam fuit hoc vitiosus: in hora saepe ducentos, | |
| ut magnum, versus dictabat stans pede in uno; | 10 |
| cum flueret lutulentus, erat quod tollere velles; | |
| garrulus atque piger scribendi ferre laborem, | |
| scribendi recte: nam ut multum, nil moror. ecce, | |
| Crispinus minimo me provocat 'accipe, si vis, | |
| accipiam tabulas; detur nobis locus, hora, | 15 |
| custodes; videamus, uter plus scribere possit.' | |
| di bene fecerunt, inopis me quodque pusilli | |
| finxerunt animi, raro et perpauca loquentis; | |
| at tu conclusas hircinis follibus auras | |
| usque laborantis, dum ferrum molliat ignis, | 20 |
| ut mavis, imitare. beatus Fannius ultro | |
| delatis capsis et imagine, cum mea nemo | |
| scripta legat, volgo recitare timentis ob hanc rem, | |
| quod sunt quos genus hoc minime iuvat, utpote pluris | |
| culpari dignos. quemvis media elige turba: | 25 |
| aut ob avaritiam aut misera ambitione laborat. | |
| hic nuptarum insanit amoribus, hic puerorum: | |
| hunc capit argenti splendor; stupet Albius aere; | |
| hic mutat merces surgente a sole ad eum, quo | |
| vespertina tepet regio, quin per mala praeceps | 30 |
| fertur uti pulvis collectus turbine, nequid | |
| summa deperdat metuens aut ampliet ut rem. | |
| omnes hi metuunt versus, odere poetas. | |
| 'faenum habet in cornu, longe fuge; dummodo risum | |
| excutiat sibi, non hic cuiquam parcet amico | 35 |
| et quodcumque semel chartis inleverit, omnis | |
| gestiet a furno redeuntis scire lacuque | |
| et pueros et anus.' agedum pauca accipe contra. | |
| primum ego me illorum, dederim quibus esse poetis, | |
| excerpam numero: neque enim concludere versum | 40 |
| dixeris esse satis neque, siqui scribat uti nos | |
| sermoni propiora, putes hunc esse poetam. | |
| ingenium cui sit, cui mens divinior atque os | |
| magna sonaturum, des nominis huius honorem. | |
| idcirco quidam comoedia necne poema | 45 |
| esset, quaesivere, quod acer spiritus ac vis | |
| nec verbis nec rebus inest, nisi quod pede certo | |
| differt sermoni, sermo merus. 'at pater ardens | |
| saevit, quod meretrice nepos insanus amica | |
| filius uxorem grandi cum dote recuset, | 50 |
| ebrius et, magnum quod dedecus, ambulet ante | |
| noctem cum facibus.' numquid Pomponius istis | |
| audiret leviora, pater si viveret? ergo | |
| non satis est puris versum perscribere verbis, | |
| quem si dissolvas, quivis stomachetur eodem | 55 |
| quo personatus pacto pater. his, ego quae nunc, | |
| olim quae scripsit Lucilius, eripias si | |
| tempora certa modosque, et quod prius ordine verbum est | |
| posterius facias praeponens ultima primis, | |
| non, ut si solvas 'postquam Discordia taetra | 60 |
| belli ferratos postis portasque refregit', | |
| invenias etiam disiecti membra poetae. | |
| hactenus haec: alias, iustum sit necne poema. | |
| nunc illud tantum quaeram, meritone tibi sit | |
| suspectum genus hoc scribendi. Sulgius acer | 65 |
| ambulat et Caprius, rauci male cumque libellis, | |
| magnus uterque timor latronibus; at bene siquis | |
| et vivat puris manibus, contemnat utrumque. | |
| ut sis tu similis Caeli Birrique latronum, | |
| non ego sim Capri neque Sulgi: cur metuas me? | 70 |
| nulla taberna meos habeat neque pila libellos, | |
| quis manus insudet volgi Hermogenisque Tigelli, | |
| nec recito cuiquam nisi amicis idque coactus, | |
| non ubivis coramve quibuslibet. in medio qui | |
| scripta foro recitent, sunt multi quique lavantes: | 75 |
| suave locus voci resonat conclusus. inanis | |
| hoc iuvat, haud illud quaerentis, num sine sensu, | |
| tempore num faciant alieno. 'laedere gaudes' | |
| inquit 'et hoc studio pravus facis.' unde petitum | |
| hoc in me iacis? est auctor quis denique eorum, | 80 |
| vixi cum quibus? absentem qui rodit, amicum | |
| qui non defendit alio culpante, solutos | |
| qui captat risus hominum famamque dicacis, | |
| fingere qui non visa potest, conmissa tacere | |
| qui nequit: hic niger est, hunc tu, Romane, caveto. | 85 |
| saepe tribus lectis videas cenare quaternos, | |
| e quibus unus amet quavis aspergere cunctos | |
| praeter eum qui praebet aquam; post hunc quoque potus, | |
| condita cum verax aperit praecordia Liber: | |
| hic tibi comis et urbanus liberque videtur | 90 |
| infesto nigris: ego si risi, quod ineptus | |
| pastillos Rufillus olet, Gargonius hircum, | |
| lividus et mordax videor tibi? mentio siquae | |
| de Capitolini furtis iniecta Petilli | |
| te coram fuerit, defendas, ut tuus est mos: | 95 |
| 'me Capitolinus convictore usus amicoque | |
| a puero est causaque mea permulta rogatus | |
| fecit et incolumis laetor quod vivit in urbe; | |
| sed tamen admiror, quo pacto iudicium illud | |
| fugerit': hic nigrae sucus lolliginis, haec est | 100 |
| aerugo mera; quod vitium procul afore chartis, | |
| atque animo prius, ut siquid promittere de me | |
| possum aliud vere, promitto. liberius si | |
| dixero quid, si forte iocosius, hoc mihi iuris | |
| cum venia dabis: insuevit pater optimus hoc me, | 105 |
| ut fugerem exemplis vitiorum quaeque notando. | |
| cum me hortaretur, parce frugaliter atque | |
| viverem uti contentus eo quod mi ipse parasset: | |
| 'nonne vides, Albi ut male vivat filius utque | |
| Baius inops? magnum documentum, ne patriam rem | 110 |
| perdere quis velit.' a turpi meretricis amore | |
| cum deterreret: 'Scetani dissimilis sis.' | |
| ne sequerer moechas, concessa cum venere uti | |
| possem: 'deprensi non bella est fama Treboni' | |
| aiebat. 'sapiens, vitatu quidque petitu | 115 |
| sit melius, causas reddet tibi; mi satis est, si | |
| traditum ab antiquis morem servare tuamque, | |
| dum custodis eges, vitam famamque tueri | |
| incolumem possum; simul ac duraverit aetas | |
| membra animumque tuum, nabis sine cortice.' sic me | 120 |
| formabat puerum dictis et, sive iubebat | |
| ut facerem quid, 'habes auctorem, quo facias hoc' | |
| unum ex iudicibus selectis obiciebat, | |
| sive vetabat, 'an hoc inhonestum et inutile factu | |
| necne sit, addubites, flagret rumore malo cum | 125 |
| hic atque ille?' avidos vicinum funus ut aegros | |
| exanimat mortisque metu sibi parcere cogit, | |
| sic teneros animos aliena opprobria saepe | |
| absterrent vitiis. ex hoc ego sanus ab illis | |
| perniciem quaecumque ferunt, mediocribus et quis | 130 |
| ignoscas vitiis teneor. fortassis et istinc | |
| largiter abstulerit longa aetas, liber amicus, | |
| consilium proprium; neque enim, cum lectulus aut me | |
| porticus excepit, desum mihi. 'rectius hoc est; | |
| hoc faciens vivam melius; sic dulcis amicis | 135 |
| occurram; hoc quidam non belle: numquid ego illi | |
| inprudens olim faciam simile?' haec ego mecum | |
| conpressis agito labris; ubi quid datur oti, | |
| inludo chartis. hoc est mediocribus illis | |
| ex vitiis unum; cui si concedere nolis, | 140 |
| multa poetarum veniat manus, auxilio quae | |
| sit mihi—nam multo plures sumus—, ac veluti te | |
| Iudaei cogemus in hanc concedere turbam. |